‹ Averroes et l'averroïsme: essai historiqueChapitre 233 sur 235 · II · texte numérisé non relu

II

FRAGMENT DU TRAITE DES ERREURS DES PHILOSOPHES DE GILLES DE ROME, RELATIF A AVERROES.

(D'après le ms. 694 de Sorbonne.)

Capitulwn quartum de collectione errorum Averroys commentatoris. Omnes errores philosophi asseruit, immo cum majori pertinaeia, et magis locutus est contra ponentes mundum incepisse quam philosophus fecît , immo sine comparatione plus est arguendus ipse quam philosophus , quia magis directe fidem nostram impugnavit, ostendens esse falsum cui non potest subesse falsitas, eo quod innitatur prima? veritati. Prœter tamen errores philosophi, arguendus est quia vituperavit omnem legem, ut patet ex n et xi [Metaph.], ubi vitupérât legem Christianorum , scilicet legem catholicam nostram , et etiam legem Sarracenorum quia ponunt creationem rerum

et aliquid posse fieri ex nichilo. Sic etiam vitupérât leges in principio tertii Physii orum , ubi vult quod contra consuetudinem legum alii negant principium per se, non negantes ex nichilo nichil fieri , immo , quod pejus est, nos et alios tenentes legem derisive appellat loquentes et garrulantes vel garrulatores, et sine ratione se moventes. Et etiam in vin Physicorum vitupérât leges, et loquentes in lege sua appellat voluntates , eo quod asserant aliquid posse habere esse postnon esse. Appellat etiam hoc dictum voluntatem , ac si esset ad placitum tantum et sine omni ratione, et non solum semel et bis, sed pluries, ut in eodem vin0 contra leges creationem asserentes in talia perrumpit. Ulterius erravit in vu Melaphysicœ , dicens quod nullum immobile transmutât mobile, nisi mediante corpore transmutabili, propter quod angélus non potest nec posset unum lapidem inferius movere. Quod si aliquo modo sequi posset ex dictis philosophi, ipse tamen non adeo expresse hoc negavit.

— Ulterius erravit dicens in xir Metaphysicœ quod potentia in productione alicujus non potest solum esse in agente , vituperans Johannem Christianum qui hoc asseruit. Est enim contra veritatem hoc , et contra sanctos, quia in aliquibus factis tota ratio facti est potentia facientis. — Ulterius erravit dicens in eodem xn a nullo agente posse progredi immédiate diversa et contraria, et ex hoc vitupérât loquentes in tribus legibus, scilicet Christianorum , Sarracenorum et Maurorum, qui hoc asserebant. — Ulterius erravit in dicto xn, dicens quod omnes substantiœ intelleetuales sunt œternse et actio pura , non habentes admixtam potentiam, cui sententiœ ipsemet a veritate coactus contradicit in tertio de Anima, dicens nullam formam esse liberam a potentia simpliciter nisi forma prima : nam omnes alise forma? diversificantur et essentia et quidditate, sicut ipsemet subdit.

— Ulterius erravit in dicto xn , dicens Deum non solli-

citari nec habere curam sive providentiam individuorum hic inferius existentium, adducens pro ratione quia hoc non est conveniens divinae bonitati. — Ulterius erravit negans trinitatem in Deo esse, dicens in dicto xn quod aliqui putaverunt trinitatem in Deo esse, et voluerunt evadere per hoc et dicere quod sunt très et unus Deus, et nesciverunt evadere, quia quum substantia fuerit numerata , congregatum erit unum per unam intentionem additam , propter quod secundum ipsum si Deus esset trinus et unus sequeretur quod esset compositus, quod est inconveniens. — Ulterius erravit dicens Deum non cognoscere particularia, quia sunt infinita, ut patet in commento suo super illo capitulo , Sententia Patrum, etc. — Ulterius erravit quia negavit omnia quae hic inferius aguntur reduci in divinam sollicitudinem , sive in divinam providentiam, sed secundum ipsum aliqua proveniunt ex necessitate materiœ absque ordine talis providentiam, quod est contra sanctos, quia nichil hic agitur quod penitus effugiat hune ordinem , quia omnia quse hic aspicimus vel divina effîcit providentia, vel permittit. ■ — Ulterius erravit quia posuit unum intellectum numéro in omnibus hominibus, ut ex tertio de Anima. — Ulterius quia ex hoc sequebatur intellectum non esse formam corporis. Imo dixit in eodem tertio quod aequivoce dicebatur actus de intellectu et aliis forrnis, propter quod cogebatur [ dicere ] quod homo non poneretur in specie per animam intellectivam sed per sensitivam. - — - Ulterius ex hoc fundamento posuit quod ex anima intellectiva et corpore non constituebatur aliquod tertium , et quod non fiebat plus unum ex tali anima et corpore quam ex motore cœli et ccelo.

