EPISTOLA
Ad Conradum regem Romanorum.
Hortatur regem velut advocatum Ecclesiae ad defensionem auctoritatis Pontificiœ adversus rebelles Romauos se ab obedientia et subjectione Rom. Pontificis subtrahentes.
l. Nec dulcius nec amicabilius, sed nec arctins omnino regnumsacerdotiumque conjungi seu coraplantari in invicem potuerunt, quam ut in persona Domini heec pariter convenirent, utpote qui factus est nobilis ex utraque tribu secundum carnem summus sacerdos et rex. Non solum autem; sed et commiscuit ea nihilominus ac confœderavit in suo corpore, quod est populus Christianus, ipse caput illius : ita et ut hoc genus hominum ApostoUca voce « genus electum, p*^'""- '^•^• regale sacerdotium » appelletur. In alia quoque scriptura quotquot sunt prsedestinati ad vitam, nonne omnes reges et saccrdotes nominantur? Ergoquod Deusconjunxit, homo non separet. Magis autem quod divina sanxit auctoritas, humana studeat adimplere vohintas : et jungant se animis, qui juncti sunt institutis. Invicem se fovcant, invicem se défendant, invicem onera sua portent. Ait sapiens : « Frater a'djuvans
fratrem, ambo consolabuntur. » Quod si altcriilrum se (quod absit) corroserint el momordcriiU, nonne ambo desolabuntur? Non reniât anima niea in consilium eoium qui dicunt, vel Imperio pacem et liberlatem Ecclesiarum, vel Ecclesiis prospcritatcm et exaltationem Imperii nocituram. Non enim utriusque institulor Dcus in dcslructionem ea connexuit, sed in sedifîcationem.
2. Si hoc scitis, quousque vos communem contumeliam, communem dissimulatis injuriam? Nonne ut Apostolica Sedes, ita et caput Imperii Roma est? ut ergo de eedesia taceam, num honor régi est truncum in manibus tenere imperium? Et quidem ignoro quid vobis super hoc consulant sapientes vestri et principes regni; sed ego in insipientia mea loquens, quod sentio non tacebo. Ecclesia Dei ab exortu sui usque ad hsec tempora pkiries tribulata est, et phiries libe-
^ rata est.Denique audite quid ipsa de se loquatur in Psalmo.
Ipsius enim vox est : « Ssepe expugnaverunt me a juventute 'saim. 128, 21. mca, etcnim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam. » Certus esto, G rex, quoniam nec nunc quoque relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum. Non est abbreviata manus Domini, nec facta impotens ad salvandum. Liberabit et hoc tempore absque dubio sponsam suam, qui suo sanguine redemit eam, suo spiritu dotavit, donis cœlestibus exornavit, ditavit nihilominus et terrenis. Liberabit, inquam, liberabit : sed si in manu alterius, viderint regni principes, idne honor Régis, regnive utilitas sit? non est utique.
3. Quamobrem accingerc gladio tuo super jfemur tuum, potentissime, et restituât sibi Cœsar quœ Cc^saris sunt, et quœ sunt Dei Deo. TJtrumque interesse Cœsaris constat, et propriam tueri coronam, et Ecclesiam defensare. Alterum régi, alterum convenit Ecclesiie advocato. Victoria, sicul in Domino confidimus, pnie manibus est. Superbia et arrogantia Romanorum plus quam fortiludo eorum. Quid enim? NnuKiiiid (juispiam magnus vel polens, verbi gralia, imporator aiit rex, lu'ilam roni islam in imperiun» pailler sacerdo-
tiumque prgesumit? Sed popalus hic maledictus et tumultuosus, qui suas nescit metiri vires, cogitare finem, considerare proventum, in insipientia sua et in furore suo ausus est hoc grande sacrilegium attentare. Absit ut vel ad momentum stare possit ante faciem régis popularis manus, vulgi temeritas. Factus sum insipiens, qui, quum sim vilis ignobilisque persona, tanquam aliquis magnus, consiliis tantaî magnitudinis tantseque sapientiae me ingessi, et de re magna. At quo ignobilior atque abjectior, tanto liberior sum ad loquendum quod charitas suggerit. Unde et adhuc addo in eadem insipientia mea : si quis aliud quam locutus sum vobis (quod non credimus) suadere conabitur, is profecto aut non diligit regem, aut parum intelligit quid regiam deceat raajestatem; aut certe quse sua sunt quserit; et non valde, quse vel Dei, vel régis sunt, curare convincitur.
POGGII BRACGIOLINI
Florentini