LI C
sericordia sibi donata suscipiens, ut nec gloria gestiat nec tribulationibus concidat. Timeat nihilominus, ne forte rebus
ad voluntatem procedentibus negligens audiat : « Recepisti bona
in vita tud ». Omnes igitur verbo et factis honoret illisque ad genua et pedes se prosternat, singulari amore universos amplectatur, omnibus assurgat, semetipse accuset, mitis sit, bona sua libenter cum aliis communicet, sit etiam acer, gravis et inexorabilis cum res ipsa poposcerit. Ab omnibus se abstineat et ad omnes accedat, in sermone cautionem adhibeat seque ipsum diligenter observet, loquaturque cum charitate, benignitate, consolatione aliorum, quantum fieri poterit. Inspiciat insuper et perpendat studia, modum institutionis quidque secundum rationem, quid contra fiat, quid affectus mali, quid ira, quid mansuetudo et quæcumque talia in quibus efficiant, ut cum unoquoque commode congruenterque agat.
Hoc quoque non ignorandum de quo me fugit supra disserere. Post matutinam aut vespertinam synaxin, antequam in cellam suam se conferat, maxime cui commissus est fratrum cœtus, de necessariis interrogantibus modeste respondeat. Reliquum diei et noctis, eo modo quo docuimus, transigat; conducit enim ascetæ intus sedere. Hora tertia aut sexta licitum est post prima certamina cum omnibus ad Ecclesiam accedere propter diligentiam et observationem ordinis ac psalmodiæ, quæ ab ipso requiruntur, et reliquam disciplinam
præstandam. Hoc porro etiam cum silentio custodiaque sen- »;
suum fiat. Solent namque formæ et species per hæc animis ut libro impressæ, data occasione, certatores ad se meditandas
. versandasque impellere, quod periculosum ac perniciosum est.