EPISTOLA REGIS ANGLI/E
ad Adrianum Papam. (Ann. 1154.)
(Vicl. Petr. Blés, epist. 165.)
Aures nostras aura dulcis afflavit, quia, sicut accepimus, creationis veslrse novitas tanquani aurora rutilans desolationis Romanae Eeclesiœ tenebras propulsavit. Gaudet Sedes Apostolica viduitatis suœ solatium consecuta : gaudent omnes Ecclesiœ lucem novam oriri videntes, et ipsam usque ad perfectam diem crescere prsestolantes. Sed gaudet prœcipue noster Occidens, quod velut Oriens novum lumen influere promeruit orbi terrœ, et solem Ghristianitatis, qui versus Orientem nuper occubuit, divino raunere Occidens restauravit. Nos itaque, Pater Sancte, honori vestro magnifiée col- Isetantes, et divinœ majestatis magnificentiam devotis inde laudibus prosequentes, paternitati vestrse, de cujus fervore filiali devotione confidimus, vota nostra familiarius aperimus. Si enim carnalis filius carnales alfectus Patri fidenter aperit, quanto fidentius spiritualis spiritualia potest desideria reserare? — Sane inter ceteras affectiones nostras non mediocriter affectamus, quod, quum divina dextera reverentissimam personam vestram, tanquam lignumvivificum in medio Paradisi spiritualiler plantandum duxerit, et de terra nostra in suum Pomarium transplantandum, summopcre studeatis fructuosis operibus et doctiinis ecelesias omnes ita reficere, quod beatam dicant omnes generationes veslrœ Beatitudinis nationem. Illud quoquc sincero corde sitimus, quod spiritus procellarum, qui dignilatinn culmina vehemenlius consuevit perflare, nunquam a sanctitatis studio vos avellat : ne (quod absit !) altius dignitatis fastigium gravius i)ra'ripilium siibsequatur. Sed et illud intime alTeclanms, ut, quuni universarum Ecclesiarum ordiualio ad vos pertineat, taies oi-dinarc
curetis sine dilationis dispendio cardinales, qui omis vestrum sciant et velint et valeant supportare : non respicientes ad patriae propinqiiitatem, generis qualitatem, aiit potentiae quantitat^m, sed quod Deum timeant, avaritiam odeant, justitiam sitiant, et zelo ferveant animarum. Nec modicum nostrum movet affectum, ut, quum ecclesiis supra modum officiât indignitas ministrorum, summa sollicitudine vigilare curetis, quum super dignitatum vel praebendarum collatione vestram continget requiri Providentiam, ne quis indignus irruat in patrimonium Crucifixi. Quum autem felix terra, felicis redemptionis origine, conservatione ac sanguine Christi consecrata, quam Christiana devotio prsecipue venerari tenetur, tantis, sicut oculata fide novistis, perturbatur nationum incursibus, abominationibus polluitur; desiderio desideramus, quod ad ipsius liberationem vestrae sollicitudinis vires accingalis. Illud autem olim illustre Imperium Gonstantinopolitanum nunc graviter desolatum, quis affectare non debeat, ut vestra providente prudentia consolationem recipiat opportunam? Siquidem et honoris vestrœ considerationis, et commoditatis communis semulatione affectare debemus, ut qui promotione divina universali prsesidetis Ecclesise, circa omnium ecclesiarum informationem ac reformationem assidue vigiletis. Confidimus autem in Domino, et speramus, quod sicut de virtute in virtutem, et de honore in honorem divinitus sublimati secundum ipsorum exigentiam lucere curastis ; sic ad Apostolicœ sublimitatis apicem evocati subjectas ecclesias illustrare ac inflammare curabitis, ut non sit, qui se abscondat a vestro lumine et calore : relicturi talia post decessum vestrum vesligia sanctitatis, quod terra nativitatis vestree, quœ de felici jucundatur origine, de felici fine poterit felicius in Domino gloriari. Demum paternitatem vestram et speciali confidentia requirimus et rogamus, quatenus nos et familiares nostros, et statum regni nostri in sermonibus et orationibus vestris specialiter habere digneraini commendatos.
