‹ Cartulaire du prieuré de Saint-Étienne de Vignory. Publié sous les auspices de la Sociéte historique et archéologique de Langres;Chapitre 75 sur 189 · CHARTE · texte numérisé non relu

CHARTE

red

sancti Stephani Wangionis rivi illud molendirum quod ego facio et facturus sum infra ambitam murorum Wangionis rivi, ita quod prior dicti loci molas apponet et ferra in eodem, et nichil amplius. Retinuimus tamen ego et Berta, uxor mea, ad vitam nostram pro factura dicti molendini medietatem omnium proventuum ejusdem; jam dicti prior et prioratus aliam medietatem percipient (1). Post decessum amborum ;:ostrum, supra dicti (2) prior et prioratus dictum molendinum integre cum omnibus proventibus suis perpetuo possidebunt. Ita heredes mei nichil reclamabunt in eodem, nec reclamare poterunt, nec homines justitie mee, ego vel Berta, uxor mea, vel etiam dictus prior, cogemus vel cogere poterimus de molendo in dicto molendino, sed molent ad voluntatem suam in dicto molendino vel in aliis, sicut antiquitus consueverunt. Apponetur autem molendinarius in dicto molendino per me, vel per uxorem meam, si super vixerit me, et per priorem dicti prioratus. Viridarium prope domum monachorum quod tenuit magister Girardus condam archidiaconus de Bassigneyo, quod a me reclamabant prior et monachi loci memorati, quicquid juris habebam vel habere poteram in eodem, in elemosinam perpetuam eisdem concessi, et ipsos de eodem investivi. Nichillominus usque ad quinque annos aquitavi omnes homines et familias prioris et prioratus Wangionis rivi et absolvi de gisto canum et venatorum meorum. Dedi similiter dictis priori et prioratui unam placeam liberam et competentem ad furnum faciendum infra ambitum murorum Wangionis rivi, prope portam de Baunase, quantum plus potero, et hoc adimplebo quando placuerit priori. Quod ut firmum sit et stabile, ego et Berta. uxor mea, in robur et firmitatem perpetuam, sigilla nostra presentibus fecimus

(1) L'absence de ponctuation rend ce qui précède inintelligible dans Pérard.

(2) Sæpedicti, dans Pérard.

apponi. Actum anno domini mill co tricesimo secundo, mense novembri (1).

Cartulaire de la Bibliothèque nationale, fol. 25 v°. — Cartulaire de St-Bénigne, n° 226. — Pérard, p. 424. — Les sceaux sont figurés dans le Cartulaire de St-Bénigne et dans Pérard. — L'original, coté 31 dans l'inventaire de 1760, est en déficit.

QUARTA QUOD NEMO POTEST EDIFICARE MOLENDINUM INFRA TERMINOS QUI HIC NOTANTUR, NISI PRIOR DE WANGIONERIVO.

Ego Galterus dominus Wangionis rivi,et ego Berta,uxor ejus, notum facimus presentibus et futuris, qued cum prior et monachi domus beati Stephani Wangionis rivi, ex donatione predecessorum nostrorum obtinuerint ab antiquo, quod nos, nec heredes nostri, vel etiam aliquis alius, molendinum edificare valeat a molendino (2) Wadicurie super Marnam, usque ad melendinum de Buseriis, simi'iter nec in rivulis des Auges super Wangionem rivum, neque in rivulis stanni nostri, neque de fontibus Wangionis rivi, sed volumus et cognoscinus quod omnes molendini qui infra terminos supra dictos sunt

(1) La charte est suivie d’une note ainsi conçue : « Collationata cum originali littera in monasterio sancti Benigni Divionensis die xv® mensis julii anno domini millesimo quinquagesimo secundo per me... Benedicti.»

(2) Les mots « molendino sont omis dans Pérard.

