‹ Annales de l'imprimerie des Estienne; ou, Histoire de la famille des Estienne et de ses éditionsChapitre 172 sur 178 · HENR. STEPHANUS LECTORI BONIS LITER1S BENE CUPIENTI S. D · texte numérisé non relu

HENR. STEPHANUS LECTORI BONIS LITER1S BENE CUPIENTI S. D

Scribimus indocti doctique Poemata passim, exclamât Horatius, postquam dixit agendse navis ignarum non audere eam agere, medicos, quod medicorum est promittere, fabros fabrilia tractare. In eandem verô sententiam et alibi canit,

Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, Indoctusque pilae, discive trochive, quiescit, Ne spissae risum tollant impune coronae : Qui nescit , versus tamen audet fingere...

Hoc autem quàm verum nostra etiam setate comperiatur, quotidie testantur misera poemata, quse deferri videmus in vicos vendantes thus et odores (ut hîc quoque verba Horatiana usurpem) et piper, et quicquid chartis amicitur ineptis. Sed quod ille de iis dixit qui ypa<pou<7£ multô etiam justius de iis dicemus qui TU7roypacpou<7t poemata, quamvis aliéna, nec poemata duntaxat, sed alia aliorumquorumlibet scripta. Quid? doctrinam typographi et ejus qui poemata scribit, parine in lance expendendam censés? Non equidem : sed utrosque, si indocti sint, sequè suo in génère (ut ita loquar) indoctos esse et censeo et affirmo. Quantum enim multi hujus seculi versificatores ab ea doctrinœ absunt mensura quam vel mediocris poesis (si liceret mediocribus esse poetis) desiderat , tantum plerosque

:i22 ATTHS TYPOGKAPHTCyE QUERIMON1A.

typographos ab ea quam ars illorum poscit vel flagitatpotiùs, abesse dico, ut de iis taceam qui non sunt indocti, id est parum docti, aut etiam minus quàm parum docti, sed ne digni quidem sunt qui indocti vocentur, quum sintprorsus analphabeti. Quid? (dicet fortasse quispiam) quum tôt librorum agmina ex tôt typographorum officinis prodeant, quos omnis doctrinal expertes esse constat, an itanecessariam illis esse literarum cognitionem existimas, ut à suis fertilissimis alioqui prelis, in quibus consenuerunt , tanquam Aristophanicos Strepsiadas, ad tam seram scholam vocare, et veluti Pelias quosdam recoquere velis? Atqui, si ideo typographies arti doctrina non est opus, quod multi eam indocti exerceant, ac de iis queri minime debeo : itidem certè poeticse non esse necessariam, quod ab indoctis etiam multa proficisci poemata videamus, ideoque de illis immérité questum esse Horatium pronuntiabimus. Nisi forte poeticse quidem necessariam omninô essepoeticam, at typographies arti non item, dicet aliquis. Sed quo id ore dici à quoquam poteriU Itane verô librorum editio pro dignitate ab iis elaborari poterit quibus nihil cum Musis commune est ? Itane verô artem cujus velut tutels ac fidei ] itéra? hoc seculo commissœ sunt, fideliter tractare literarum imperitus poterit? Ecquid obsecro dicturum putamus Aldum, sinunc revi viscens videat successisse sibi typographos quorum non minima pars vixpene aliudinlibris, quàm quomodo alba pagina discernenda sit à nigra, intelligitt (Nam qui tantum profecerunt ut Grsca literarum elementa possintà Latinis, Hebraica à Grscis discernere, atrocem sibi fieri injuriam existiment si in numéro indoctorum habeantur. ) Quid verô dicturos M. illum Musurum et Janum Lascarin putamus, in quibus primis Grscia reviviscere cœpit, et qui principes in pandendo nobis ad lingus Grscs adytaitinere fuerunt? quid, inquam, dicturos remur, si, quum ipsi tantum honoris arti typographies detulerint, ut non indignam existimarint cui suam operam navarent, fungentes munere correctorum (liceat enim de rébus typographicis typographicè loqui) eo rem devenisse videant, utsiquis tria Latins lingus verba totidemque Grscs norit, typographies illius correctioni nobilissimi quique utriusque linguse scriptores committantnr? Quid enim, obsecro, aliud est, hanc in illos scriptores potestatem ejusmodi hominibus permittere, quàm gladios furiosis in manus tra-

ARTIS TYP0GRAPH1C/E QUERIMONIA. 523

dere? Eorum ego è numéro quendam olim cognovi, illo correctoris munere tam crudeliter fungentem , ut omnibus locis in quibus vocem procos inveniebat, plagas infligeret, porcos nimirum in locum illius substituons : itidemque, ubicumque verbum Exanimare occurrebat, ipsum in Examinare mutaret : (adeo quidem ut et apud Horatium legeret, car me querelis examinas tuis? quod nimirum haec vox pariterque illa (sicut aliœ prope infinité, in quas eandem tyrannidem exercebat) latinitatis ejus terminos excederint, peregrinitatisque damnandse ei viderentur. Porcos enim (aiebat) scio esse animalia quaedam sic vocata : at procos nec animalia nec aliud in latino significare puto, intérim malo vocem de qua certus sum, pro ea reponere. Alii sunt qui neque quid nomen Proci, neque quid verbum Exanimare valeat, ignorent, ac latina esse minime negent, in aliis item perinde tritis non hœsitent : sed quum paulo istis rariora vocabula in eorum oculos incurrunt, ad ipsa, tanquam monstra quœdam, obstupefiant : atque adeo procul unumquodque hujusmodi vocabulum abigant, aliud sibi familiare in ejus locum advocantes, vel potiùs obtorto (utitadicam) collo pertrahentes. Exemplum autem ex multis unum, sed valde insigne, proferam. Quum dixisset Horatius, epistola 2 libri prioris, nunc adbibe puro Pectore verba puer, ad verbum hoc adbibe attonita frequens hujusmodi correctorum turba, in adhibe mutavit : non unum una in voce, sed multiplex, erratum admittens, ut cuilibet (qui modo illorum similis non sit) manifestum esse potest. Et tamen in pluribus quàm triginta diversis editionibus praeclaram illam emendationem me videre memini . Ac certè vix tandem Lugdunensi cuipiam correctori persuasi ut posthac inemendatum Horatium eo in versu esse sineret, id est, suum adbibe, quod mendosumille putabat, ei relinqueret. Viden', lector, viden' cum quibus nunc hominibus negotium sit antiquis illis Latinse linguse scriptoribus? Nam de Greecis quid attinet dicere? Grsecse linguae penetralia ingressi sunt scilicet qui Latinam vix à limine salutarunt : aut ab illis multum sperandum est qui ipsis librorum frontibus ignorantise suse imaginem ad vivum expressam prsefigunt. Sic nuper ex quadam Germanica officina (urbis enim nominiparco) prodiit Grsecus liber, in cujus fronte quum diligentiam in eo adhibitam commendare vellet is cui hanc provinciam demandarat typogra-

