MELPOMENE
Cresce tuis populis et carae, Alberte, parenti, Fortuna heu semper cui peracerba fuit ;
Ex quo dilecti flevit sic fata mariti,
Esse ut crudeles diceret ilia deos ;
Crudelesque deos, crudeliaque astra vocaret,
Tam cito delicias quod rapuere suas,
Quodque suam potius voluisset fundere vitam , Cernere quam funus conjugis aegra sui.
POLYMNIA.
Cresce; virum populis nam cuin te fecerit aetas, Tutor eris gentis praesidiumque tuae.
Tu quoque solamen, tu spes, tu gloria solus, Optimus et princeps : Quare âge, cresce, puer,
Optimus heroum quot sunt, quotcunque fuerunt,
Et quot venturos fata severa trahent.
Nam tibi recte equidem nascenti, Alberte, recordor Sic fore concordes très cecinisse deas.
IJRANIA.
Ergo tuum nomen cum fama obscura reeondet, Atque erit obscurus cum tuus altus honos,
Nec tibi perpetuum laudes, nec facta manebunt; Unda dabit segetes, sidéra terra feret,
ALDI MANUTil CARMINA. 3 1 t
Omnia tune rétro convertent flumina eursum,
Lucis egens aer, lucis Olympus erit,
Enceladusque iterum supponet Peïion Ossae ;
Sed dabitur magnos vincere posse deos.