Dans 1215 : sit
4. Archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comités^ et barones et milites et libère tenentes, qui boscos suos habent in forestis, habeant boscos suos sieut eos habuerunt tempore prime coronacionis predieti^ régis Henrici avi nostri, ita quod quieti sint in perpetuum de omnibus purpresturis, vastis et assartis factis in illis boscis, post illud tempus usque ad principium secundi anni coronacionis nostre. Et qui de cetero vastum^, purpresturam, vel assartum sine licencia nostra in ilIis fecerint, de vastis et assartis respondeant.
5. Reguardores nostri eant per forestas ad faciendum reguardum sicut fieri consuevit tempore prime coronacionis predicti régis Henrici avi nostri, et non aliter.
6. Inquisicio, vel visus de expeditacione canum existencium in foresta, decetero fiât quando débet fieri reguardum, scilicet de tercio anno in tercium annum ; et tune fiât per visum et testimonium legalium hominum et non aliter. Et ille, cujus canis inventus fuerit tune non expeditatus, det pro misericordia très solidos ; et de cetero nuUus bos capiatur pro expeditacione. Talis autem sit expeditacio per assisara communiter quod très ortilli abscidantur {sic) sine pelota de pede anteriori ; nec expeditentur canes de cetero, nisi in locis ubi consueverunt expeditari tempore prime coronacionis régis Henrici avi nostri.
7. NuUus forestarius vel bedellus decetero Faciat scotale ^, vel colligat garbas , vel avenam , vel bladum aliud , vel agnoSy vel porcellos, nec aliquam collecta m faciant; et per visum et sacramentum duodecim reguardorum quando facient reguardum, tôt forestarii ponantur ad forestas custodiendas, quot ad illas custodiendas rationabiliter viderint sufficere.
1. Dans 1225 : comités, barones, milites, libère tenentes, qui habent boscos suos in forestis.