524 ARTIS TYPOGRAPHIE QUERIMONIA.

phus, in eoipso verbo quo emendatum significare voluit, tribus fœ-

dissimis erravit modis, non typographicis quidem illis, id est non ex

operarum incuria, sed ex mera linguœ Grœcse ignorantia apertè pro-

ficiscentibus. Atque ita miser typographus dum honorifico titulo

commendatam esse editionem suam existimavit, contra suo ipsemet

prœconio (tanquam suo se gladio jugulans ) illam infamavit. Quod

verô omnium maxime ridiculum est, videmus passim typographe

rum epistolas Latinas, interdum et Grœcas, quorum plurimi ne pri-

mum quidem earum verbum intelligere, nonnulli ne légère quidem

illas possunt. Quàm multa verô insuper mala hsec typographorum

ignorantia invehat, alius erit fortasse dicendi locus. Sed intérim

(quum hune tam miserum tamque calamitosum artis typographiese

statum ssepenumero mecum deplorassem) continere me non potui

quin omnibus qui Musas eo prosequuntur, et amore et honore quo

merentur, luctum meum testatum relinquerem, vel potiùs illos in

ejus partem (tanquam de meo tantundem detracturus) vocarem.

Qui tamen multô certè Kbentiùs vindices tantœ miserise et injuriœ

quàm deploratores advocaturus eram , si quos usquam gentium re-

pertum iri existimassem. Hinc tandem erupit illa quam nunc edo

Querimonia, inter innumeras occupationes à me scripta, nec tamen

ex ullo odio, vel ex invidia (est enim, Dei beneficio, cur invidear ab

bpoTtyyotç potius quàm cur invideam), sed ex animo gravi indigna-

tione percito profecta. Verùm dicet quispiam : « Heus tu, non me-

ministi versus Horatiani queminitio hujus epistolse protulistit Scri-

bimus indocti doctique poemata passim. Annon et in tuum poema

eundem jactatum iri existimas? Imô verô et memini, et meprimum

omnium in illorum, non in horum numéro colloco : sed ut aggredi

illud auderem fecit hic alius satyrici versus, Si natura negat, facit

indignât io versum. Vale.

ARTIS TYPOGRAPHICYE QUER1MONIA. 525

ARTIS TYPOGRAPHICYE QUERIMONIA,

De illiteratis quibusdam Typographis, propter quos in contemplum venit. Autore Henrico Stephano.

Illa ego quae quondam, cœlo ut delapsa, colebar,

Illa ego quae multis numinis instar eram : Quam comitem addiderant mundi miracula septem ,

Quae décima Aonidum sum numerata soror : Deliciae humani generis vocitata per orbem ,

Quae vocitabar amor deliciaeque deûm :

Hei mihi , nunc miseram , contempta , ingloria , vitam „

(Si tamen haec vitae est nomine digna) traho. Nunc traho quod super est , per mille opprobria , vitae ,

Sicque meae laudi vivo superstes ego.

At vos , quorum animos vulgi non fascinât error ,

Nec sua credulitas credere falsa jubet , Me (quaeso) indicta damnari expendite causa ,

Nec peragi justi judicis ore ream.

Crimina multa quidem ex omni me parte lacessunt :

(Fœta subinde novis pectora livor habes) Sed duo praecipuè nostram oppugnantia famam ,

Implerunt acri quae mihi bile jecur.

Me veterum autorum clamant pestemque luemque ,

Sacrilega hos clamant me violare manu.

Sentinamque operum dicunt proferre novorum ,

Quam piper et triviis salgama nota manent. Nimirum haec ea sunt quae me duo crimina vexant t

Inque odium reliquis quae rapuere magis. At non jure in jus me dico fuisse vocatam :

Nam quae non pecco , suntne luenda mihi? Non peccare autem , suffragia vestra probabunt ,

Si patiens auris , candida mensque sinat. Namque âge , Mavortis siquis sibi sumpserit arma ,

Sed qui non itidem Martia corda gerat : Si capiti galeam laterique accommodet ensem ,

Si parma et telis instruat ille manum : Vixque tamen visis vertat terga hostibus idem ,

526 ARTIS TYPOGRAPHICiE QUERIMONIA.

Parmam cum telis excutiente metu :

Istane Mavortis culpa est? num portio laudis,

Idcirco Marti dépérit ulla suae ?

Sive lyram pulset lyricae qui nescius artis ,

Et miseras aures enecet usque sonis .

An Phœbus débet culpam aut praestare Camœnae?

Aut lyricae hoc artis dedecus esse potest? Si chartas nunc ergo meas, si prela typosque ,

Instrumenta operis quotque ministra mei , ïurba indocta malos indoctè vertit in usus ,

Num meritô in partem criminis ipsa vocer? Siccine sim adjutrix illis fautrixque putanda,

Quos cane, quos odi pejus et angue palam? Atque adeo quod velle licet , si posse daretur ,

Jam factis odium testificata forem.

Sed quid agam? quae dii tolérant, tolerare recusem?

At fastu dicar nunc tumefacta novo.

Optavi quoties , tenebris adoperta laterent ,

Quae mea nunc lucem munera cunque vident. Nec solùm hoc , aliis oneravimus sethera votis :

Omnia quae celeres diripuere Noti.

Iidem debuerant etiam rapuisse dolorem ,

Qui menti requiem surripit usque meae.

Hei mihi quod propriis patior nunc vulnera telis,

Armaque me contra sunt fabricata mihi.

Nam queis barbaries à me prosternitur armis ,

Quotquot et errorum turpia monstra latent : Denique queis fœdas expello mente tenebras ,

Me dominam illa suam nunc maie sana petunt. Vulnera forsitan haec dices non esse cruenta.

Esse cruenta quidem vulnera , et ipsa nego : Nobilitate animus sed quantô corpore praestat,

Vulnera tantô animi quis graviora neget? Utque bono patri dolor ingens improba proies,

Objicit hanc illi qui tamen , ille gravât : Vulnera sic per se sunt nostra gravissima , linguae

Sed multô reddunt asperiora malae.

Me miseram ! incipiunt quoties effundere virus ,

Et probris nomen dilacerare meum , Terra mihi toties opto mihi terra dehiscat :

Horror ad has voces pectora tantus habet. Nam veterum autorum quum sim columenque salusque,

Illorum labes perniciesque vocor.

