‹ Arnauld de Brescia et les Romains du XIIe siècleChapitre 165 sur 176 · MARTÈNE ET DURAND · texte numérisé non relu

MARTÈNE ET DURAND

Amplissîma coUectlo. — Epistola 213 cujusdam sonatoris ad Conradum Imperatorem. — Ami. 1150,

lliuslrissimo atque magailico orbis terrarum domino Conrado, Dei gratia Romanorum régi, semper triumphatori augusto, quo melior nullus, cui nuUus in orbe secundus, quidam fidelis Senalus servorum régis lidelissiinus, quidquid tanto Domino tantillus servus.

Certum ac firmum sit Regiie Majestati me in Senatu et quocumque potui ad vestri exaltationem imperii assiduara

operam dédisse, et idcirco vobis, licet audacter, tamen confidenter scribo : utile consilium, Domine, ne despice servi. Si licet itaqiie servo Domino suo consilium dare, regali pi'udcnticT consulo, ut sine mora Romam veniatis et médium vos intcr Populum et Papam ponentes, Senatum et Populum in vcstra dcfcnsione suscipiatis, quoniam castellum Sancti Angeli cum Romanis poteritis capere, et ita facere, ut sine vestra jussione ac dispositione nunquam de postero Apostolicus in Urbe ordinetur. Sic enim fuit tempore Beati Gregorii, qui sine assensu imperatoris Mauritii Papa esse nequivit, et sic usque ad tempus Gregorii Septimi perduravit. Propler id utile esse alfirmo, ne per sacerdoles bella fiant aut homicidia in mundo. Nam non eis licet ferre gladium etcalicem, sed prœdicare, prœdicationem vero bonis operibus confirmare, nequaquam bella et lites in mundo committere.

Epist. 322. — Ann. 115J.

GONRADI AD ROMANOS.

Conradus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus prfefecto Urbis, consulibus, capitaneis et omni populo Romano, tam minoribus quam niajoribus, gratiam suam et boiiam voluntatem.

Post reditum nostrum a lerosolymitana expeditione, litteras Univcrsitatis vestrœ fréquenter accepimus, in quibus continebatur quanto fidei ac devotionis studio pro person nostrae dignitate provehenda et Imperii Romani statu reformando indefessis animis decertetis. Et licet epistolarum... tantis rébus, quas perfercbant, imparcs viderentur, pergratum tamen habuimus, vestram benevolentiam ex cœpto tenore procedcntem impcriali retributione honorare decrevimus. Proinde a vestra prudenlia, sicut oportuit, decenter invitati, expeditionem Italicam et adventum nostrum ad Urbem magno cum principum nostrorum favore, et totius militiœ alacritate efllcaciter ordinavimus, primo quidem in celebri curia Uutisbonje, secundo in civilate Herbipoli, lir-

mato deinceps proposito nostro, ut ad ceteras regni nostri partes celerius accedentes, pace per misericordiam Dei ubique firmala, ad res et urbes Italife pacandas et firmandas sic ti-anseamus, ut tam fidelibus quam rebellibus pœnam adjutore Deo! retribuere valcamus. Eapropler mittimus ad Universitatis vestraî experientiani legatos nostros viros utique illustres ac moderatos, Arnoldum videlicet nostrse curise cancellarium Coloniensis electura archiepiscopum, et Wibaldum Corbeiensem abbatem, et Henricum notarium imperio nostro fîdelissimos ac fauiiliarissimos, ut per eos voluntatis nostrœ et consilii certitudinem addicatis. Quocirca industriee vestrœ attente mandando committiraus, quatenus eosdem legatos nostros pro nostra rcvcrentia et Urbis disciplina honeste suscipiatis, et ab ipsis tanquam ab orc nostro, quœ in hoc temporis gradu agenda sunt, accipiatis, et eos honorifice et commode, quo itineris res postulat, perducatis.

WETZEL AD FRIDERICUM IMPERATOREM.

Epist. 384. (Martène et Durand. — Amplissima cotlectio. Parisiis, 1724.)

