‹ Apologie pour HérodoteChapitre 36 sur 223 · DE ILLUSIONE ABBATIS JOHANN IS · texte numérisé non relu

DE ILLUSIONE ABBATIS JOHANN IS

In quo etiam abbatem Johannem qui * lico commoratur, novimus nuper illusum. Nam quum exhausto corpore atque defecto, perceptionem cibi biduano jejunio distulisset, accedenti ei ad refectionem die postero, veniens diabolus in figura ^thiopis tetri, atqué ad ejus genua provolutus, ( Indulge » (inquit) t mihi quod ego tibi hune laborem » indixi, » Itaque ille vir tantus et discretionis ratione perfectus, sub colore continentiœ incongruenter exercitatus, intellexit se ob hoc calliditate diaboli circumventumj talique distentum jejunio ut lassitudinem non necessariam, imo etiam spiritui nocituram, fatigato corpori super poner et : et paracharaximo scilicet illusus numismatis, quum in illo veri régis imaginem veneratus est, parum discutit an esset légitime figuratum, Ultima vero observatio hujus probabilis trapa^itœ, quam de inquisitione ponderis esse prœdiximus, taliter implebitur, si quicquid gerendum cogitatio nostra

suggesserit, omni scrupUlo retractantes atque in nostri pectorts trutina collocantes, œqui libratione justissima perpendamus an plénum honestate communi sit, an timoré Domini sit grave, an integrum sensu, aut humana ostentatione aut aliqua novitatis prœsumptione sit levé : an meriti ejus pondus inanis cenodoxiœ non imminuerit vel adroserit gloria : et sic ea protinus ad examen publicum trutinantes, id est, ad Prophetarum et Apostolorum actus ac testimonia conferentes, vel tanquam intégra atque perfecta et illis compensantia teneamus, vel tanquam imperfecta atque damnosa, nec illorum ponderi consonantia, omni cautione ac diligentia refutemus. .

Page 1