N° XII
Instruction aux ambassadeurs d'Aragon (mai 1308) ‘.
Ne"OCTÈT:
Le pape accorde à Ch. de Valois l'autorisation de partager son corps entre plusieurs églises par son testament (8 avril 1312).
Clemens, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio, nobili viro, Carolo, comiti Andegavensi, salutem et apostolicam benedictionem. Quanto majoris devotionis affectum apud Deum et apostolicam sedem geris tanto favorabilius in hüis que votis tuis placida fore perpendimus apostolice benignitatis dexteram explicamus. Cum itaque sicut asseris, certa consideratione pie tue voluntatis inductus, corpus tuum postquam fueris rebus humanis exemptus in diversis ecclesiis ad quas devotionem te gerere asseris specialem desideres sepeliri, tuis devotis precibus inclinati, auctoritate tibi presentium indulgemus ut hujusmodi corpus tuum, postquam diem claudere te continget extremum, dividi et sepeliri valeat prout in testamento {uo duxeris ordinandum, constitutone felicis recordationis Bonifacii pape VIIT predecessoris nostri hoc specialiter prohibente et qualibet alia in contrarium edita non obstante. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostorum ejus se noverit incursurum. Datum Vienne, VI° idus aprilis, pontificatus nostri anno septimo.
(A. N., L. 295, no 39.)