‹ Annales de l'imprimerie des Alde, ou, Histoire des trois Manuce et de leurs éditions;Chapitre 37 sur 139 · UT VIDES · texte numérisé non relu

UT VIDES

LETTRES

VIH.

Paul us Manutius Hieronymo Siripando S. D.

Etsi maxime vereor, ne tu vel negligentem, vel etiam tui parum memorem, qui rarius ad te scribam, existimes,mihi tamen interdum in hac ipsa dubitatione, non sine aliquo dolore versanti , duae causae consolationem h and sane levem afferre soient, et quod in hoc ipso cessationis crimine, ut video, ne tu quidem omni culpa va cas , qui nondum iis literis quas superioribus mensibus ad te dedimus, responderis, et quod quibus ipse occupationibus non dicam ab scribendi officio , sed ab ipsis etiam libris avellar, Fascitellus noster optimus testis esse potest. Quod utinam non ira esset ut scribimus; profecto meum studium in hoc généré minime desiderares! Sed accidit nescio quo meo fato, ut quo maxime tempore suavissimos earum artium fructus, quibus me ab ineunte pueritia dederam , colliger e me sperabam : nunc quidem non ilia solum jucunditate, concessa iam animo privarer, sed acerbissimos etiam dolores, miseriasque perciperem. Nosti autem ipse tu, an ulîaMusis etPhoebo cum hujusmodi curis commer-

LETTRES

cia sint, me quidem in his molestiis degentem excludunt prorsus a consuetudine sua; quo factum est, ut non modo quidquam unquam literarum ad te conficere, sed ne Bitotti quidem principi lectissimae feminae et Scipioni Capycio cujus eruditionem plurimi facio , rescribere potuerim : quamque serius aliquanto cognoscere, quod velint, quam cito quod non ita gratum sit , omnino illis optatius esse debet. Gupio enim ubi primum his fluctibus emersus eum portum attigero quem ipsa mente, quasi de spécula quadam longe intueor, doctis omnibus et probis, tibique in primis sali s facere : cujus quidem quod in amicitiam pervenerim p ut o me quidem egregium atque praeclarum esse consecutum. Itaque non modo faciam, quod jubés de edendis Sannazarii monumentis; sed in reliquis etiam, quaete velle, quaeque vel ad laudem, vel ad existimationem tuam pertinere existimabo , dabo operam , ut me tui, tuarumque rerum studiosissimum intelligas. Sannazarii autem nostri editio, si longius, quam erat, animi tui desiderium dilata est , noli obsecro propterea me accusare , neque credere magis id mea. culpa fieri quam quorumdam hominum improbitate , atque invidia, qui me, cum iuvareetpossent, et deberent,odisse acinsectari maluerunt. Quod tamen incommodumpartim ope Dei Opt. Max. partim nostra diligentia brevi sublatum iri speramus : itaque renovatis denuo characteribus, quo magis clarissimi Comitis desiderio respondeant; ita impressionem libri maturabimus, ut nibil, quod sit in studio positum > praetermissuri simus.

LETTRES

Tu, si nos diliges, ut hactenus fecisti, videbis diligenter, an in ea librorum supellectili, qua Sannazarius eum viveret usus est , extet Gratii Poema quoddam manu scriptum satis breve, numeris heroicis, de Vènandi ratione , de qua re tuis postea literis certiorem me faciès. Yale, Yenetiis, vi idus mart. mdxxxv.

Page 1