‹ Arnauld de Brescia et les Romains du XIIe siècleChapitre 160 sur 176 · Ovid. Pont. I · texte numérisé non relu

Ovid. Pont. I

turnitale et absconsionc justiliae. Ipse cnim dicit : « Annuntia isai. 58. 2. populo meo scclera eorum. » Erit mihi etiam in testimonium ante faciem Domini si dicere potero : « Juslitiam tuam non Psaim. 36, 18, abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. » Pro hujusmodi sane non vereor, quamvis verecundia reluctante, pro mea ignobilitate scribere de longinquo ad populum gloriosum, atque his litteris transmontanis sui ipsorum periculi atque peccati commonere Romanos, si forte audiant et quiescant. Quis scit si convertantur ad precem pauperis, qui non cedunt potentium minis, non omni armaturse fortium? Nonne quondam in Babylone, ad vocem pueri junioris unius, omnis ille popuhis, qui a senibus iniquis judicibus seductus fuerat, reversus est ad judicium, et sic servatus est sanguis innoxius in die illa? Ita nunc quoque, etsi adolescentulus sum ego et contemptus (adolescentulus dico, non annorum paucitate, sed meritorum), potens est tamen Deus dare etiam voci meœ vocem virtutis, per quam fiât ut et is populus, quem nihilominus constat esse seductum, ad judicium revertatur. Mea ergo defensio ad eos, qui mihi hinc forte succensendum indignandumve putaverint, hœc sit.

2. Si neque ètiam hoc satis est, etiam istud adjicio. Communis est causa, et non est distinctio pusilli et magni. Dolor nempe in capite est, ac per hoc minime ahenus ne a minimis quidem vel extremis quibusque corporis partibus; nec a me ergo. Pervenit profecto usque ad me, quamvis omnium minimum, dolor maximus iste, quia maximusest; et quia qunm sit capitis, non potest non esse et corporis, cujus membrum sum ego. Numquid non dolente capite clamât lingua pro omnibus corporis membris in capite se dolere, et omnia per ipsam suum caput suumque capitis fatentur incommodum? Dimittite proinde, quœso, dimittite ut plangam paululum apud vos dolorem meum : nec meum tantum sed et totius ecclesiae. Nonne ipsius vox est hodieper univcrsum mundum : « Caput meum doleo, » « Caput meum doleo? » Quis namque vel novissimus christianorum in toto sit orbe, qui non glorletur hoc capite, quod ambo illi gloriosi principes tcrnr, alter amisso, alter submisso in cruce capite, suc Iriunipho

extulerunt, suo sanguine ornaverunt? Ad omnem itaque spectat christianum injuria Apostolorum, et sicut « in omnem terram exivit sonus eorum, » sic lœsio eorumdem ab omnibus usquequaque sentilur, usquequaque plangitur et doletur.

3. Quid vobis visum est, Romani, ofTendere Principes mundi, vestros autem spéciales patronos? Cur regem terrée, cur Dominum cceli, furore tam intolerabili quam irrationabili in vos pariter provocatis, dum sacram et Apostolicam Sedem divinis regalibusque privilegiis singulariter sublimatam, ausu sacrilego incessere, suoque minuere honore contenditis, quam vel soli contra omnes, si oportuisset, defendere debuistis? Sic fatui Romani non judicantes, neque quod honestum est discernentes, caput vestrum atque omnium, quod in vobis est, deturpatis ; pro quo magis nec vestris ipsis cervicibus parcendum a vobis foret, si nécessitas exegisset? Patres vestri Urbi Orbem subjugaverunt, vos Urbem properatis Orbi facere fabulam. En Pétri hères Pétri sede et urbe a vobis expulsus est : en rébus et domibus suis, vestris manibus, spoliati sunt cardinales, atque episcopi ministri Domini. 0 popule stulte et insipiens, o columba seducta non habens cor! Nonne ille caput, et illi oculi tui erant? Quid ergo nunc Roma, nisi sine capite truncum corpus, sine oculis frons effossa, faciès tenebrosa? Aperi, gens misera, aperi oculos tuos : et vide desolationem tuam jamjamque imminentem. Quomodo in brevi mutatus est color optimus, facta est quasi vidua domina gentium, princeps provinciarum?

