‹ Charles de Valois (1270-1325)Chapitre 425 sur 432 · N° XVII · texte numérisé non relu

N° XVII

Jean XXII intercède Philippe V en faveur de Charles de Valois, criblé de dettes (14 juin 1320).

Nosti, fil carissime, nos dilectum filium nobilem virum Carolum, comitem Valesii, tibi sicut sanguine jungitur, sic jungi caritatis et devotionis glutino, intensis desideriis affectasse quod jam impletum, illo faciente qui facit concordiam in sublimibus suis, letanter percipimus et gaudenter audimus. Et quia unionis hujusmodi utique Deo grate mutuo utili ac amabili utriusque fidelibus et devotis perseverantiam cum ipsius incremento continuo intentius concupimus ea que hec possunt efficere, satagimus excellentie regie fiducialiter suadere. Nosce autem, excellentiam non ambigimus regiam quin caritatis virtus ex subventionibus oportunis nutriatur et crescat, ideoque excellentiam regiam exhortantes duximus deprecandam ut prefato comiti quem percipimus mole debitorum contractorum propter guerrarum fremitus qui in regno Francie, retroactis temporibus, emerserunt, in quibus domui regie astitit magnifice et potenter, ac comilationem curie regie

in qua juxta sui status magnificentiam nequivit expensarum profluvia devitare, necnon et propter dotes immensas quas ipsum pro filis suis, juxta suam et ipsorum quibus eas tradidit, magnificentiam decuit assignare, dignetur celsitudo regia manum porrigere adjutricem ut ex hoc de devoto idem comes efficiatur devotior et de prompto reddatur promptior ad regia obsequia et beneplacita, indefesso studio merito exequenda !.

(Arch. Vat., Reg. 1102, fo 46 vo.)

Page 1