ERATO
Inclyte, seu posset, Princeps, te odisse puella,
Cui staret medio pectore dura silex;
Digna quidem fato Phryxi foret ilia sororis,
Quae Hellespontiacis nomina fecit aquis;
Sive quod irati mânes placaret amantis
Mactata, aut caderet quod patris ilia manu, Fataque, post urnas iterumque iterumque repletas, Ferret apud mânes Tartareumque Jovem.