Capitulum quintum in quo summatim , etc. Omnes autem errores commentatoris , prœter errores philosophi sunt hii : — Quod nulla lex est vera, licet possit esse utilis ; — quod angélus nichil potest movere , nisi cœleste

corpus immédiate; — quod angélus est actio pura ; — quod in nulla factione , tota ratio facti est potentia facientis ; — quod a nullo agente possint simul progredi immédiate diversa ; — quod Deus non habet providentiam aliquorum particularium ; — quod in Deo non est trinitas; — quod Deus non cognoscit singularia; — quod aliqua proveniunt a necessitate materiœ , absque ordine divinae providentiœ ; — quod anima intellectiva non multiplicatur multiplicatione corporum, sed est una numéro; - — quod homo ponitur in specîe per animam sensitivam ; — quod non sit plus unum ex anima intellectiva et corpore.

EXPOSITION DE LA DOCTRINE AVERROISTÏQUE DE L INTELLECT, PAR BENVENUTO D'iMOLA (TRADUCTION ITALIENNE).

(D'après le ms. de la Bibî. nat. Suppl. fr. 4146, ancien n° 70022,

E per chognicione di questo errore prima ci chonviene sapere che Averoys disse la inteletuale natura essere separata da lanima, et disse che è irradiata sopra lanima del huomo , si chôme la lucie del sole irradia sopra il perspichuo. E di quella irradiatione dicieva le forme intelligibille entrare nellanima , si chôme de la lucie del sole va e dischore chose visibile in el perspichuo. Et a questo modo dicieva moltiplicharsi lo intelletto si chôme si moltiplicha la lucie del soie, sechondo chôme sono le chose illuminate sopre le quale vae. E chussi le ditte chose illuminate sotratte, non rimane seno uno solo nome del sole, chussi manchando glihuomini, dicieva uno intelletto perpetuo inchorruptibile essere lassato da gli huomini. E questo pessimo errore molto fu biasimato da Alberto Magno in suo libro : De anima. Et alor seseguir-

rebbe che in numéro non fusse se non una sola anima vegietativa in tutti, e che non fusse per numéro se non una sola sensitiva. Et per consequens sarrebbe una sola digiestione et uno acresimento , et uno vedere , et una memoria, la quale chosa è troppo absurda e degna de ongni derisione. E noy vedemo eciandio che la virtù e la sapientia e la beatitudine alora viene a stato de perfictione, quando la virtù orghanicha e le membre chomincia ad indeboîirsi, quando si vene a vechiezza.

E qui per nostra intelligientia dobiamo sapere che lo intellecto possibile è atto e nato a ricievere tutte le chose intelligibille , chôme la tavola rasa è atta a ricievere la pentura. Et è luocho de le specie intelligibille al quale si move le chose intelligibille per la lucie de lo intelletto che fa chôme i cholori per la lucie del sole si move in perspichuo, unde lo intelleto agiente e perficione de lo intelleto possibile, e lo intellecto agiente illumina el possibile corne fa il lume diafano. Et è forma possibile, e chussi tu vedi che lo è due intelletti , cio è il possibile e lo agiente. E questi due sono uno, chôme son le chose chomposite , ma in operatione sono divisi e diversi. Et in questi due lanima è perfetta substantia, la quale sempre sta inchorupta. E qui lo intelletto possibille ex lumine agentis doventa spechulativo.

