COMPILATION DU MS. DOUCE
il est fait le plus d'emprunts, celui de qui il est dit : « auctor de cujus libris hujus historié magna pars extra- « hitur », c'est Vepitome de Valerius.
Hystoriam magni principis Aiexandri collectam ex opusculis plurimorum in unum volumen redigere summo conamine laboravi, multipliées attendens utilîtates que ex gestorum ejus lectione poterit (sic) exoriri. Nam potissimum viris operi marcio deditis presentis opusculi exempta conveniunt; non omnia quidem sed quedam que videntur vîrtutem et gloriam generare, sicuti sunt facta, audacia, liberalitas, magnanimitas et cetera consimilia. Cum ergo lector repperit aliqua racioni[s] sue discrecioni dissona dignaque vituperio, omissis ^ exemplis prioribus, priora^ et optima elegat et sequatur. Inveniet hic rêvera facta non solum virtuosa sed' viris fortibus imitanda, sed et peccatis (?) viciosa et discretis et sapientibus reprobanda. Videbit etiam in hoc libro qualiter virtutibus laus accrescit et gloria, et quomodo viciis et fedis moribus periclitatur et dépérit bona fama. Religiosis insuper et in claustris residentibus non erit hec compilacio minus utilis, quia ex processu delec: tacionem non modicam generabit, et fortassis talium personarum toliet accidiam et tedium relevabit. Et cum sit generativa teticie lectio hujus hystorie, occasiones vagandi inutiliter aufert et efiicaciter perimet et extinguet. Et ne lector estimet me ex proprio presentem hystoriam texuisse, auctorum nomina de quorum libris materia presens excerpitur ponam in hujus libelli margine seriatim, quorum nomina, ut in sequentibus faciiius possint intelligi, in presenti prologo premonstrabo. Sunt ista auctorum nomina predictorum : Auctor, de cujus libris hujus historié magna pars extrahitur, Pompeius