‹ Cartulaire du prieuré de Saint-Étienne de Vignory. Publié sous les auspices de la Sociéte historique et archéologique de Langres;Chapitre 118 sur 189 · sans date · texte numérisé non relu

sans date

H. decano Lingonensi et omni capitulo, G. dominus de Wangionis rivo, salutem cum dilectione. Mando

vobis quod de capitalibus vestris, que prepositus meus de Firmitate super Esmance accepit in terra vestra, consilio magni decani et consilio thesaurarii et magistri Girardi, in perpetuum do vobis xxx solidos, et de hoc mitto vobis litteras meas sigillatas. Valete.

Cartulaire de Langres (Prés. Bouhier), fol. 100.

ne *

Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Galterus de Wangionis rivo dominus, fratres Clarevallenses pro pasturis et feodis ceterisque aisantiis quas ab olim habebant ab antecessoribus meis per totam terram de Wangionis rivo et per alias terras meas, injuste aliquando molestavi. Tandem vero penitentia ductus predictas pasturas ad omne genus pecorum et animalium et ad omnes eorum grangias, et loca que modo habent et que amodo habebunt per totam terram meam de Wangionis rivo et per omnes alias terras meas, et omnia quecunque de feodis meis adquisierunt, et quecunque adquirere poterunt, recognosco, laudo, concedo illis et approbo, et confirmo, excepto quod infra forestam de Blesi et infra boscum qui est inter Columbeium et Molinas, pasturas non habebunt. Si vero ibi vel alibi peccora fratrum aut animalia, vel etiam ipsi fratres dampnum alicui fecerint, solum dampnum restituent sine aliqua lege et forisfacto. Preterea duos boscos, nomen uni Sememont et alteri Rohomont, cum fundis suis, in omnibus utilitatibus, in elemosinam libere et integre habendos in perpetuum illis dono, et concedo, et confirmo. Insuper omnia quecunque in cartis eorum continentur et universa de quibuscunque domus Clarevallis investita est, sine omni contradictione eis laudo, approbo et concedo. Concessi etiam eis ut tam ipsi quam eorum mercennarii et omnia quecunque illorum fuerint per totam terram meam,

plenam securitatem et pacem, necnon et meum conductum habeant et tutelam, (et) sine theloneo et omni alia consuetudine vendant et emant. Hec igitur omnia fide mea interposita inviolabiliter modis omnibus me observaturum promisi. Ut autem universa que premissa sunt omni tempore firma et inconcussa permaneant, ego huic carte sigillum meum apposui ét contra omnium calumpnias Clarevallensibus fratribus supradicta omnia in perpetuum confirmavi. Actum anno verbi incarnati millesimo c° xc° septimo, sub his testibus : domino Jacobo abbate de Ripatorio, fratre Radulpho olim abbate de Longo vado, magistro Radulpho remense, Rogone de Fornivilla, Boino preposito Castellionis, et Hugone, filio suo.

Cartulaire de Clairvaux II, Vignory xu. — Confirmation par Garnier, évêque de Langres, ibid. xIxt.

Page 1