INDULGENCES ACCORDÉES PAR SA SAINTETÉ LE PAPE PIE IX
Episcopus Atrebatensis ad pedes Sauctitatis suae humiliter provolutus exponit quod in sua civitate episcopali Atrebatensi extiterit perantiquadevotio erga Beatissimam Virginem Mariam sub titulo Dominae nostrae de Ardentibus [Notre-Dame-des- Ardents) invocatam.
Quae quidem devotio ortum habuit anno 1105 eâ nempè occasîone. Constat ex monumentis historicis ab anno 1080 usque ad annum 1140, peste m quamdam qua* vocabatur ignis ardens {feu des ardents) per varias Europae regiones grassantem multas civitates et vicos
Qoo^^
— i53 — depopulasse. Civitas Àtrebatensis praesertim hoc morbo horribili afflicta fuit. Cum omnes ad Doum manus supplices lenderent, ut fert traditio flrmissimis testimoniis suffulta, Beata Virgo Maria, die 28 maii anni 1109, apparuit Lamberto episcopo Atrebatensi et duobus joculatoribus, dùm ki ecclesia cathedrali orarent, eisque tradidit Cereum, signiflcans omnes aegrotos qui biberent aquam oui miscefentur guttae ejusdem Cerei, sanitati immédiate esse restituendos. Eventus promissum B. M. V. mirabiliter subsecutus est: indè tam pretiosi Cerei veneratio ; ad iUud custodiendum et omni honore prosequendum efformata Confraternitas quam anno 1119 flrmavit Gelasius secundus, Summus Pontifex.
Ex illo tempore, Confraternitas illa praelaudata, inter multas alias diversi generis quîbus gaudebat civitas Atrebatensis, primum locum semper tenuit ; et sanctum Cereum per subséquentes œtates innumeri cujusque conditionis peregrini, quos inter Divns Bernardus, piâ devotione inviserunt, ut constat ex notitiâ historicà huic supplici.libeilo adnexà. In plateâ civitatis principali erectum erat sacellum pro tam pretiosi thesauri custodià, elegantiori modo perfectè adoptatum.
Sed eheu ! sub finem ultimi saeculi, in diebus perturbationis Galliarum, scilicet mense julio 1791, sacrilège funditùs eversum est monumentum illud cum multis aliis Deo dicatis. Attamen, Beatà Maria Yirgine sanè providente, theca argentea in quâ reconditum erat Ccr um cum fragmentis pluribus ejusdem, impiis sacrilegorum manibus subrepta est, et post pacem ecclesiis galiiarum redditam, RR. de la Tour-d'Auvergne Atrebatensi episcopo delata fuit. Sed illa theca cum frag-
— i54 mentis Cerei in sacrario eeclesisK cathedralis reservata, publics fldelium venerationi usquè ad id temporis, non amplius fuit exposita.
Cùm autem Episcopus orator, tanto honori sanè impar, ad sedem episcopalem Atrebatensem evectus fuisset, hU magis cordi habuit quam ut devotionem erga Cereum et Beatam Virginem illius donatricem deuuo suscitaret, et sic présentes dies cum praeteritis sociaret. Quapropter, mediantibus oblationibus ex parte civium Atrebatensium undequàquè coUectis, pridiè quàm proûcisceretur ad Concilium Yaticanum, nempè die 7 novembris 4869, benedixit et posuit maximo cum apparatu, circumstantibus magistratibus et populo civitatisprimariumlapidem novae ecclesiae inhonorem Beatœ Mariae de Ardentibus et pro asservando Cereo erigendae. Quae quidem erectio nunc absoluta est, et civitas Atrebatensis ditatur novo Sanctuario pro cujus constructione impensa sunt plusquam ducenta millia francorum.
Porro, mense maio proxime occurrendo, dedicandum est noviun illud sanctuarium, et die 21 ejusdem mensis, Cereum sacrum per processionem quàm maximo apparatu ordinandam ab Ecclesiâ Cathedrali solemniter deferetur in ecclesiam recenter exstructam in quâ deinceps asservabitur et publicae fldelium venerationi exponetur.
Quapropter, ut fructuosius renovetur iUa devotio saecularis quam interruperunt infaustae temporum calamitates, Episcopus Atrebatensis hic et nunc in Urbe praesens, ob piam ad Limina Apostolorum visitationem, humiliter supplicat Sanctitatem suam guatenus dignetur bénigne concedere :
1^ Ut omnes Christifldeles qui confessi ac sacra com-
munione refecti visitaverint novam ecclesiam in honorena B. M. V; de Ardentibus erectam, ibique oraverint aliquantulum juxta mentem Sanctitatis suae, die 20 maii, vel in una octo dierum sequentium, indulgentiam plenariam defunctis applicabilem lucrari possint et valeant.
2° Ut eadem gratia coucedatur quotannis consequenda, a fîdelibus qui sub eisdem conditionibus, eauidem çcclesiam visitaverint, in una e supradictis diebus, scilicet a die 20 maii lusque ad diem 28 anniversariam traditionis Cerei a Beata Virgine Maria.
Episcopo Atrebatensi oratori pergratissimum erit, si illi datur, tanquam suae peregrinationis ad Limina memoriale , reportare populo suo gratiam quam hic et nunc humiliter efflagitat
Sanctitatis suae Filius obedientissimus nec non et addictissimus.
f Joannes-Baptista-Josephus,
Episcopus Atrebatenm, Boloniensis et Audomarensis, Romœ, in «dibus Seminarii gallici, die 34 januarii 4876.