‹ Celse, Vitruve, Censorin (œuvres complètes), FrontinChapitre 141 sur 265 · LIVRE SEPTIÈME · texte numérisé non relu

LIVRE SEPTIÈME

Préface.

Il faut avouer que nos ancêtres ne pouvaient rien faire de plus sage ni de plus utile que de

omnium operum probationes fripartito considerantur , id est fabrili subtilitate, magnificentia et dispositione. Cum magnilicenter opus perfectum aspicietur a domini potestate, impensæ laudabuntur : cum subtihter , officinatoris probabitur exactio : cum vero venustate, proportionibus et symmetriis habuerit auctoritatem , tunc fuerit gloria archilecti. Hæc autem recte constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis patiatur accipere se consilia. Namque omnes homines, non solum architecti, quod est bonum possunt probare; sed inter idiotas et eos hoc est discrimen , quod idiota misi factum viderit, non potest scire quid fülurum sit; architectus autem simul animo constituerit, antequam inceperit, et venustate et usuet decore quale sit futurum, habet definitum.

Quas res privatis ædificiis utiles putavi, et quemadmodum sint faciundæ, quam apertissime potui perscripsi. De expolitionibus autem eorum , ut sint elegantes et sine vitiis ad vetustatem, in sequenti volumine exponam.

Page 1