ARTIS TYPOGRAPHIC/E QUERIMONIA. 527

Turba equidem (fateor/me multa professa magistram ,

In scripta illorum perpétrât omne nefas : Atque manu illota quae sunt sacrata profanât,

Quam vel sacrilegam dicere jure queas.

Sed gregis istius si dicor jure magistra ,

Si tanti sceleris conscia credor ego , Nempe fugax itidem est miles, Mavortis alumnus,

Est itidem trépidas conscius ille fugae. Et quicunque malus toto citharaedus in orbe,

Scilicet illius, Phœbe, magister eris.

Sic mala dicetur textrix à Pallade docta ,

Vulcanusque malum sic docuisse fabrum.

Dicendusne meus quicunque typographus audit,

Et chartas graphicis implet ubique typis? Atqui turba isto titulo mine multa superbit,

Quae porcos fuerit pascere digna magis.

Vix norunt ipsas multi de nomine Musas,

Vix norunt Musis aut Helicona sacrum.

Quid dico? pudet his longé graviora profari,

Atque magis possint quae superare fidem. Proh pudor! haud rarus numéro reperitur in illo ,

Nominis ignorans ipsa elementa sui.

I nunc , et veterum fœdata volumina multis

Mirare ac multis contemerata modis :

Agmina scriptorum graphicos et multa novorum

(Hoc est , nngarum plaustra) dédisse typos, Quid mirum? ut caecus discernit nemo colores,

Horum discernit sic quoque turba nihil.

(Fallor ego , atra sciunt quae pagina , quaeque sit alba ,

Hac , fateor , caecos re superare queunt) . Audio saepe illas et vestro ex ore querelas ,

0 queis lingua in me felle madère solet. Qualia sed de illis vos audio saepe querentes,

Ta lia de vobis discite quisque queri.

Nanque (quod indignum est) numéro censetis eodem

Artificesque malos , artificesque bonos.

Atqui nostrum equidem decus hi censentur : at illi

Sunt mihi sunt seclo dedecus atque pudor. Hi nempe esse mei meritô dicentur alumni ,

Hi mea cura viri, deliciueque meae.

Grexque adeo meus hi : (per totum si tamen orbem

Quinque decet vel sex nomen habere gregis) Illos contra oculi mihi sunt animusque perosi ,

528 ARTIS TYPOGRAPHICE QUERIMONIA.

Exosa illorum nuda vel umbra mihi.

Instrumenta quidem mea nunc famulantur et illis :

Esse sed haec praedam , non mea dona , puta. Artifices appelle- malos (ne nescius erres)

Non quo vulgus eos more vocare solet : Sed jejuna quibus doctrinae pectora , quorum

Ad Latios auris stat stupefacta sonos.

Artifices hos nempe malos ego conqueror esse ,

Hos fidei artifices conqueror esse malae : Ornamenta licet conquirant undique libris

Quae dare cunque potest ulla perita manus. Namque quod humano mens est in corpore , quod mens

Praestare humano corpore clausa potest , Hoc opère in nostro praestat correctio : (voci

Fas usum veteri sit tribuisse novum) Haec fugat à scriptis tenebras , lucemque reducit ,

Una haec cum mendis aspera bella gerit. At taurus sumptis carpet priùs aéra pennis ,

Aut liquidas pinnis ille natabit aquas ; Et priùs in sylvas prorumpet ab aequore delphin ,

Notaque setosis gramina tundet apris , Illo tam insigni quàm munere fungier unquam ,

Et sacro Musis, turba profana queat.

Lumina sunt nobis aliéna vicaria, dicunt ,

Seque sat armatos hac ratione putant.

Atqui oculo alterius nolle in re fidere parva ,

In tanta est quantus fidere velle furor? Resne typographica est (mihi cor exaestuat ira)

Vilis ita ut cuivis posthabeatur equo?

Nanque oculum domini (cunctis res prodita seclis)

Pinguis ut évadât , poscere fertur equus. Sed quid ego haec frustra ? canitur nam fabula surdis ,

Et siquid surdis surdius esse potest.

Ergo libet nostras tandem finire querelas ,

Et tandem dicto claudere multa brevi.

Ut quidam è sophiae fertur dixisse magistris ,

Mille auditorum est unicus iste loco :

Sic prudens judex , recti studiosus et aequi ,

Multorum nobis unicus instar erit.

Qua ad multas multorum amicorum respondet, de suœ Typographiœ statu, nominatimque de suo Thesauro linguse Grœcse. In posteriore autem ej us parte y quàm misera sit hoc tempore veterum scriptorum conditio , in quorundam typographorum prela incidentium , exponit. *

Inveni tandem aliquando rationem qua vobis simul omnibus , id est amantissimis vestrum omnium literis, una eademque opéra satisfaciam , et vel rusticitatis vel arrogantise apud vos suspicionem effugiam. Ad ea enim de quibus singuli scripsistis, quum singulis respondere per occupationes plurimas atque maximas mihi non licuerit antea , et multo etiam minus liceat in prœsentia , communem saltem scribendo epistolam , eamque unicuique vestrûm mittendo , rependendi munere apud unumquenque defuncturum me puto. Sed quoniam de re quidem omnes eadem , non idem tamen scribitis , literarum vestrarum argumenta in quasdam veluti classes distribuam, adeadeinde sigillatim responsurus.

Quidam igitur ex vobis, quis meae sit typographie status, aut certè quo in statu sint res meae typographicœ, sciscitantur, summoque id cognoscendi desiderio se teneri aiunt : alii, quinam ad hune usque

* Pour les motifs exposés ci-dessus, page 398, cette pièce n'est reproduite ici qu'en de longs extraits contenant ce qui m'a semblé susceptible de se lire encore avec quelque intérêt. Ces extraits sont ici plus amples que dans mon édition première, et ils sont aussi plus corrects, ayant été relus sur le volume de 1569.

diem libri ex ea prodierint, percontantur : alii (et ii quidem cœteris curiosiores ) non de prœteritis tantùm et prœsentibus , sed de futuris quoque laboribus me interrogant. Commune autem hoc vestrœ literœ habent, quôd multas de uno peculianter libro, nimirum de Grœcœ linguœ Thesauro, interrogationes continent.

Quod ad eos attinet qui sciscitantur quos officina mea dederit hactenus libros , iis pro me , meorum librorum Index, quem cum hac Epistola mitto , responsum dabit. Percontantibus autem de statu meœ typographie, non video quid potiùs respondere debeam , quàm eum , ut in rébus malis (id est adversis) , esse bonum : contra verô , ut in bonis rébus (id est prosperis) , esse malum. Sicut enim non friget mea typographia hoc tempore , ita etiam multum abest quin ferveat : prsesertim si ejus fervor ex fervore desiderii, quo verè hœreditario flagro promovendi rempublicam literariam , œstimandus sit. Quum enim studio curaque et diligentia circa res bonis iiteris perutiles cœteris satisfaciam omnibus , ipse mihi nequaquam satisfacio : sed quotidie cum sene illo Terentiano queribundus dico , Me , quantum operis faciam pœmtet. Lente tamen festinando, scripta Plutarchi, simulque Thesaurum Grœcœ linguœ (qui libri prœcipui sunt inter eos quos nunc sub prœlo habeo) , tandem eo perduxi, ut brevi manum extremam editioni amborum impositurum me sperem .