MP 2 Ve

edificati vel edificari possent, sunt et erunt de prioratu beati Stephani Wangionis rivi. De molendino vero quod de novo in rivulis stanni nostri Wangionis rivi fecimus et edificavimus, damus et concedimus, pro remedio anime nostre et antecessorum nostrorum, predicto prioratui beati Stephani Wangionis rivi et fratribus ibidem Deo servientibus, in elemosinam, medietatem predicti molendini; aliam vero medietatem, quamdiu vixerimus, habebimus et tenebimus; post decessum vero nostrum, totum molendinum predicto prioratui pacifice et quiete revertetur. De factura vero molendini dictus prioratus ferrum et molas ministrabit. Nos vero domum et omnes alias res predicto molendino ubicunque sit vel removeatur, solvere et administrare tenemur, quamdiu vixerimus. De consensu vero nostro et de consensu prioratus, in predicto molendino molendinarius apponetur. Post decessum vero nostrum, dictus prioratus accipiendi totum et ponendi liberam et plenariam habebit potestatem. In cujus rei testimonium, presentes litteras sigillorum nostrorum munimine roboratas, predicto priori et fratribus, duximus conferendas. Datum mense julio, anno domini mill cc° tricesimo quinto (1).

Cartulaire de la Bibliothèque nationale, fol. 26 v°. — Cartulaire de St-Bénigne, n° 284. — Pérard, p. 437. — Les sceaux sont figurés dans le Cartulaire de St-Bénigne. — L'’original, coté 30 dans l'inventaire de 1760, est en déficit.

(1) La charte est suivie d’une note ainsi conçue : « Collationata est hujusmodi litera cum proprio originali in monasterio sancti Benigni Divionensis die xv° mensis julii, anno domini millesimo quinquagesimo secundo, per me... Benedictus. »

QUARTA DE SCAMBIO FACTO INTER DOMINUM DE WANGIONERIVO ET PRIOREM LOCI, DE SUIS HOMINIBUS.

Ego Galterus dominus Wangionis rivi, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego donavi et concsessi in escambium Frierum de Ambonvilla, hominem meum, et heredes suos, cum omni eo quod possidebant ipse et liberi sui, tam in mobilibus quam immobilibus, Johanni priori de Wangione rivo, pro Lucano de Ambonvilla, filio Rodulphi, et heredibus suis, cum hereditate sua de Ambonvilla, excepto hoc quod predictus prior retinuit medietatem totius hereditatis supradicte pro Albrico clerico, fratre predicti Lucani, cum ad ipsum pervenire de-. buerit ex caduco vel ex alia causa tanquam ad dominum. Quod ut ratum et firmum permaneat in posterum, presentem paginam sigilli mei munimine feci roborari. Actum anno domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo, mense maio.

Original : Archives de la Haute-Marne, Vignory, cote 72.

QUARTA DE NEMORIBUS ET JUSTITIA HEREMITARUM. :

Ego Galterus dominus Wangionis rivi, universis presentes litteras inspecturis, salutem et notitiam rei geste. Noveritis quod ego dedi et liberaliter concessi in elemo-

sinam in perpetuum priori et monachis prioratus beati Stephani Wangionis rivi, nemus et fondum nemoris cum justitia que continentur a via de Sariseriis magis usitata que tendit apud Barrum super Aibam, usque ad domum dictorum prioris et monachorum que vulgariter des Hermites nuncupatur, videlicet tamen sub hac forma quod dicti prior et monachi prioratus antedicti de dictis ne more et fundo nemoris cum justitia pro sue voluntatis arbitrio totaliter ordinabunt, sicut de aliis rebus que possident sub dominio meo. Ego vero dominus Wangionis rivi, donationem predictam teneor dictis priori et monachis adversus omnes bomines bona fide garantire. Ut autem dicta donatio rata permaneat et inconcussa, presentes litteras sigilli mei munimine feci roborari. Actum anno domini millesimo cc° quadragesimo nono, mense decembri.

Cartulaire de la Bibliothèque nationale, fol. 27.

QUARTA DE SCAMBIO FACTO INTER PRIOREM DE WANGIONERIVO ET DOMINUM GALTERUM DE LOUVERIIS MILITEM, DE SUIS HOMINIBUS ET GENERATIONE EORUM ET ETIAM POSSESSIONE EORUM.

Je Gautiers sires de Woignory, fais à savoir à tous ceulx qui verront ces lettres et orront, que mes sires Gautiers de Loveres chivelliers, estaublis an ma pré-

Page 1