EPISTOLA SECUNDA
ALDUS MANUTIUS R. CORRADO CELTAE ET VINCENTIO LONGINO 1 SUIS S. P. D.
Agitur jam annus , ex quo a vobis accepi litteras, humanitatis A amoris plenas. Erant meae partes statim rescribere, nisi summae occupationes nostrae, summique labores pro republica litteraria eousque procrastinare me coegissent , ut jam annum distulerim ad vos rescribere; et nisi ex epistolis vestris, vos humanissimos esse, facile cognovissem, non potuissem, sine summo pudore, tam sero respondere, et praesertim, quod cum me de facie non cognoscatis 2, nunquamque a me beneficio adfecti sitis, ametis me vehementer; quapropter nisi ego vos plurimum redamem, sim plane ingratus. Sed & redamo & colo , atque ita vestrum me esse volo , ut possitis de me vobis omnia constantissime polliceri. Tua vero carmina, Corrade suavissime , legi libenter, quod & culta sint & docta, nec in media barbarie, ut ais, nata prae se ferant, sed in media Roma.
Quod pollicitus fueris te hue venturum , librosque & graecos & latinos allaturum 3, duplici adficior gaudio , quod & te doctum virum & mibi amicissimum spero videre amplectique , & libris tam longo carcere a te, tanquam ab Hercule liberatis, coram gratulari.
LETTRES
Te igitur quantum possum rogare, rogo ut venias ; venies enim expectatus, librosque ipsos feras ; hoc enim mihi gratius esse nihil potest.
Tuam item epistolam et epigramma , ubi me amice laudas, Vincenti carissime, legimus summa cum delectatione , non quod talem me esse cognoscam , qualem tu facis , sed quia place t me laudari a laudatis viris. Accepi praeterea nuper litteras & dystichon quod Leonhardo bibliopolae4 ad me dedisti, ubi quod me etiam plurimum laudes, est humanitatis tuae. Joannem Baptistam Mantuanum ajunt excessisse e vita, sed ita esse necne incertus sum.
Vêtus et novum Instrumentum graece, latine & hebraicenondumimpressisedparturio5. Et ut cumutroque loquar, istos libros, quos mitto vobis muneri et? py 1 [/.o'ouvov & pignus amoris accipite, sic libenter ut mittimus. Hi vero sunt duo Virgilii 6 & duo Horatii 7, duo item volumina Rudimentorum grammatices linguae latinae 8 a nobis compositae : quos libros si putaveritis isthic venditum iri , non sit grave scribere , mittam enim quotquot jusseritis. Valete, meque amate ut facitis, commendateque studiosis & doctis omnibus , quibuscum vobis isthic familiaritas intercedit. Venetiis, nonis julii i5oi.