JOANNIS SARISBERIENSIS
Potyc. Lili. M, oap. xxiv. (Lugduni Batavoriim, ex officina Joannis Maire, l(i3'J, p. 386 cl sqcj.)
Memini me causa visitandi doininum Adrianum pontificein qiiarlum, qui me in ulteriorem familiai'ilatem admiserat, profeclum in Apuliam, mansiquc eu m co Beneventi ferme très menses. Quum itaque, ut fieri solet, inter amicos sœpe de plurimis conferremus, et ipse quid de se et Ecclesia Romana sentirent homines, a me familiarius et diligentius quœreret, ego apud eum usus spiritus libertate, mala, quse in diversis provinciis audieram, patenter exposui. Sicut enim dicebatur a multis, Romana Ecclesia, quse mater omnium ecclesiarum est, se non tam matrem exhibet aliis, quam novercam. Sedent in ea scribœ et Pharisœi, ponentes onera importabilia in humeris hominum, quœ digito non contingunt. Dominantur in clero, nec forma fiunt gregi, qui recto calle pergit ad vitam, pretiosam supellectilem congerunt, auro et argento onerant mensas, sibi etiam ab avaritia nimis paroi. Nam pauper aut nullus aut rarus admittitur, quem interdum non tam Christus, quam vana gloria introducit. Concutiunt ecclesias, lites excitant, collidunt clerum et populum, laboribus et miseriis afflictorum nequaquam compatiuntur, ecclesiarum lœtantur spoliis, et quœstum omnem reputant pietatem. Justitiam non tam veritati quam pretio reddunt. Omnia namque cum pretio hodie, sed nec cras aliquid sine pretio obtinebis. Nocent sœpius, et in eo dœmones imitantur, quod tune prodesse putantur quum nocere desistunt, exceptis paucis, qui nomen et oflicium pastoris implent. Sed et ipse Romanus pontifex omnibus gravis et fere intolerabilis est : printerea omncs arguunt, quod rucntibus et collabcntibus ccciesiis, quas patrum conslruxit devolio, altaribus quoque incultis, palatia exstruit, et ipse non modo piupuratus, sed dcauratus incedit. Palatia splcndent sacerduliini, et in nianibiis eoruni (Uiristi sordidatur Ecclesia. Provinciarum ileripiunl spolia, ac si Ihesauros Crœsi studeant
reparare. Sed recte cum ois agit Altissimus, quoniam et ipsi aliis, et sœpe vilissimis hominibus, dati sunt in direptionem, et, ut opinor, dum sic in invio erraverint, nunquam deerit eis flagellum Domini. Os siquidcm Domini locutum est, quia pro judicio quo judicaverint judicabuntur, etsuamensura remetietur eis. Antiquus dierum mentiri non novit. Hœc, inquam, Pater, loquitur populus, quand oquidem vis ut illius tibi sententias proferam. — Et tu, inquit, quid sentis? — Angustiœ, inquam, sunt undique. Yereor cnim ne mendacii vél adulationis contraham notam, si solus populo rontradixero. Sin autem, reatum vereor majestatis, ne tanquam qui os meum in cœUnn posuerim, crucem videar meriiisse. Verumtamen quia Guido Clemens sanctœ Potentianœ presbyter cardinalis populo testimonium perhibet, ei usquequaque contradicere non prœsumo. Asserit enim in Romana Ecclesia quamdam duplicitatis esse radicem, et fomentum avaritiœ, quse caput et radix est omnium malorum. Neque id quidem in angulo, sed considentibus fratribus, sancto Eugenio praîsidente, quando adversus innocentiam meam Fcrentini gratis excanduerant, hoc publiée protestatus est. Unum tamen audacter conscientia teste profiteor, quia nusquam honestiores clericos