Venio ad curiosiores illos qui de futuris quoque laboribus me interrogant.... Strabonis opéra cœteris historicorum monimentis partim à pâtre meo, partim à me editis, adjungere me statuisse profiteor... Quoniam multi jam poetœ ex officina mea prodierunt, de Athenœo etiam et Stobœo excudendis cogito, qui tam multa , tam elegantia , tam multorum poetarum fragmenta habent. Statui certè et quœcunque apud ullos alios autores extant , colligenda curare. Ad Aristophanem verô excudendum vel ipse Commentarius graecus me impellet fortasse , in quo multa posse reconcinnari , atque ita longe utiliorem reddi existimo. Antequam editionem ullius philosophi aggrediar, Diogenis Laertii de vitis ac sectis philosophorum libros edere decrevi, in quem tam multas castigationes habeo ut non multô plures desiderari debeant, fortasse autem nec inveniri queant. Lucianum etiam à me editum iri spero , scriptorem non tam depravatum quidem quàm plerique alii, depravatum tamen : sed ex cujus

lectione major quàm vulgus credat percipi possit utilitas. Ex grammaticis porro scriptis nostri temporis, Budeei Commentarios linguse Greecœ (quorum varii loci à me examinati fuerunt), et Erasmi Adagiorum Chili adas, cum meis animadversionibus multô auctioribus , tradere prelo in animo jam pridem habeo. Quamvis autem Grœcos scriptores priùs recensuerim , fortasse tamen eorum editio posterior erit horum trium Latinorum editione, M. Tullii Ciceronis , Titi Livii, Plinii. Quibus Aulum Gellium, nec non Macrobium addere statui. Jam verô quod ad mea ipsius scripta attinet , quem et olim pollicitus sum , De originibus mendorum librum , aliquando tandem et ipsum in lucem prodire sinam. Postremô, elaborata à pâtre et édita opéra, quorum editiones cupio renovare, (sed cum ea etlocupletatione et recognitione quse ab eo ipso expectanda fuisset , si vitam illi Deus prorogasset) sunt hœc duo potissimum , Thésaurus linguse Latinse , et Dictionarium Latinograecogallicum : in quo non vocabula tantùm Grseca Latinis , sed multa etiam loquendi gênera Grseca Latinis respondentia, adjungentur.

Jam verô et Bibliorum editionem cum iisdem quas ille excudit annotationibus, sed recognitis , renovare conor : adjuncto quoque interpretationi Latinee (quee et ipsa recognoscetur ) Hebraico textu : fortasse autem et ea versione quee vulgo LXX Interpretum vocatur. Hsec fere sunt, viri charissimi, quibus proximos typographie mese labores destinavi. . .

Nunc verô ut de meo Thesauro Greecse linguee aliquid dicam , poscit is ordo quem in recensendis tenui vestrarum literarum argumentis... Ut autem à rumoribus quos de opère illo circunferri scio , initium sumam : sunt qui Thesaurum linguee Grœcse à me expectent , in quo GrsecaB voces Grsecis , non autem Latinis exponantur. Sunt contra qui et expectent eum in quo Latinis, sicut in superioris temporis Lexicis grsecolatinis , exponantur , et non aliud sibi quàm ejusdem generis Lexicon, sed multô locupletius polliceantur. Sunt denique qui, quôd vocabula in meo Thesauro, longe alio quàm alphabetico ordine digesta esse audierint, quisnam is esse possit, val de mirentur, ac ne iis duntaxat, qui in linguee Greecse cognitione veterani sunt (ut ita loquar) , non item tyronibus labor meus utilis futurus sit , vereantur. En qualem à me Thesaurum plerique expectent :

532 HENRIGI STEPHANI EPISTOLA.

nunc qualis expectandus sit, (si modo dederit Deus ut uno eodemque laboris quasi tenore in eo pergam) superest ut vobis patefaciam.

Primùm igitur in opère illo Grœca vocabula ubique Latinis reddi, alieubi et Grœcis exponi dico : sed quod in vulgatis Lexicis Grsecolatinis fieri videmus, ut ad unius Grseci vocabuli expositionem, quindecim, viginti, atque adeo triginta etiam alieubi vocabula série continua subjungantur, id verô à me aut factum esse, aut fieri debuisse nego. Nam etiamsi tôt Latinis reddi Grsecum unum posset, (quum ibi contra quœdam in magno illo numéro sint quse longe diversam significationem à vocis Grœcse significatione, qusedam etiam quse contrariam habent) , tamen quid hoc aliud esset quàm lectorem obruere indistincta et confusa significationum varietate 1 . .

Quantopere autem fallantur qui non aliud à me quàm unum ex vulgatis illis Lexicis, sed multô locupletius expectant,... fieri conjectura potest... lis quœ circunferuntur Lexicis Grœco -latinis primam imposuit manum monachus quidam, frater JoannesCrastonus, Placentinus Carmelitanus : sed quum is jejunis expositionibus (in quibus vernaculo etiam sermone interdum, id est Italico utitur) contentus fuisset, perfunctoriè item constructiones verborum indicasset, */iullos autorum locos proferens ex quibus illœ pariter et significationes cognosci possent, multipostea certatim multa hinc inde sine ullo delectu ac judicio excerpta inseruerunt. Donec tandem indoctis typographis de augenda Lexicorum mole in ter se certantibus , et prœmia iis qui id prsestarent proponentibus , quse jejunse, et (si ita loqui licet) , macilentse antea erant expositiones , adeo pingues et crassse redditae sunt , ut in illis passim nihil aliud quàm Boeticam suem agnoscamus. Nam pauca ex Budœo, aliisque idoneis autoribus, et ea quidem parum fideliter descripta, (utpote parum intellecta) multa contra ex Lapo Florentino , Leonardo Aretino , aliisque ejus-

* C'est en vain que compilateurs isolés ou corps savants prétendront faire un bon dictionnaire, même d'une langue vivante et usuelle, si ses définitions et l'exposé des diverses combinaisons grammaticales ne sont appuyés de passages extraits des meilleurs auteurs ; et l'une des difficultés de ce choix est d'échapper à l'exigence personnelle ou bienveillante de ceux qui voudroient faire citer avec préférence , soit leurs propres ouvrages, soit ceux de leurs amis.

