‹ Cartulaire du prieuré de Saint-Étienne de Vignory. Publié sous les auspices de la Sociéte historique et archéologique de Langres;Chapitre 77 sur 189 · QUARTA QUOD PRIOR DE VANGIONERIVO HABET HOMINES APUD MARBEVILLAM · texte numérisé non relu

QUARTA QUOD PRIOR DE VANGIONERIVO HABET HOMINES APUD MARBEVILLAM

Ego Galterus dominus Wangionis rivi, notura facio universis presentes litteras inspecturis, quod Bertrandus dictus Trepes de Marbevilla, uxor sua, et liberi sui, sunt de proprietate et hereditagio beati Stephani de Wangionis rivo, occasione prioratus ejusdem loci, et tenentur omnimode servire priori et monachis ibi commorantibus prout moris est priores et monachos habere ibi homines suos sibi servientes. Simili modo notifico, volo, et assero

totum hereditagium dictorum Bertranni, uxoris sue, et liberum suorum, spectare libere et quiete ad jus et proprietatem dicti prioratus de Wangionis rivo ubicumque sit. Si vero aliquis reperire posset vel asserere opponendo contra priorem vel jam dictos Bertrannum Trepel, ejus uxorem, vel liberos eorundem, vel super hereditagio ipsorum, quod ego haberem vel habere deberem aliquod. jus in omnibus supra dictis, videlicet in dictis hominibus et hereditagio ipsorum, pro remedio anime mee et antecessorum meorum do, lego, et confirmo Deo et sancto Stephano de Wangionis rivo, priori et monachis ibidem Deo servientibus, quicquid juris habeo vel haberem, vel habere possem. Quod ut ratum et firmum permaneat, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno domini millesimo cc° quinquagesimo secundo, mense julio.

QUARTA DE QUODAM SCAMBIO ET QUOD PRIOR HABET HOMINES APUD WANGIONENRIVUM.

Je Gautiers sires de Wangnouri, fais à savoir à touz ceulz qui verront ces lettres, que j’ai fait change et haï eschangié antre moy et Nichoulas priours de Wangnory, de la fille Durant lou Minaigier de Wangnory, famme Garnier lou Jay, la quelz estoit ma femme anciennement (1)... audit priour, ensemble le heritaige et les enfens

(1) Il y a ici une lacune évidente.

El

des dites femmes, et pour ce que ceste chosse soit forme à tous jours j'ai fait saaler ces lettr:s de mon sael, an l’an de grace mil cc et cinquante et doux ou mois de jugnet.

QUARTA DE TERTIIS DE HOUDINCURIA ET DE DOMINIO QUOD PRIOR HABET IN DICTA VILLA.

Ego Galterus dominus Wangionis rivi, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod cum discordia verteretur inter priorem Wangionis rivi ex una parte et dominum Huonem de Diviteburco militem ex altera, coram priore de Guidoni curia, judice à domino papa delegato, super hoc quoi dictus prior petebatabipsononam partem tertiarum de Houdincuria et trauctum (1) et dominium dicte partis, tandem.freti bonorum virorum consilio, pacificatum fuit inter ipsos in hunc modum, quod dictus miles recognovit se tenuisse dictum trauctum et dominium dicte none partis dictarum tertiarum in prejudicium et gravamen domus et prioratus de Wangionis rivo, quare dictus miles quitavit et reddidit, laude et consensu nostris, priori, dictam nonam partem et dictum trauctum et dominium dictarum tertiarum, et ne aliqua

(1) Trauctus, tractus. Ce mot, généralement considéré comme le synonyme de redime, redecimutio, avait, suivant nous, une acception un peu différente, comme nous chercherons à le démontrer au chapitre des Redevances ecclésiastiques et féodales.

posset in posterum super hoc exoriri calumnia, presentes litteras ad petitionem utriusque partis sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno domini mill° cc? quinqua:gesimo secundo, mense martio.

Cartulaire de la Bibliothèque nationale, fol. 27 v°.

Page 1