Instat ut, exciisso summi Pontificis jugo, imperium a Senatu Populoquo Romano recipial. — Ann. 1152.

Carissimo Dei gratiaF. Wetzel ad summa animœ et corporis lœta undique proficere.

Immensa lœtitia, quod gens vestra vos sibi in regem elegerit, moveor. Ceterum quod consilio clericorum et monachorum, quorum doctrina divina et humana confusa sunt, sacrosanctam Urbem, dominam mundi, creatriccni et matrem omnium Imperatorum, super hoc, sicut dcberetis, non consuluistis, et ejus confirniationem, per quam omnes et sine qua nuUi unquam Principum imperaverunt, non requisistis, nec ei sicut filius, si tamen filius et minister ejus esse proposuistis, non scripsistis, vehementer doleo. Quis enim stabili ordine proflcere valeat, nisi quem Rebecca dilexit et promovit? Licet quippe pater Isaac vellet et nile-

relur Esaû benedictionem praeferre, Jacob, maire ipsuin vocante, et consilium quasi insulsum ipso Jacob timente, quia Esaii niorani in venando fecit, benedictionem et domininni, alio illo dolente, obtinuit. Et ut ad rem perveniam, ipsamque vobis planius exponam, quod dico diligentius attendatis. Vocatio vestrorum olim praedecessorum, et vestra adhuc a csecis, id est a Julianistis, haereticis dico et apostatis clericis et falsis monachis, suum ordinem prœvaricantibus, et contra Evangelica, Apostolica etCanonica statula dominantibus, et legibus tam divinis quam humanis reclamantibus, Ecclesiam Dei et secularia disturbantibus, facta est. Quod autem taies sint, ostendit Beatus Petrus, cujus vicarios se esse mentiuntur, dicens : « Fugientcs ejus, quîE in mundo est, concupiscentiœ corruptionem, ministrate in lide virtutem, in virtute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia pietateni, in pietate amorem fraternitatis, in amore fraternitatis charitatem. » Ilfec vobis super... Gui enim haec preesto sunt, cœcus est et manu tentans. De quibus rursus idem Apostolus dieit : (I Erunt magistri mendaces, qui in avaritia de vobis negotiabuntur, deliciis aflluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, oculosbabentes plenos adulterii, per quos via veritatis blaspbemabitur, hi sunt fontes sine aqua. » Taies quomodo cum Petro dicere possunt : «Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus?» Et iterum : « Argcntum et aurum non est mihi? » Quomodo a Domino audiunt: «Vos estis lux mundi, vos estis sal terrae? » — Quibus quod sequitur nimirum convenit : « Quod si sal evanuerit, in [quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi quod conculcetur ab bominibus » vel a porcis. Unde Johannes : « Qui dicit se credere in Ghristum, débet, sicut ille ambulavit, et ipsc ambulare. )> Item : « Qui dicit se nossc Deuni, et mandata ejus non custodit, mendax est, et Veritas in eo non est. » — Pelro et vicariis Pétri a Domino dicitur : « Sicut misitme pater, et ego milto vos, » Sed qualiter ipse a Pâtre missus fueril, exprimit dicens : « Si non fecero opéra Palris, nolite credere mihi. » Si Chrislo, qui peccatum non fecit, sine operibus credendum non fuit,