HENRICl STEPHANI EPISTOLA. 533

dem farinée interpretibus... in opus illud transtulerunt. . . Vixenim ullum errati genus posse à nobis cogitari aut fingi existimo , cujus ibi aliquod exemplum non extet... Hinc factum est ut Homero multa vocabula adscribantur ( et quidem nonnulla in bellis etiam istis et tam pulchros titulos mentientibus Lexicis) quse, si reviviscat, non intellecturus, nedumpro suis agniturus sit. Talia sunt... Sed audite obsecro quis animo meo seepe obversetur metus. Metuo certè ne miseri isti BapêapoXe^txoauppaTCTa^ae et voces illas et alias quamplurimas, itidem commentitias , aut quolibet modo mendosas , quas ego relegavi...tanquam per incuriam à me preetermissas, in meum etiam illum Thesaurum intrudant. Quod cum accidet , idem prorsus mihi

quodpatri meo, Roberto Stephano usuveniet. .. Suit une assez

curieuse anecdote relative à une édition vénitienne du Thésaurus latinus de Robert. Voyez ci-dessus , page 57, ou ce passage est déjà imprimé.

.... Quô magis vereor nehaec, sicut et illa monstrosee cujusdam formée composita, quorum antea memini , aliquando in meum etiam Thesaurum intrudantur. Sed magnam illi hac in re factum iri injuriam , heec saltem Epistola testabitur. Hoc certè affirmare possum , si omnia omnis generis errata quse ibi sunt , colligere velim , sicut prsecedentia collegi, libro tantae molis quantse meus Thésaurus futurus est , haud comprehensum iri... Nec verô contenti fuerunt , quos proferunt autorum locos modis omnibus depravare, decurtare et mutilare, duos in unum confundere, quae ab iis dicuntur in alium omninô usum convertere , aut in alium prorsus sensum interpretari quàm eum quo scripta sunt : sed eo audacise proruperunt , ut queedam etiam illis auderent affingere.

Après une assez longue exposition des principales et très grossières fautes des Lexiques grecs , non pas seulement fautes typographiques, mais vices de rédaction, et preuves , les unes d'ignorance, les autres dune négligence inexcusable, Henri explique pourquoi son père , ayant d'abord voulu corriger de leurs fautes les moins mauvais de ces Lexiques si vicieusement amplifiés, reconnut que ce seroit une œuvre plus pénible que de nettoyer les étables d'Augias. ..adeo ut quotiesaliquanovaLexici editio prodibat, aucti et locupletati , Semperne ( diceret ) veterem hanc cantilenam

audiam? Nunquamne aliqua Lexici editio emendati etiam et correcti sive repurgati prodibit? Ac profecto ab hac repurgatione initium sumere olim eiin animo fuit, et tanquam veteres œdes instaurare ac resarcire, dum novas œdificandi facultas esset : sed postquam ibi Augise stabulum esse , postquam omnia ruinam minari comperit, sui îllum incepti puduit pariter et pœnituit. Parata autem jam bona materiœ quse ad novum sedificium requirebatur parte, mors illud nobis invidit, in qua tamen hoc ipsum opus mihi commendavit.. .

Superest ut eos metu liberem qui (uti dixi) quoniam vocabula in meo Thesauro longé alio quàm alphabetico ordine digesta esse audierunt, quisnam is esse possit, valde mirantur : ac, ne iisduntaxat qui in linguse Greecse cognitione velut veterani sunt (ut ita loquar) , non item tyronibus labor meus utilis futurus sit , verentur. Sciant igiturilli qui hoc timent, eam contra quse in meo Thesauro habetur vocabulorum seriem , tantum commodi vel iis qui Graecam linguam discere incipiunt, afferreposse, quantum alphabeticus ille ordo affert incommodi. Hoc tamen ingénue fateor , si initio, quum illa série uti cœpi, rem tôt difficultatibus esse implicitam, quotpostea sum expertus, existimassem, et fore ut nul lus mihi quicquam ad eas auxilii afferret, neque ex priscisneque ex iis qui eos sequuti sunt ad nostra usque tempora grammaticis, sed futurum ut eas Marte meoperrumpere cogérer : quodvis onus potiùs quàm illud suscepissem. Sed hac in re profecto, si alia in ulla, locum habet vêtus proverbium , quod difficilia esse prœdicat quse pulchra. Reddit enim séries illa multô ditiores (ut ita dicam) Graxae linguse divitias , et qua? hactenus locu* pletissima fœcundissimaque esse visa est, facit ut multô etiam locupletior fœcundiorque quàm crédita sit, comperiatur. Quemadmodum enim opulenta domus longe opulentior videbitur si in unum tota supellex comportetur locum , quàm si dispersa sit : eademque hominummultitudo, major multô quum conferti sunt , quàm quum dispersi , videtur : sic etiam vocabuli unius, tanquam stirpis numerosa propago et soboles minime dispersa divulsaque et in varios locos distracta, sed in unum ita collecta , ut uno propemodum aspectu contemplari universampossimus, multô certè numerosior nobis videbitur. Quod autem studiosorum linguœ Grœcse magis interest , seriem illam tyronum etiam studiis esse perutilem , res equidem ipsa cla-

HENRICI STEPHANI EPISTOLA. o3li

mat : quum plerunque mutuas opéras in sese vicissim velut exponendis tradant, quse ab eadem stirpe ortum habent vocabula , et interdum per varia quse derivata vocantur, tanquam per gradus quosdam ad cognitionem significationis vocabuli illius unde manarunt , ascendamus. Sed tam multa sine exemplis, frustra fortasse. Ut igitur te non diu morans , ad illa veniam : en tibi in illis vulgatis Lexicis , Àsc'&o quidem ( quod est Cano) in litera prima totius alphabeti : at verô wSr, Cantus , et &>&?, Cantor in litera ultima. Quinetiam inter illud verbum a£w et verbale ejus a<rpa interjecta sunt aliquot vocabulorum millia. Prœterea compositorum unumquodque seorsim positum est , dispersa et ipsum sua derivata habens. Duo verô magis etiam reprehensione digna sunt hac in parte : unum est , quod passivavoxab activa semper sejungitur, et quidem non parvo intervallo nonnunquam , multis aliis vocabulis (ut poscit alphabeticus ordo), interjectis : alterum, quod de uno eodemque verbo in diversis agatur locis : nimirum non solùm in ejus prsesenti, sed etiam in infinitivo, interdum verô et in diversis temporibus, nimirum futuro, preeterito,autalio : et quidem interjectis itidem aliquibus vocabulis. Exemplum autem habemus cum in aliis plurimis verbis, tum verô in Aïpeo», S, cum eo enim posita non sunt, sed seorsum, ista omnia , ETXov, É'Xov, È Xoejuu, E X&), ËXc'eev, ÉXeîv, ÉXwv, necnon Hpr/xef : seorsum verô et passiva vox Aîpeopai, sejuncta habens et participia AlpeQdq atque Hp^evoç. Tantum abest ut verbalia suo verbo adjuncta sint. . . . // donne ensuite quelques exemples de la manière dont les composés et les dérivés sont groupés dans son Thésaurus , puis il termine ainsi cette première et principale partie de sa lettre si