Fragment de la XXXIIIe leçon de Frédéric Pendasio

SUR LE TRAITÉ DE l'Ame.

( D'après le ms. d264 de la Bibliothèque de l'Université de Padoue.)

In sex partes divisa est digressio commenti quinti. In prima, posita differentia inter intellectum possibilem et primam materiam, Averroes docuit, quibus rationibus

possimus ostendere intellectum non esse corpus aut virtutem in corpore, ex sententia Aristotelis, cujus ejusdem sententia? dixit fuisse Themistium et Theopbrastum , et ostendit quomodo isti evaserint a quadam dubitatione , quae erat , quomodo intellecta speculativa sint nova existente possibili , et agente aeterno. In secunda parte , proposuit dubitationes ad versus determinationem factam. In tertia, versatus est circa opinionem Alexandri, Abubacher et Avempace. In quarta, solvit dubitationes propositas. Très autem erant prœcipuae. Prima, si possibilis intellectus aeternus est, quomodo intellectus speculativus novuserit? Solvit, intellectum speculativum , quantum sit ratione possibilis, œternum esse; sed ratione phantasmatum dicit ipsum esse generabilem et corruptibilem. Atque hucusque pervenimus. Succedit secunda dubitatio principalis , quam tractât et dissolvit , quae erat postrema perfectio intellectus, id est actus secundus opérations intellectus, quae operatio est ipsa intellectio. Intellectio igitur est numerata ad numerum singularium hominum, id est unusquisque habet suam propriam operationem; unusquisque nostrum, quae intelligit, ea intelligit sua propria operatione. Si ergo operatio est numerata, ergo etiam prima perfectio, ergo virtus operans intelligens erit numerata , ita ut unusquisque habeat suum proprium intellectum ; quod si erit (dicebat Averroes), intellectus erit materialis : quomodo ergo servabimus unitatem intellectus cura pluritate intelligibilium? Et quia haec dubitalio postulat examen illius difficultatis, an intellectus possibilis sit unus in omnibus nec ne , idcirco Averroes tractât banc dubitationem, et ponit rationem ex utraque parte. Primum ostendit intellectum necessario esse unicum in omnibus bominibus , quae fuit ejus sententia. Et affert hanc rationem. Si intellectus (loquitur de possibili) esset numeratus ad numerum individuoi'um, esset (inquit Averroes) ah quod hoc , id

est aliquod particulare , determinatum, corpus 9 aut virtus in cor pore , et tune subdit : Si hoc esset, esset quid in telle ctum potentia : nam materialia ex Aristotele in hoc m0 [hbro], 16°textu, dicuntur intellecta potentia : esset ergo potentia intelligibile ; si potentia intelligibile , ergo , inquit Averroes , esset subjectum movens intellectum\ sensus etiam esset res natura movens intellectum , quia materialia sunt objecta intellectus; esset ergo objectum intellectus movens intellectum , si esset objectum movens; ergo non esset recipiens, quia, inquit Averroes, nihil recipit se ipsum, idem non potest esse recipiens et receptum. Si ergo esset res recipienda , non esset recipiens, et tamen intellectus est recipiens. Ista est deductio Averrois pro unitate intellectus.

Sciatis secundum veritatem , simpliciter loquendo , secundum principia verae philosophiae , secundum Aristotelem et Alexandrum , intellectum esse plurificatum , unumquemque habere suum proprium intellectum (Averroes non habuitmeum, nec ego suum), quum intellectus sit potentia anima? , quae est vera forma constituera nos in vera specie, et propterea numerata et plurificata ad numerum uniuscujusque nostrum. Fuit quidem differentia inter veritatem , vera principia philosophiae , et Alexandrum et Aristotelem ex altéra parte, quia lapsi sunt , non cognoscentes hanc naturam communicatam corpori a Deo creatam : sed conveniunt in hoc, ut existiment intellectum esse plurificatum , et particularem nostrœ formée. Propterea ratio solvitur facile, et secundum principia philosophiae , et secundum doctrinam Alexandri. Primum secundum principia verse philosophiae, solvite rationem Averrois hoc modo. Quum dicît : Si esset plurificatus, esset aliquid hoc; si per aliquid hoc intelligatur aliquid appropriatum huic et non illi , ut sit meus et non tuus : consequentiam concedite, et est verissima. At si intelligat, quod sit plurificatus in isto sensu ut sit virtus dependens a materia , negate conse-

