NS AIT
Boniface VIIL mande à Charles de Valois de ne pas inquiéter les Spini au sujet de 100.000 I. {., qu'ils devaient lui remettre (8 mai 1301).
Bonifacius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Carolo, comiti Andegavensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Pridem, dum dilecti filii nobiles viri Guido, comes Sancti Pauli, et Petrus Flote, dominus de Rivello, nuntii carissimi in Christo fili nostri Philippi, regis Francorum illustris, essent in Urbe nobiscum, fuit ordinatum et ex eorumdem nuntiorum promissione processit quod per regem ipsum, ex cerla causa, centum milia librarum (uronensium parvorum facerent nobis celeriter ac liberaliter exhiberi, nosque ad recipiendam hujusmodi pecuniam nostro nomine dilectos filios mercatores de societate Spinorum de Florentia, qui nostre camere mercatores existunt, duximus deputandos, injuneto eis ut postquam eandem pecuniam recepissent illam tibi pro subsidio expensarum tui adventus in Italiam eodem nomine exhibere curarent, Verum sicut nuper ex relatione dilecti filii Symonis Gerardi, mercatoris de societate predicta, in curia nostra morantis, non sine admiralione percepimus iidem nuntii prefatam pecuniam mercatoribus de societate predicta in Francie regno morantibus nondum persolvi curarunt, quamvis ipsi mercatores illam ab eisdem nuntiis juxta mandatum hujusmodi duxerint expetendam, tu quoque nichilominus pecuniam memoratam ab eisdem mercatoribus cum instantia multa requiris et eosdem super hoc quodam modo importune impetis et molestas, pretextu litterarum nostrarum, quas tibi super eadem tibi exhibenda pecunia, nulla de predictorum nuntiorum promissione hujusmodi habita mentione, duximus destinandas. Cum igitur super solutione facienda pro nobis mercatoribus prelibatis de predictis centum milibus Hbrarum indubitate spei fiduciam nobis nuntii predicti tribuerint, nosque super hoc fidei et promissioni steterimus eorumdem, nec deceat quod hujusmodi eorum promissio quoquomodo reperiatur ineflicax et maxime in tante necessitatis articulo, in quo Dei et Matris Ecclesie servitium ob defectum solutionis hujusmodi impeditur, nos predictos nuntios attentius per nostras ltteras exhortamur ut, circa solutionem de ipsis centum milibus Hibrarum pro nobis predictis mercatoribus faciendam, celeriter et liberaliter suppleri procurent commissam negligentiam cum effectu. Quare nobilitatem tuam attentius exhortamur quatinus prefatos mercatores, vel eorum aliquem ad solvendum tibi predicta centum milia librarum, donec 1lla receperint, ut prefertur, quoquomodo non aggraves nec molestes, cum intentionis nostre fuerit quod nisi ea reciperent, sicut predictum est, ad illa tibi solvenda nullatenus tenerentur. Datum Anagnie, vin° idus maii, pontificatus nostri anno septimo.
Mandement de la gent de Ch. de Valois au receveur d'Anjou et du Maine (14 juin 1301).
A touz ceus qui ces presentes lettres verront, la gent de tres excellent prince misire Challe, conte de Valais, d'Alençon, de Chartres et d'Anjou, gardes de sa terre, salut. Comme le dit misire Challe eust acheté de monseigneur Ode le Brun, Forrier de Vernoil, cent livrées de rente lesqueles il avoit donées au dit Brun pour le pris de xr° cinquante livres tournois petiz, de laquelle some le devant dit misire Challe avoit rabatu cent et cinquante livres esqueles le dit Brun estoit tenu a lui d'arrerages de ses forrages, et il demourast a paier au dit Brun de la some desus dite mil livres de petiz tournois : sachent tuit que les mil livres de petiz tournois desus diz le devant dit monseigneur Challe a promis a paier au dit Brun en la maniere qui s'ensuit : c’est assavoir cinc cent livres de tournois a present et cine cent livres de tournois au prochains comptes de la Touz Sainz prochaine a venir, pour laquel chose nous mandons et commandons au receveor d'Anjou et du Maine que les devant dites mil livres de petiz tournois il pait au devant dit Brun selonc la promesse desus dite. En tesmoig de laquel chose nous avons seellé ces lettres du seel dont nous usons en l'absence du dit misire Challe. Donné a Paris, l'an de grace m trais cenz et un, le mercredi apres la feste saint Barnabé apoustre.
(AN. J 3775, n° 233.)
NPVE
Pouvoir de Charles de Valois a Jean d'Alonnes el à Jean de Condé pour emprunter en son nom et pour loucher les sommes dues par la ville de Florence (13 février 1302).
Karolus, regis Francie filius, Valesie, Alençonis, Carnoti, Andegavieque comes, paciarius Tuscie per sedem apostolicam deputatus, notum facimus quod nos facimus et constituimus et ordinamus Johannem de Alumpna, militem, magistrum hospilii nostri, et Johannem de Condeto, tesaurarium nostrum, nostros procuratores speciales ad contrahendum mutuum pro nobis et nomine nostro, et nos propter hoc efficaciter obligandum; et specialiter ad exigendum et recipien-
dum summas pecuniarum quas dilecti nostri priores artium et vexillifer justitie et commune populi Florentie eisdem solverint et tradiderint de illa residua pecunie summa in qua nobis tenetur idem commune Florentie ex promissione et donatione nobis facta pro stipendiis quadringentorum equitum persolvendis, prout apparet per instrumentum publicum super hoc confectum per manum Bonsengnori, et in signum solutionis litteras quittationis nomine nostro faciendas, ratum et gratum habentes et habituri quicquid in premissis et premissorum quolibet, dicti procuratores duxerint faciendum. Datum Florentie, die tertia decima februarii, anno Domini millesimo trecentesimo secundo.
(Arch. de Florence, Capitoli XLIV, f° 185 vo.)