quid vel à vobis, viri doctissimi, vel ab aliis reprehensione dignum in hac série inveniatur , veniam me tribus nominibus consequuturumspero : primum, quod hanc viam primus omnium ingrediar, et in ea (quum alioqui cseca sit, et latebrosa, verèque flexuosa, et anfactibus plena, ac non paucis erroribus implicita) mihiipsi tamen dux esse cogar. Sed unde tibi tantum audacise, ut vel de tentanda hujusmodi via cogitaris? Imô verô non audacise id, sed credulitati potiùs tribuendumest. Magnam enim spem ostentabant de hac via mecum indaganda veteres grammatici : verùm eam spem prorsus esse vanam,magno malo meo comperi. Deinde veniam ideo mihi polliceor,

quod simul et in vocabulis hac série colle-candis, et in significationibus certo etiam quodam ordine disponendis laborandum fuerit. Nec enim ignoratis quanta earum in vulgatis Lexicis (ut falsas et commentitias omittam ) perturbatio sit atque confusio : utpote in quibus aut omnium rarissimse, aut etiam metaphoriese significationi primus detur plerumque locus. Postremô quôd ad typographicam clepsydram (ut alibi quoque loquutus sum) hsec scribere (id est scriptionem meam typographicarum operarum penso obnoxiam habere) cogar; et quod ab infini tis curis et occupationibus quas secum ars ista trahit, temporis superest, ne id quidem universum huic operi possim impendere , sed ejus partem in lectionem typographicam eorum quos intérim excudo autorum ( ex quibus nunc est Plutarchus) necesse habeam conferre. Hœc, inquam, suntpropter quœ futurum spero ut mihi et à vobis et ab aliis venia detur, et quidem non eorum duntaxat quee in illa série, sed et eorum quae in ulla ejus operis parte peccavenm. Absit enim ut sibi quisquam persuadeat, ita me aliorum errata proferre, quasi ipse sim àvaj*apTY}Toç, et hominem me esse non meminerim, id est, eum cujus sit labi errare, nescire, decipi. Imô verô me et colloco in hoc numéro, et jam nunc, in meo opère esse in quibus lapsum me existimem, ingénue fateor. Sec inter eos qui aliquando, et eos qui identidem ac subinde errant, discrimen statuendum esse dico. Quinetiam minime dubium est quin varii sint erratorum in hoc etiam génère velut gradus : et ut qusedam veniam merentur, ita quœdam flagris potiùs quàm venia digna censeri debeant. Illa porrô tôt tamque fseda Lexicorum errata lectorem celare, prseterquam quod religio mihi fuisset, utpote qui silentio meo falsam multorum de illis opinionem aucturus eram fortasse : tum vero, ne et ipse Lexicorum consarcinator existimarer, ea patefacere necesse habuisse videor. Quomodo enim quidinter meumet illorum opus discriminis sit, et cur velut à fundamentis construendum mihi fuerit Thesauri mei sedificium, ostendere potuissem, nisi qualis esset eorum structura ostendissem % Ut porrô eos in cseteris imitatus non sum, itanecin prœtereundis silentio eorum unde aliquid mutuatus sum nominibus. Non enim nomina veterum duntaxat scriptorum et Greecœ linguœ autorum adscribo, ex quibus exempla loquutionum lut vulgus vocat) à mepetuntur : sed et interpretum, aut exposito-

rum, aliorumve quicunque aliquid ad expositionem alicujus vocabuli pertinens scripserint, siquid ex iis in opus meum transferam.

Altéra autem Epistolœ meœ parte (aut certè altéra mea Epistola, siquis vestrum tan ta unius longitudine oflendatur) quem à mensibus aliquot concepi mœrorem de misera veterum scriptorum sorte ac conditione in quorundam Typographorum prela incidentium , vobis exponere, vel potiùs velut in sinum vestrum effundere statui. Qua quidem ex re non minus ad vos quàm ad me commodi rediturum esse spero. Simul enim et me aliqua doloris mei parte exoneravero (qui alioqui inclusus strangulat, ut ai ébat Naso) et vos cautiores, ni fallor, reddidero. Ego igitur olim quidem veterum scriptorum sortem eo nomine deplorabam quôd in illotas ( ut proverbiali utar verbo ) manus multorum vel interpretum vel expositorum inciderent, qui sua somnia illis deliriaque affingerent : at nunc eorum qui in quorundam Typographorum prela incidunt, non minus, sed potiùs magis deplorandam esse dico. Quorum verô? nimirum qui quum sint omninô literarum rudes, aut certè illis vix tincti, quœcunque ii quos pro doctis vel ipsi habent, vel ab aliis haberi vident, in castigando quopiam scriptore ausi fuerint (quid autem non audent nonnulli? ) ea, tanquam oracula, in ipsa ejus scripta inferunt. Hincenim factum est ut quum antea veterum libri iis tantùm mendis inquinati esse solerent quae ex antiquis exemplaribus manarant, aut certè typographicis, id est iisquse typographicse committunt operse, (cujus generis mendis et prope infinitis et monstrosis plerisque refertee erant Herodoti pariter et Thucydidis interpretationum editiones : quorum exempla etiam quœdam in calce Latini mei Herodoti habes ) nunc ad illa duo malapejus illis bonum accédât. Quidistud verbi est? hoc ego nomine voco castigationes quorundam, quœ ejusmodi sunt utmultô mendis illis et periculosiores et perniciosiores judicari debeant. Castigationes , inquam , quœ quum ex sola conjectura proficiscantur (qua nihil fallacius esse scimus) extrusis tamen iis quse veterum codicum autoritate nituntur (qualescunque ii sint) , in earum locum quo jure quaque injuria intruduntur. Ac fuit quidem tempus quum in minus célèbres duntaxat scriptores hœc audacia grassaretur : sed tandem ne à primae quidem notée scriptoribus manus temperavit. Ecce enim Titum Livium ante aliquot annos multa hujusmodi casti-

538 HENKICl STEPHANI EPISTOLA.

gationum vulnera (proh facinus!) passum : ecce M. Tullium Ciceronem ante aliquot menses non paucioribus fœdaturn. (De Plinio taceo, quem sat norunt omnes omnibus omnium conjecturis, tanquam communem scopum , misère fuisse expositum). Tandem vero et in Grsecosita sseviri cœptum est, et quidem in nonnullos etiam quibus olim velipsi hostes pepercerant, et quos prae cseteris ipsa venerata erat Antiquitas. Horum in numéro est Euripides , in quem ego nuper nescio quid annotationum scribens , quum multis castigationibus vulneratum , multis conjecturis sauciatum eum fuisse apertè ostenderim , totum illum locum hue proferendum censeo , et quidem altiùs repetitum. Ista sunt igitur quse hue pertinentia ibi scripsi.