quomodo istis non solum maie, sed etiam mala publiée agenlibus est credendum? unde dicitur : « Quomodo potestis loqui bona, quum sitis mali? » Non solum vero loqui non possunt bona sed nec credere, sicut ipse Dominus ait : « Quomodo potestis credere, gloriam ad invicem queerentes? Nam fides sine operibus mortua est, » Quomodo enim isti, quibuslibet divitiis inhiantes (sed qui divitias, quœ toti mundo salutares exstiterunt, per quarum utique usum pax tanla et talis per universum orbem fuit, quodfilium Dei de sinu patris in sinum matris deposuit, sua falsa doctrina luxuriose vivendo destruxerunt, possunt primum illud Evangelicœ doctrinse mandatorum audire, « Beati pauperes spiritu, )) quum ipsi nec effectu nec afl'ectu sint pauperes? Hinc Beatus Hieronymus : « Glericum negotiatorem, vel ex inope divitem vel ex ignobili gloriosum, quasi pestem luge. » Quomodo isti, negotiis sœcularibus incumbentes, primum omnium decretorum Romanorum Pontificum a Beato Clémente in epistola sua prima inductum, sed a Beato Petro Apostolo promulgatum, surdi auditores, adimplent? Inter cetera quidem, ubi Petrus Glementem ordinavit, ei injunxit dicens : « Te quidem oportet irreprehensibilem vivere, et summo studio niti, ut omnes hujus vitse occupationes abjicias, ne fideijussor existas, ne advocatus litium fias, neve in aliqua occupatione mundialis negotii prorsus inveniaris perplexus. Neque enim judicem, neque sœcularium cognitorem negotiorum hodie te jussit ordinari Ghristus, ne praefocatus hominum prœsentibus curis non possis verbo Dei vacare. Hsec quai minus tibi congruere diximus, exhibeant sibi invicem laici, et te nemo occupet, ab his studiis, sollicitudines sîECulares suscipere; ita unicuique laicorum peccatum esse, nisi invicem sibi etiam in his quse ad communis usum vitse pertinent, operam fideliter dederint; te vero securoim facere ex his, quibus non dcbes instare, omnes communiter élaborent. Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelligunt, per diaconos docendi sunt, et tibi solius Ecclesiœ sollicitudines relinquantur. Si enim mundialibus curis fueris occupatus, et te ipsum decipis et cos qui te audiunt. Non

enim poteris, quio ad salutem pertinent, pleniiis distinguera; et ex eo fit ut lu deponaris; et discipuli pcr ignoranliam perçant; idcirco tu, quoad hoc solum vocatus es, ut sine intermissione doceas verbum Dci. » — Mendacium vero illud et fabula ha^rclica, in qua rcfcrtur, Constantinum Silvcstro imperialia sinioniace concessisse in Urbe, ila détecta est, ut etiam mercenarii et mulierculae quoslibet, etiam doctissimos, super hoc concludant, et dictus Apostolicus cum suis cardinalibus in civitate prai pudore apparere non audeant. Siquidem sanctus Melchiades, sancti Sylvestri prœdecessor, in decretis suis Constantinum esse baptizatum dicens : « Quum inter turbines mundi succresceret Ecclesia, adco usque pcrvenit, ut Romani Principes a-d fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent, de quibus vir religiosissimus, Gonstantinus primus, fidem veritatis est adeptus. » — Tripartila etiam historia, eum, antequam unquam ipse Imperator Urbem intraverit, Christianum fuisse testatur. Quœ loquor, attendite. Esaii, non domi vacans, elementa matris et consilia ignorans, silvestria petens, a cseco vocatus, usque nunc caret promissis. Jacob vero matri obediens, colli et manus nuda domestico disciplinarum tegmine tegens, ea qu.T. cœcus silvestri promisit, divino nutu subripuit. Imperatorem non silvestrem, sed legum peritum debere esse, testatur Julianus Imperator in primo omnium legum edicto, dicens :« Imperatoriam majestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus decet esse armatam, ut utrumque tempus et bellorum et pacis rectepossit gubernari. » Idem etiam, unde Princeps Romanus imperare et leges conderc habeat> paulo post ostendit ; sed et quod Priucipi placuit, legis habcat vigorem; et quarc (subinfert), quum populus ei et in eum omne suum Imperium et potestatem concessit. Sed quum imperium et omnis Reipublica^ dignitas sit Romanorum, et dum imperator sit, Romanorum, non Romani Iniperatoris, quid sequitur considerantibus quie lex, qu.e ratio Senalum Populumque prohibet creare Imperatorem? — Comitem Rodulphum deRamesbcrch,et comilemUdalricum deLencenburch, et alios idoneos,scilicct Kbcrhardum de Rodemon, qui,

assurnptis peritis legum, qui de jure Imperii sciant et audeant tractare, Romam quantocius poteritis, mittere non dubitetis, elf ne aliquid novi ibi contra vos surgat, prsevenire curate.

Page 1