mai
Eco Galterus dominus Vangionis rivi, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod, in mea pre= | sencia constitutus, Federicus quondam, senescallus de
Vangione rivo, recognovit se vendidisse et etiam vendidit fratribus milicie Templi, laude et assensu Federici et Pariseti, filiorum suorum, grangiam suam sitam in vico de Richeborc cum appendiciis, pro quadraginta libris pruviniensium fortium, de quibus quadraginta libris dictus Federicus se tenuit pro pagato in pecunia numerata. Pre= dictam autem venditionem laudavi et approbavi et teneor garantire contra omnes. Et ut hoc sit ratum et stabile et permaneat inconcu:sum, ad requisitionem parcium, presentes litteras sigilll mei munimine roboravi. Actum anno domini M° cc° quinquagesimo tercio, mense maii.
Original : Archives de la Côte-d'Or, Templiers de Mormant, titres sur Richebourg, H. 1181.