Addam nunc quidnam , prseter illa quse dixi , ad edendas hasce annotationes me impulerit. Incidi aliquando in quosdam locos Euripidese editionis quse prodiit ex Hervagii officina anno m. d. xxxvii, in quibus mirabar tam fideliter retineri potuisse omnia menda , et quidem etiam levissima, quse in Aldina erant. Quod ego nimia quadam religione potiùs quàm ignorantia factum esse interpretabar : donec quosdam locos ofFendi qui secus me id interpretari debuisse apertè ostenderunt. Ex iis autem fuit iste

Hecc sunt, viri charissimi, quee ibi totidem verbis à me scripta extant. Atenim quinam huic malo viam patefecerunt , nisi illiterati quidam Typographi, qui quum vix aliud in libris quàm paginam albam à nigranorint discernere, omnibus omnium nugis (ne quid acerbius dicam), dummodo novae sint, prela sua suamque industriam offerunt.

Accedit autem recens hoc mali genus ad aliud quoddam jam inveteratum : quod tamen quum in dies ingravescere videamus , quid aliud à duobus hisce malis ( quse meritô duas lues ac pestes vocare possumus) expectandum nobis quàm veterum scriptorum miseranda deformitas? Inveteratum autem appello malum , quod statim post primas scriptorum Latinorum prsesertim typographicas editiones, id est quae à primis prodierant Typographis, grassari in eos cœpit. Quum enim quotidie vetera eorum exemplaria è tenebris émergèrent, quidam cum his excusa conferebant , qui quascunque diversas lectiones invenerant , totidem castigationes esse credentes , mox cui-

piam Typographo tradebant, à quo paucis post diebus aut mensibus nova prodibat editio, veterum exemplarium ope longe cseteris castigatior, ut quidem titulus pollicebatur, vel potiùs mentiebatur. Quota quœque enim ex iis, si verè loquendum fuisset , non potiùs cseteris depravatior dici debuisset l Atqui lectiones illae diverse ex veteribus libris sumpta? erant. Fateor : sed heus tu, unde nisi ex vetustis itidem libris sumptee erant illee quas nunc indicta causa expellis \ Insigne autem hujus temeritatis exemplum in Ovidii poematis habemus, quœ post Aldinam editionem prodierunt. Quum enim passim in Bibliothecis vetera poematum illius exemplaria extarent, nominatim vero in quibusdam Parisiensibus, prœsertimque in ea quam abbatia S. Victons habet, multi certatim exemplaria illa inter se conferebant, certatim diversas lectiones annotabant , certatim in locum Aldinarum substituebant, certatim, ut nova editio his insignita prodiret, operam dabant. Hoc vero quid aliud erat quàm certatim ad fœdanda tam pulchra poemata contendere? quum paucissima extare horum poematum exemplaria cum iis quibus Aldus usus est comparanda , ejus editio cum iis quœ ab illa desciverunt collata apertè indicet? Quod certè vel illa qua Tibulli mortem deflet Elegia, luculentè testari potest...

Sed prœter illa omnia quse ignorantia Typographorum ac Typographarum (hoc enim ad cumulandam hujus artis ignominiam restabat ut etiam mulierculee eam profiterentur ) jam invexit mala , quis non in dies nova expectanda putet?....

Verumenimvero ad eorum ignorantiam plerumque accedit avaritia ( malum in arte typographica magis quàm in alia ulla formidandum) , et quidem cui illam ipsam cujus eos pudere deberet ignorantiam prœtexunt. Dum enim ignorare se dicunt quid utilitatis editioni suse afferre possit impensa in hoc vel illud opéra , quis ex recognitione aut ex variorum exemplarium collatione ad literarum studiosos rediturus sit fructus, lubenter sumptibus parcunt, et suam intérim editionem iis quœ requirit adminiculis fraudant : illud in ore semper habentes, Non minoris propterea vœniet. Sed quid de veterum exemplarium inter se collatione loquor? Imô in deligendo etiam typographico exemplari quod in sua editione sequantur, nummis belli quidam Typographi parcunt : ideoque quod primum in illorum manus incidit,

si est Aldino aut alio quopiam vilius, eo contenti sunt. Fateor tamen esse aliquos qui ne hoc quidem norint , quid ab Aldo , quid ab aliis petere debeant. Quc-d ne valde mirer, facit quidam, qui dum in quodam opère meo ingeniosus esse voluit, nimirum in mea Xenophontis editione, ostendit se cum alia multa multis etiam pueris nota, ignorare, tumverô Xenophontem ex Veneta Aldi officina, et ex Florentina heeredum Philippi Juntse prodiisse. Sed quid tum? (dicet quispiam ) quid hujus rei ignoratio afferre damni potuit? Imô verô illius ignorationis dat illi pœnas Xenophon in illa, * quse ad meam efficta est (licet id dissimuletur) editione. Nam quum ego in mea nonsolùm multos veteres codices , sed etiam omnes undique conquisitas editiones typographicas , Aldinam , Florentinam, Germanicas aliquot : in quibusdam verô libellis et Parisinam, necnon Complutensem , quandam item quse ex officina Anshelmiana prodiit in consilium adhibuissem, bonus ille vir, qui quum Germanicas tantùm viderit , caeterarum nom en ne fando quidem audierit, omnes tamen se vidisse putat ( quod perinde est ac siquis visis tribus aut quatuor Germanise oppidulis, omnes se Germanise urbes peragrasse jactaret) tyrannicam quandam in meum Xenophontem censuram agit , dum illius textum multis lectionibus alioqui commodissimis spoliât, quoniam in nullis codicibus extant , ut ille inquit. Siccine (quseso) hujus rei ignoratio in Xenophontis immerentis caput redundare debuit ! Ut omittam alia vulnera quse ignorantia et inscitia illi ibidem inflixit. Atqui facile per literas consuli de singulis potuissem, ne indicta causa damnarentur lectiones illee : prsesertim verô interrogari annon solse Germanicee editiones antemeam prodiissent, et qui eas vidisset, visas sibi esse omnes, jactare posset. Ego certè tune Xenophontis mei causam agi, aut etiam (ut ita dicam) de Xenophontis mei capite agi intelligens, non tantùm lubentissimè rescripsissem quee editiones comprehenderentur voce Omnes , sed non credenti inspiciendi etiam copiam fecissem , missis qui eas ad illum perferrent , antequam in nobilem illum scriptorem aliquid secus statueretur : passus est autem

L'édition dont se plaint ici Henri Estienne ne peut être que celle de Basle , Apud Thomom Guarinum, 1 569, in-lbl., donnée par J. Lennclavius.

in eadem illa editione ad meam efficta quœdam etiara nova vulnera , uti dixi : tantum abest ut iis quœ aliis sananda reliqueram (hoc enim ingénue fateor) , medicina fuerit adhibita.