quentiam. Non necessarium est, quamvis sit plurificatus, ut dependeat a materia. Oh! dicetis , pluralitas numeralis est ratio materiœ. Respondeo, hoc esse in duplici sensu : vel quia forma ista sit constituta , ut sit forma determinati corporis, habens habitudinem ad hoc, et in hoc sensu potest dici actus hujus corporis : non propterea dependet ab illo. Calcea efficitur a sutore, ut aptetur pedi, non tamen dependet a pede. Sic intellectus est forma a Deo constituta, ut aptetur corpori, non tamen dependens ab hoc corpore. Ergo si per materiale intelligat ut coaptetur, concedite consequentiam; at si intelligat, quod sit materiale ut dependeat, negate consequentiam. Quum subdit : Ergo esset quid potentia intelligibile, respondete cum D. Thoma prima parte Summae, qusestione 87a, articulo primo : Ista res est potentia intelligible, nam intelligit se intelligendo alia. Sed notate, quod dicitur potentia intelligibile , non quod sit primarium objectum , in quod primo potentia respicit. Est objectum intelligibile secundario et réflexe, et intelligendo alia intelligit se. Et hoc modo dici potest potentia intelligibile. Quum subdit : Ergo esset movens, respondete : esset objectum movens non primario, in quod potentia per se primo respiciat, sed secundario et réflexe : in qao sensu vix possumus dicere, ut sit movens. Ergo idem reciperet se , consequentia pauci valoris. Et quod inconveniens est hoc, quod idem recipiat se? Jam hoc ostendi , praesertim in iis , quae potentia secundario respicit. Oculus est figuratus, habet conjunctionem realem cum figura, non potest ergo spiritualiter recipere figuram. Consequentia nullius valoris. Quare non tollitur, quin possit recipere se spiritualiter. Hoc alias declaravi. Et hoc sit dictum secundum principia verae philosophiae. Secundum Alexandrum etiam idem dicetis, hoc excepto, quod ipse concessit intellectum esse materialem , dependentem a materia, et in hoc lapsus est. Ergo ratio haec non concludit illam unitatem. Relinquitur ergo quod sit

plurificatus. Àddit deinde Averroes haec verba, quse volo vos recte intelligere. Dicit : « Et etiam si concesserimus ipsam recipere se ipsam, contingeret ut reciperet se ut divisa. » Quia deduxerat ad hoc inconveniens quod reciperet se, et dicebat hoc absurdum esse, videbatque posse aliquem non habere hoc pro absurdo, propter eam fiduciariam reprobationem inquit : si concedamus quod recipiat se, tamen recipiet se ut divisa. Multi averroistae interpretantur ut divisa, id est particulariter, et esset idem (dicunt) cum virtute sensus , quia etiam sensus recipit se, sed particulariter. Hoc modo deducta consequentia nullius valoris est , et puto Averroem hoc non voluisse. Intellectus recipit particulariter, sensus recipit particulariter, ergo intellectus sensus. Syllogismus in secunda figura ex puris affîrmativis, et non convertibilibus. Dicam differentiam esse, quia intellectus cognoscit substantiam, sensus solum accidentia. Nec habeatis pro inconvenienti, quod intellectus cognoscat singularia, quod ostendam in proprio quaesito. Itaque consequentia nulla est. Et credo Averroem hoc non voluisse.

