‹ Annales de l'imprimerie des Alde, ou, Histoire des trois Manuce et de leurs éditions;Chapitre 29 sur 139 · EPISTOLA TERTIA · texte numérisé non relu

EPISTOLA TERTIA

ALDUS CELTI S UO SALÜTEm!

Quanta me voluptate affecerint litterae tuae, doctissimeGeltis, &ea simul, quaetuo nomine narravit mihi Camers noster homo officiosus & summa fide, longum foret perscribere; ea enim perscripsisti , ut studiosissimus quisque illis maxime laetari debeat; tum & gratulandum tibi sit, longa ilia tua, saneque utili peregrinatione 4, quod incolumem te domum contuleris , & gaudendum nobis , quod tuo labore immodico , multa, quae misere delitescebant volumina2 habituri simus, quamobrem immortalis tibi habenda est gratia. Quod porro petebas ut exercitamenta juvenum de laudibus Gaesaris 3 imprimenda curarem , id non licuisse mihi a Camerte nostro intelliges; equidem tam libenter tibi morem gererem , quam cuivis alio , sed timendi sunt reges, non immemor sum Ovidiani illius : « An nescis longas regibus esse manus ? » Institutiones graecas & Dictionarium 4 remittimus, quia multa impressa jam habentur, quibus erudiantur, qui graecas litteras discere concupiunt. Folium tribus excusum linguis 5 mittimus perquam libenter. Illud rogo te, humanissime Geltis, ut librorum graecorum, quos apud Druidas6 esse scribis, des ad me nomina, cures praeterea accura-

LETTRES

tissime ut habeas ultimos illos Fastorum libros, quanquam ita sum videndi ipsorum cupidus, ut adduci non possim ut extare eos credam ; nam versicubs illis duobus de mense Jubo non babeo fidem : quare velim si quos abos habes ad me mittas. Yale, & me ut facis ama. Yenetiis, 3 septembris i5oi.

Page 1