Hanc etiam querimoniam , viri charissimi , lubenter tanquam in sinum vestrum effudi : quod Xenophontem , olim amorem deliciasque Musarum supra quosvis alios existimatum, à vobis itidem unicè amari, et vestrasesse delicias intelligam. Fateor intérim, me adhsec spectacula quiddam humanitus pati, quum nimirum editiones quae ad meas seu ex meis effictse sunt, tam misère depravatas conspicor. (Idem enim et meœ Pindari editioni contigit : et in idem discriminis Herodoteam quoque et Thucy dideam venire scio . ) Nec tamen propterea quicquam de solita diligentia remitto, sed quo pede cœpi pergo, in vestram aliorumque vestri similium, in omnium denique literatorum , atque adeo in ipsarum literarum gratiam. Vires autem animo pares vos ut mihi à Deo Opt. Max. precemini, etiam atque etiam precor. Valete. Mitto cum hac Epistola poema nuper à me scriptum, in quo habetur Artis Typographie» Querimonia.... Valete iterum. Ex Typographeiomeo, seu Typographica mea officina. Anno m. d. lxix, cal. Martiis.

JOACHIMO CAMERARIO S. P. D.

Quanvis Epistolœ quam ad quosdam amicos scripsi , partem tibi vendices, amicissime Joachime , vel maximam , te tamen et peculiari dignari si non Epistola, Epistolio certè, officii esse mei existimavi. Prsesertim quum tuo mihi patrocinio opus esse intelligerem ( hoc enim prsecepi , atque animo mecum ante peregi ) , adversus eos quibus multa quœ in ea scripsi , odiosa fore scio : eo quidem certè pacto quo veritatem odium parère, dixit olim Terentius. Quid enim attinebat (inquient) quorundam Typographorum ignorantiam detegere ac traducere 1 Quid attinebat tam monstrosos vulgarium Lexicorum errores tanquam in theatrum producere? Verùm quid hoc fuerit aliud quàm dicere : Quid attinebat literarum studiosos, unde sibi cavere debeant admonere, et imminens illis periculum ostendere? ( ut alias omittam rationes à me in altéra Epistola commemoratas ,

quee ad eos Lexicorum errores patefaciendos impulerunt : ut etiam omittam , miserum Typographiae statum , ab eo qui Typographus non esset. vix potuisse cognosci, nedum describi)? Sed quid ego haec tibi, quem mihi multô quàm me ipsutn meliùs posse patrocinari scio 1 Quod ut facias, etiam atque etiam te rogo. Attexui autem huic Epistolee Catalogum quendam, quem alteri attexere oblitus eram. At librornm meorum Indicem cum illa accipies : ad quem pertinent isti quos tibiprivatim mitto lambi.

Est nundinatrix turba passim plurima , Quae curiosa curiosè me rogat , Ecquid novi das nundinis his proximis Si dico : Nil do, polliceri me vol un t Ad nundinas quae proximis sunt proximae. Si polliceri nolo , tune expostulant Francfordienses nundinas quôd negligam , Obstrictus illis scilicet tanquam forem.

Istos relinquo : literis mox obruor Italis ab oris , Gallicis , et Anglicis , Germanicisque , quae novi quid moliar, Aggressus aut quid sim , quid aggredi parem , Futurus ordo quis laborum sit rogant.

Et plura rébus scire de meis avent , Quàm scire, vates ipsemet ni sim, queam. Habent sed istud proprium Germanicae , Suas subinde nundinas quôd allegant , Et esse credunt debitorem nundinis.

Harum quis usus literarum est omnium?

Nempe , admovere dum mihi calcar volunt , Fraeno morentur ut retracto me velut.

Nam scriptitandis quod vicissim literis Impendo quanvis illibenter temporis , Hoc illa possent opéra maturarier, Properare quae suadent , adhortantur, petunt.

Huic ut mederer non levi tandem malo, Quicquid vel ante nundinis illis dedi , Brevi aut daturus sum , favente numine , Id omne chartis comprehendi pauculis , Quae sint amico missa nulli epistola , Et missa amicis sint epistola omnibus.

Fideliâque parietes multos simul

Unâ ut dealbem , non duos tantummodo.

Sed numerus horum quae do , quse brevi dabo , Exiguus esse cui videbitur, sciât Prostare merces plurimas in nundinis, Numerare quas non , ponderare sed soient.

Après ces vers, viennent trois dernières pages contenant une nomenclature d'écrivains grecs annoncés par l'intitulé suivant : « Catalogus Autorum Grœcorum, ex quorum scriptis vocabula et loquendi gênera, eorum item ex quibus expositio vocabulorum aut loquendi generum petitaestin ThesauroGrœcselinguse. » Ensuite le Catalogue de ses livres (Index), mentionné dans la lettre à J. Camerarius.

Regarde bien, Lecteur, et tu voiras manifestement les Théologiens de Paris ne tendre a autre fin qu'a destourner les brebis de Iesus-Christ de luy qui en est le Pasteur : et ne contrarier a l'Euangile sinon pour le seul gaing. Ce sont les sansues dont parle Salomon, qui disent, Apporte, apporte. Lesquels autrement croyroyent tout ce qu'on vouldroit, si leur prouffit accoustumé se perdoit, et que nouuelle espérance d'vng autre leur veint d'ailleurs. Tu voiras aussi de quelle doctrine estans armez, ils liurent iournellement les fidèles Chrestiens au feu.

Cette pièce est exactement copiée sur l'imprimé de 1 552 , seule édition qui en ait été faite. On a vu qu'elle sert d'introduction au volume intitulé : « Les Censures des Théologiens de Paris , par lesquelles ils auoyent faulsement condamne les Bibles imprimées par Robert Estienne. Traduictes du Latin en François. » — L'Olivier de Robert Estienne. m. n. lu. Et à la fin : Le xiii de Ivillet m. d. lu. In-8 de 156 feuillets, dont cette Introduction occupe les vingt-six premiers.

Page 1