Préambule du cours de Cremonevi sur le traité de l'Ame. (D'après le ms. de Saint-Marc, cl. VI, n° 190 )

Explicaturi libros Aristotelis de Anima, quamvis iîîis auditoribus eos exponamus , quos a rectae veritatis tramite, quemaperitchristiana religio, deviaturos nec timendum est, nec potest credi, ob sanctas et religiosas institutiones in quibus vivunt , tamen ob nostrum legendi munus, non debemus sine prœfatione hujusmodi contemplationem aggredi. Estote igitur admoniti nos in hac pertractione vobis non dicturos quid sentiendum sit de anima humana , illud enim sanctius me, et vere prœ-

scriptum est in Sancta Romana Ecclesia, sed solum dictumm quod dixerit Aristoteles. Per sapientiam enim certe insipientiam assequeremur , si magis Aristoteli quam sanctis viris credere vellemus. Aristoteles enim unus est homo, et dicit Scriptura : Omnis homo mendax, Deus veritas ; quare veritatem ex Deo ipso et ex sanctis hominibus, qui ex Deo locuti sunt, accipere debemus, atque illam semper et constanter anteponere omnibus aliorum sententiis, quamvis viri qui illas protulerint sint apud mundum in existimatione. Rationes omnes quibus Aristoteles de anima loquens videtur esse veritati contrarius, solvunt prœcipue theologi, ex quibus S. Thomas et alii ipso recentiores; quare quotiescumque continget ut aliquid dicatur minus consonum veritati, habebitis apud istos quid sit respondendum, et ego illud opportune meinorabo, quandoquidem in his libris hanc sum expositionem scripturus, ut nihil dissimulem eorum quae ab Aristotele dicuntur, et dictorum fundamenta, prout ex ingenio potero, aperiam ; quandocumque tamen aliquid accidet, quod a veritate christiana sit remotum, illud admonebo, et quomodo allatafundamenta sint removenda, declarabo. Scitote tamen quod non sunt multa in quibus Aristoteles dissentiit a veritate, et illa non sunt ita demonstrata, ut non possint haberi demonstrationum resolufiones. Hic igitur est modus nostrae expositionis, quam non aliter facere debemus ex sacrorum canonum decreto.

Lettre de l'inquisiteur de Padoue a Cremonini, et réponse de cremonini.

(De la Bibliothèque du Monfc-Cassin, n° 483.) Letlera delP inquisitor di Padova al Sor Cremonino.

La Santità di N. S. mi ha ordinato ch' io faccia sapere a V. S. che nella sua Apologia non solo non ha sodisfatto alla correttîone del 1° libro inscritto Disputatio de Cœ/o, secondo la dispositione del concilio Lateranense, ricogliendo la ragione d'Aristotile, confutandolo, e manifestamente difendendo la Sede Catholica, ma d'avantaggio ha di proprio senso inventato certi modi di dichiarationi e distinzioni che contengono assertioni degne di censura, corne si puo vedere dalle osservazioni che gli ho fatto avère. Per tanto V. S. correga per se stessa il primo libro, secondo il prescritto del concilio Lateranense; et essendo questo debito suo e non dei Theologi e d'altri, V. S. Io deve fare cosi per obligo di conscienza, essendo quel philosopho christiano e cathoîico, che dice diessere, corne per stimolo di riputatione, volendo esser tenuto dal philosopho christiano e non ethnico. E di più, V. S. levi dall' Apologia e rivochi quei modi d'esplicare e di distinguere che di propria mente ha rese per dichiaratione délie propositioni che furono notate e censurate nel 1° libro, perche non sodisfanno all'ordine che li fu dato, ne si devono perse stesse tolerare. Per tanto essendo necessario per ovviare a quei mali che la lettura di detti libri puo causare , V. S. correga il 1° libro, secondo il prescritto che le fu ordinato in conformità del concilio Lateranense, e levi et rivochi dal II0 gli errori ed assertioni degni di censura che V, S. ha scritti di proprio senso, insieme con quei