4. Verum initia malorum sunt hsec : graviora timemus. Numquid non prope interitum es, si persistis? Revertere, revertere, Sunamitis, revertere ad cor tuum : agnosce jam vel sero, quae, quanta, a quibus patiaris, vel passa sis. Recordare qua causa, quo fine, per quos, et in quos usus, non longe ante hos dies cunctarum, quse in te sunt, ccclesiarum omnis ornatus et census profligatus est. Quidquid in altaribus et in altarium vasis, quidquid in ipsis sacris imaginibus auri et argenti reperiri nunc potuit, manibus impiorum dircptum et asportatum est. Quid exhis omnibus tu in tuis nunc marsupiis invenis? Porro décor domus Domini irrecuperabiliter

poriit. Et nunc quid tihi visiini est iterare maliliam, innovare dcnuo super te dies inalos? (juid modo vcl lucri amplioris vel ccrtioris spci arridet tibi? nisi quod in co novissima tua cermmttir incantiora priorihus, quod tuiic quidcm non solum multi de plcbe, scd ctiam de clero et de principibus nonnulli per orbem in schismatc illo faverunt tibi. Nunc vero sicut manus tuœ contra omnes, sic manus omnium contra te. Mundus est a sanguine tuo mundus omnis, prœter te solam, et filios tuos qui in te sunt. Vœ ergo nunc tibi, popule miserande, et vse duplo quam ante, non ab exteris nationibus, non a feritate Barbarorum, non a millibus armatorum! Vœ tantum a facie tuorum tibi, vee a domesticis et amicis, a clade intestina, a cruciatu prœcordiorum, a tortionibus viscerum !

5. Agnoscisne jam, quia non omnes pacifici qui domestici, nec omnes amici qui videntur? Etsi alias noveramus, sed nunc per te manifestius edocemur omnem veritatem illius

Midi. 1. 6. sermonis Domini, quem dixit : « Quoniam inimici hominis, domestici ejus. » Vœ fratri a fratre in medio tui, et fdiis a parentibus ! vœ non a gladiis, sed a labiis iniquis et a lingua dolosa ! usque quo maie in malo vos alterutrum confortatis, et gladiis labiorum invicem sternitis, invicem perditis, ut ab invicem consumamini? Congregamini, oves dispersée, redite ad pascua, redite ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Redite prœvaricatores ad cor. Quod loquor, non quasi hostis convitians, sed quasi amicus objurgans. Habet vera amicitia nonnunquam objurgationem, adulationem nunquam.

6. Sed jungimus et obsecrationem. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo, reconciliamini principibus vestris (Petrum loquor et Paulum) quos utique in vicario et successore suo Eugenio suis sedibus et anlibus ellugaslis. lleconciliamini, inquam, orbis principibus, ne forte incipiat pro eis pugnare orbis terrie contra insensatos. An nescitis, quia his ollensis nihil omnino valctis, his propiliis nihil omnino timetis? Non, inquam, non timebis sub horum tutela millia populi circumdantis te, Urbs inclyta, civitas fortium. Reconci-

liare proinde illis, simul et millibus martyrum, qui quidem apud te, sed contra te sunt propter grande peccatum quod peccasti, in quo et persistis. Reconciliare etiam omni Ecclesise sanctorum,. qui ubique terrarum audito hoc verbo scandalizati sunt. Alioquin pagina ista contra te in testimonium erit : sed et ipsi Apostoli et martyres tui stabunt in magna constantia adversus eos qui te angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. — Sed jam fmem loquendi omnes pariter audiamus. Annuntiavi justitiam, prœnuntiavi periculum, veritatem non tacui, hortatus sum ad meliora. Superest ut aut de vestra correctione laetemur, aut de justa imminenti damnatione certi, inconsolabiter lugearnus; arescentes et tabescentes pr£e timoré et exspectatione quse supervenient universae Urbi.

Page 1