M Y LORD
« Audi, my lord, chaos rerum, rudem, indigestam molem ; non ego
* Ms.de la Haye, fol. 46-47.
« Cette lettre porte à la marge les dates des 24, 25 et 24 janvier 4596.
illam, Anglia et Gallia produxerunteam. Non ego illa distribuam intcr vos; vos ipsi id facite, qui nostis melius vestram naturam, et scitis melius unicuique vestrum suam dislribuere parlem. Ordine referam tibi quœ novi, si chaos capax sit ordinis; necredas audire. . . .
sed bonum publicum amantem et utrosque deplorantem. Orator vester hue pervenit desideratus a rege et a regem amantibus. Postea, ut humana sunt omnia, judiciaque prudentiora hujus sœculi, gratus judicatur inimicis et ruinam communem appetentibus.
« Primum de te judicium facîam. Si tutalem legationem amico committi curasti, vel vestram salutem non amas, vel recutis ; nonne tu nosti amicitiœ leges, naturam Gallorum, statum immo ruinam pendentem Galliœ, vacillantem toto animo regem ? Satis dixi ut quibus vel non profueris, vel non provideris, agnoscas.
« De oratore aliquid postea dicam, si oratorem mutum (mihi saltem) possum magis appellare, quam album nigrum. Prolestantes spem maximam, catholici, prœsertim ecelesiastici, timorem œqualem conceperunt de bac legatione : illi quia sperant aliquid oratorem afferre in verum beneficium, hi quia timent aliquid lalere in eorum ruinam.
« Rex me vocavit, et in privatissimum cubiculum sui filii, Caesaris puelli adduxit, fugiens Bouillonum et alios prœtextu tractandi mecum de meo hinc recedendi desiderio, ut Jiberaliter mecum ageret. Rogavit an ab oratore intellexissem quœ in mandatis afferret. Ego illi : « JNihil « omnino, sire, mulus hic mihi orator; causam non novi.» Ille : « Nihil « interest, a me modo et semper omnia audies, qui te amo et in te con- « tido, et tuum si nu m ad requiem animi mei quaesivi (etiam si de me loquor vera loquor) ; et cum baec ita sint, adhuc amare Angliam et eo « rcsidere desideras. Sed ad rem, » inquit ille. Narravit ordine capita omnium quœ orator cum eo transegerat, quœ ille ipsi responderat : de persona post haec cœpit loqui. Amat illam personam Untonianam. Laudavit illius fortitudinem in bello sibi notam et comprobatam ; in testimonium adduxit vulnus lormenti in renibus, cum adfuit ille sibi a latere ; virtutem in audendo, prudentiam in consulendo, mirum in modum extulit ; sed vestem legationis qua indutus mittitur, fastidit. Ita ut affirmaverit, nibil illi jucundius potuisse evenire, quam ut aller i, non simili amico commissa hœc legatio fuisset, ut absque aliquo respectu personae sibi nolœ et gratœ tractasset et audivisset illum. Immo dixit hœc verba : « Tibi juro, Antoni, quolumeumque mihi re- « gina misisset, nonaudivissem intrapluresdies, nec hune, si mihi con- « stitisset de illius legatione. )> Hœcfastidii unampartem dénotant; alteram, aliajnajora et contra eamdem personam (oratoris inquam) et contra vestrum animum. Ait enim se non posse credere, de hoc ora-
tore, quem prude ntem, cautum etsibi non consulentem judicat, onus hujus legationis obeundœ suscepisse, nisi aliud latens officium sibi esset commissum. Cum autem ego regem premerem et rogarem, quo hsec tenderent verba que mihi de sui animi suspicione profercbat, respondit : « Quid a me, Ântoni, quseris? Roga omnes consiliarios ; « neminem invenies qui non et légation em et me fere irrideant vel a irrideri judicent ; et ne casu me credas, loqui audi : regina sua « manu scripsit Edmondo,mihi suo nomine diceret; immo, imperavit « illi, ut eadem verba anglicana in gallicum sermon em traducta mihi « traderet, scilicet non necesse esse conventum persooarum fieri, sed « se missuram legatum, qui ea, quœ persons nominanda?, ex u traque « parte casent tractaturœ, posset efGcere. Modo per hune legatum « oblita illa, vel illius consiliarii nihil aliud olTerunt, quam conventum « personarum. Quis concordabit hœc? consiliarii mei, phantasmatis <i sermonem, mania et non humana, vel potius illusionis judicant hœc « dissonant ia verba. Nam quis potest credere reginam vel illius consi- « liarios post tôt dies consul lationis non recordatos fuisse ha ru m re- « rum, si verba res appellari possunt? — Ego illi : Non nego, sire, « sed quid faciendum? Succumbendumne? durato et animarc! — « Quid id prodest, inquit, si caro infirma, et vires desunt? Nolo ama plius importunus cuiquam esse. Satis fortitudini feci, satis meo « honori, satis amicis et coniederatis, satis toto orbi. Superbus judi- <c carer si tempori, occasion t, exhausto regno, rogantibus non cede- « rem. Audiam meos consiliarios, audiam ipsam necessitatem, omnium « consiliarium summee authoritatis. » Ego vero cum eum ita commotum et dubium viderem, non ausus sum ulterius progredi, prœsertim cum surdus vivam, et nihil a vobis nec ab oratore intellexerim. Quis scit? forsan vos aliquid machinamini, et ab flispano rogati pro aliquo vestro magno beneficio oblato vultis hune opprimere et derelinquere ut pacem citius amplectatur cum Hispano. Fines principum abyssus multa.