modi che ha temiti in dichiarare la sua intenzione in dette cose ; altrimenti mi scrivono da Roma che si verra alla proihizione di detti libri ; ne in questo negotio si prétende altro che l'onor diDio elasalute délie anime. In oltre si pone in considerazione a Y. S. che la retratazione in cose concernenti alla fede deve esser chiara e manifesta, e non involuta ne ambigua, ed altri uomini di valore hanno esposto Aristotile in questaUniversità di Padova, con tutto che tenesse l'anima mortale, provavano non di meno insieme Aristotile essersi ingannato intorno a cio> et in lumine naturaîi, e egregiamente confutarono le sue ragioni, in principiis philosophise, e tra gli altri il Pendasio a nostri tempi, uomo di molta dottrina e pietà. Che è quanto mi occorre farli intendere in scrittura, oltre al ragionamento havuto seco a longo in tal proposito. V. S. dunque mi rispondi in scrittura distintamente a quanto io le scrivo , a fine che ne possi dar conto a Roma pervenerdi prossimo futuro. Dio la conservi. — = — Dal St0 Uffizio di Padova, il 3 luglio 1619,

Risposta.

Ho visla la lettera che mi scrive V. Paternità, neîîa* quale trovo due cose : una è l'avisarmi , incitarmi e persuadermi a procurar di dar soddisfazione ail ' osservazioni venute novamente intorno a miei libri. La ringrazio dei: bon affetto, e credo che ella sappia ch'io Y altra volta,. secondo l'ordine de Sua Santità, fui prontissimo, e deve credere che ancor ora sono il medesimo ad ogni conveniente richiesta. L' altra cosa è quello che mi propone doversi fare ; del che di passo in passo le diro quello ch'io possa fare. Vedero poi Tosservazioni piu tosto ch'io possa, essendo hora un poco risentito , si che non posso attender a studio, e faro con V. P. per adempimento di quanto occorrerà.

Quanto a metter mano nel F libro , non posso farlo assolutamente, per che allora che si tratto, fu concluso di ordine di Nostro Signore che si facesse con F occasione delFApologia corne s'è fatto; e cio fu saputo in Senato , e si tien per certo ? si che io non ho authorità di metter mano nel libro.

Quello ch' io posso fare è questo : nell' ultima parte che daro fuori De cœli efficientia , havere riguardo ad ogni cosa che accaderà, e far quanto convenga perfarmi cognoscere quel philosopho cattolico e christiano che dico di essere, et che so che V. P. sa chi io sono , che qui mi vede ogni di essa Fesser mio, e non ha da stare a Dio sa quali relazioni. Quanto ai modi d' esplicare che dice , credo questi saranno a parte notati nell 'osservazioni, vedero e saro con lei. Vedremo anche insieme il Concilio Lateranense, e cosi farà quello che occorrerà. Ma quanto al mutar il mio modo di dire , non so corne poter io promettere di transformar me stesso. Chi ha un modo, chi uno altro. Non posso ne voglio retrattare le espositioni d' Aristotile , poichè l' intendo cosi , e son pagato per dichiararlo quanto l' intendo , e nol facendo, sarei obligato alla restitutione délia mercede. Cosi non voglio retrattare considerationi havute circa l'interpretazione ch'abiate fatte délie lor esplicazioni, circa Y onor mio, T interesse délia Cattedra, e per tanto del Principe. Ma vi è rimedio ; ci sia chi scriva il contrario ; io tacero, e non procurera di respondere altro. Cosi al Suessano fu fatto scrivere il libro De Immortalitate , contra il Pomponazzo.

Quanto aile cose dell' anima, ora non è tempo ; quando faro il comento , mi portera da bon cattolico, e non inferiore di pietà christiana ad alcun altro philosopho.

Pour faciliter la lecture de cet ouvrage, on a cru devoir réunir sous un seul coup d'œil la série chronologique des principaux philosophes arabes, avec la correspondance des noms latins que leur donna le moyen âge.

Vers 870. Mort d'A Ikindi .

932 . Mort d' Abou-Bekr Mohammed Ibn-Zaccaria Razi (Rhazès) .

Page 1