EPISTOLA EUGENII PAP^ III AD WIBALDUM ABBATEM
(Epist. 1152. Martène et Durand.)
Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto tilio Corbeiensi abbati, salutem et Apostolicam benedictionem.
De quorum pura devolione absque dubitatione conlidimus, eis confidenter committimus, quod digno cupimus effectui mancipari. Inde est, quod caritati tuœ causam venerabilis fralris nostri A.* Curicnsis episcopi attentius, duximus commendandam, quatcnus tuo et fratrum nostrorum episeoporum, qui ad carissimi fdii nostri Friderici Romanorum régis, curiam convenerint, consilio et auxilio fretus, nec in-
i. Adelgoti ex Discrlinensi abbate lacti episcopi, viri luagaœ sanctitatis.
honeste verbis vel facto, sicut alia vice factum est, possit impune tractari, vel Ecclesia sua juxta pravorum desideria débita justitia defraudari. Nec putes tu in hac causa, quasi in aliéna dissimulandum, sicut ait poeta :
« Res tua nunc agitur, paries quurn proxinuis ardet. »
Similis enim causa jam tibi peperit, vel in proximo pariet inimicos. Illud autem quod in curia Ulmse habita malitiose in Ecclesiarum destructionem noviter est a laicis introductum, nequaquam silentio prœtereundum ^estimes, quod qui pro rapinis et incendiis Fxclesiasticis bonis illatis cxcommunicationi subduntur, novo judicio excommunicatos dedicant, nisi prius in laicorum judicio damnationis sententia feriantur. Quod si forte tam tu quam fratres nostri episcopi putaveritis sustinendum, hoc procul dubio inde proveniet, ut nulli episcoporum in illis partibus liceat contra cujuslibet facinoris reum disciplinam ecclesiasticam exercere. Disciplina enim cessante, peribit religio Christiana; religione cessante^ peribit et salus animarum. Eapropter, carissime fili, tam super hoc quam super aliis, quum ad curias convenitis, quœ contra honorem Dei, contra Ecclesise salutarem vigorem, contra honestatem regni, pravorum malitia moliri videritis, viriiiter et unanimiter resistatis, ut vestro prudenti studio et labore mahtiam sapientia vincat, iniquitatem justitia superet, et EcclesiœDei etregni status in suo décore incolumis conservetur. — Ad heec sanctitati tuse notificamus, quee faciente Arnoldo heeretico rusticana quaedam turba absque nobilium et majorum scientia nuper est in Urbe molita. Circiter enim duo millia in unum sunt secretius conjurati, et in proximis kalendis novembris centum perpetuos senatores malorum opcrum et duos consules, alter quorum infra Urbem, alter extra illorum centum consilioReipublicaî statum disponant, imo potius rodant. Unum autem, quem volunt Imperatorem dicerc, creare disponunt, quem illis centum, duobusconsulibus et omni Populo Romanosperant, quod debeat mortifère, imperare. Quod quia contra coronani regni etcarissimi tiiii noslri Friderici Ron;anorum régis, honorem attentare présumant, eidem volu-
mus per te secretius nnntiari, ut super hoc maturo consilio, quid l'aclo opus sit, provideat sapicnlcr.
Ualuin Signiœ. XII Kal. octobris.