« Que fuerint transacla inter regem et legatum ipse vobis referet. Omnia mihi singulatim rex narravit, dum orator consiliarios congregatos et relaturus illis suam legationem et eos auditurus convenisset : quid illic evenerit, quo modo orator se gesserit, quid a Solone hujus senatus audierit, quid vester responderit, référât ille. Etiamsi M. de Villeroy mihi retulerit, reprobans modum quo Believre, laudans quo orator se gesserit, illa solum verba referam, quia mihi grata fuerunl pro authoritale Vestrœ Majestatis : « Si isthaec (dixit ille) quœ audivi, « nomine régis dicuntur, vel ipse conHrmaverit, expeditus ero, disce- « dam statim. » Unde orator a rege priva tim audire petit. Hoc timent amantes Hispanum. Quod enim regnum in Europa subsistit, in quo ille conturbator nature, ad commovenda fundamenta terrœ et fidem
omnium, mammonam suam non seminaverit? Timent, inquam, qaia gaudent eo rem deductam esse, ne regem ad viam salutis communis utriusqae, vestrum reducat orator. Judicant enim oratorem vestrum, cautum, dexterum, sagacem, solertem, et nature régis peritissimum. Ego vero non id timeo; vel, ut aptius loquar, non spero, ni aliquid boni babeat in mandatis quae non exposuerit adbuc. Soient enim, ni omnino sum oblitus académie in qua sum educatus, principes qui prudentes illosque amantes consiliarios nacti sunt, legatos non ligatos, ad talia négocia et extremas infirmitates. A Romanis sumptum videatur; nam qui mittebatur, imperabatur, ne quid respublica detrimenti capiat. Quanto magis deberet hoc a vobis provideri, si rempublicam vestram et communem amatis ! si nostis intirmitatem Gallorum I quam César verebatur (legite illum), quod essent in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque studerent ; unde timeo, ne se precipitet rex, presertim cum isthec intersint que ab Italie novi. Forsan si orator confidenter mecum tractasset, vel tractar et aliquid, potuissem animadvertere. Sed ille lacet ; ego mutus illius taciturnitate fio. Non ambio vestra sécréta ; salutem vestram ambio. Tacete, diu valeatis. Nolo negare, ne omni ex parte querulus judicer, me non multis favoribus prosequi oratorem vestrum, ab eo invita ri ad prandium, magniiica verba afferre ne dicam dare, forsan ut homo sue dexteritatis aliquid expiscetur. Sed, heusl my lord, cum bec ultima pars, que de me agit, nibil ad fidem tua m regine tue debitam pertineat, tibi réservât o. Gaveto etiam ne ad notitiam hujus obserati oratoris perveniat, et si me amas nullam partem hujus epistole cuiquam confidas. Legito et relegito, sed comburito, ut eodem elemento pereat in quo ego consumor; zelus enim a rdens amore vestrum comedit me. Plura dicerem, sed surdis loquor. Sed postquam hec scripsissem, novi ab amico meo, amantem Hispanum, industrie curasse, audientiam, quam rex oratori hodie concesserat, privation differri. Non potes credere quot babeatis hic custodes vestrœ pecunie curatoresque ne eam subveniendo hoc rege consumatis. Amate illos si vestrœ saluti anteponitis escam auri et argenti materiam miseram. Quid magis roiserum quam quod miseros facit ? Nonne miseri qui consulunt principibus (de consiliariis loquor) ut bona relinquenda anteponant bono secum deferendo glorie, virtutis, etc.
« Sed ut revertar ad malitiam eorum qui curabant differri audientiam oratori, audi quid fecerint ; curarunt ut rex, cum vocaret hesterna die in ipsa hora discessus ad Feram', ut nec ad salutandum eum tempus haberet. Novit orator artem, et régi dixit, nolle eum detinere, sed crastina reversurum, et ita illusores illusit; nec miror Afros
* La Père.
ipsos, a Romanis Afris callidiores, naso suspendat vesier orator. Nihil nasutiu* vidi. Tandem hodie vocatus adiit regem. Ego illum sum comitatus in gratiam istius majestatis * et signum amoris et observantiœ meœ erga illum. Me etiam invitaverat ad prandium . nam verbis et cibis tanquam peregrinum Tult me divinare. Ego autem taceo, et mando plus illius astu, quam ciborum. Tace, tace, my lord ; ibrsan a te didicit aliquid illius scientise, in qua tu inter alios excellis quœque mco sermone appellatur vellaqueria. Sed ut proverbio italico satisfaciam, Tu me feri, ma non m'inganni, nolui in silentio ferre. Fuit auditus privatissime in cabineto. Ego meis oculis vidi, ut intravit orator, exire Bouillonum, conestabilem, et familiarissimos alios régis. Fuerunt per duas horas sedentes; discessimus ; in curru qusesivi ab o ra tore, qui d novi?An magis contcntus exiret a privata audientia, quam a publica, et a concilio? « Paulo plus, » inquit; non ego ul tenus rogavi. Nunquam libenter secundum id feci, nec interrogando, ncc petendo. Sed, heus! my lord, ne me anti-oratorem, existâmes, sed tuum
« Ant. Perez. »
' Elisabeth.