vidi, quam in Ecclesia Romana, aut qui magis avaritiara detestentur. Quis Rernardi Redonensis, sanctorum Cosmœ et Damiani diaconi cardinalis continentiam contemptumque pecuuiœ non miretur? Nondum natus est a quo munus acceperit. Quod tamen a communione fratrum sinceriore jure proTeniebat, interdum accipere persuasus est. Quis non stupeat cpiscopum Prœnestinum, qui, scrupulum conscientifc metuens, et a participatione bonorum communium abstinebat? Plurium tanta modestia, tanta gravitas est, ut Fabricio non inveniantur inferiorcs, quem, agnita saUitis via, modis omnibus antecedunt. (Juia crgo instas, urges, prsecipis, quum ccrtum sit quod Spiritiii Sancto mentiri non licet, fatcor, quia quod prœcipis, laciendum est, etsi non sitis om.nibus opcribus imitandi. Nam qui a vera doctrina dissentit, aut hœreticus aut schismaticus est. Sed, Deo propitio, sunt qui non omnium vestrum opéra imitentur. — Paucorum
ergo labes sinceris maculam, et iinivcrsali Ecclcsiœ infamiam ingerit. Et in ea opinione, idco frequontius moriuntur, ne totam corrumpant Ecclesiam. Scd et boni rapiiintur interdum, ne nialitia immutentur, et quia Roma, eorrupta apud Deum, his roperitur indigna. Tu ergo, qui id habes officii, quaere et insère humiles, vanœ gloriae et pecuniae contemptores. Sed timeo ne, dum pergis quccrere quœ vis, ab imprudente amico audias quae non vis. Quid est, Pater, (juod aliorum discutis vitam, et te ipsum minime perscrutaris? Omnes applaudunt tibi, Pater omnium vocaris et Dominus, et capiti tuo infunditur omne oleum peccatoris. Si ergo Paler es, quare a fîliis munera et retributiones exspectas? Si Dominus, quare Romanis tuis timorem non incutis, et, temeritate repressa, eos ad fidem non revocas? — At Urbem vis Ecclesise tuis muneribus conservare. — Numquid eam sic Silvester muneribus acquisivit? In invio, Pater, es, et non in via. Eisdera est conservanda muneribus, quibus est acquisita. Quod gratis accepisti, gratis dato. Justilia regina virtutum est, et erubescit quovis pretio permutari. Si gratiosa futura est, sit gratuita. Nequaquam prostitualur ad pretium, quse corrumpi non potest. Integra est et incorrupta. Dum premis alios, et tu gravius opprimeris.
Risit pontifex, et tantse congratulatus est libertati, pr»cipiens, ut quotiens sinistrum aliquid de ipso meis auribus insonaret, hoc ei sine mora nuntiarem. Et quum plurima nunc pro se, nunc contra se respondisset, apologum hujus-
modi mihi proposuit
Après avoir raconté l'apologue des « Membres et de l'Estomac, » Adrien IV développe ainsi la morale : « Taie est, frater, si recte attendas, in corpore reipublicœ, ubi licet plurimum appelât magistratus, non tam sibi quam aliis coacervat. Si enim exinanitus fuerit, nihil est quod membris valeat impartiri. Nam stomachi in corpore et principis in Republica idem ofUcium est, juxta illud Q. Sereni :
Uni Stomachum regem lotius corporis esse
Conleiiduiit, vera niti ratione videntur.
Hujus enim validus tlrinat ténor omnia membra;
At contra ejusdem franguntur cuncta dolore. Quin etiam, nisi cura jiivet, vitiare cerebrum Fertur et integros illinc avertere Isensus.
Noli ergo neque nostram, neque saecularium Iprincipum duritiam metiri, sed omnium utilitatem attende. ....