C. BÉMOifT. "^ Charles des libertés anglaises
rint sine marito vivere, ita tamen quod securitatem facient quod non maritabunt se sine assensu régis, si de rege teneant, vel dominorum suorum de quibus tenent.
18. Ne constabularius vel alius ballivus capiat blada vel alia catalla, nisi statim denarios inde reddat, nisi respectum habere possit de voluntate venditoris.
19. Ne constabularius possit distringere aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri , si voluerit facere eustodiam illam in propria persona vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit per rationabilem causam ; et si rex eum duxerit in excercitum, sit quietus de custodia secundum quantitatem temporis.
20. Ne vicecomes , vel ballivus régis , vel aliquis alius , capiat equos vel carettas alicujus liberi hominis pro cariagio faciendoy nisi ex voluntate ipsius.
21. Ne rex vel ballivus suus capiat alienum boscum ad castra vel ad alia agenda sua, nisi per voluntatem ipsius cujus boscus ille fuerit.
22. Ne rex teneat terram eorum qui fuerint convicti de felonia, nisi per unum annum et unum diem, sed tune reddatur domino feodi.
23. Ut omnes kidelli de cetero penitus deponantur de Tamisia et Medeweye et per totam Angliam.
24. Ne brève quod vocatur « Precipe » de cetero fiât alicui de aliquo tenemento unde liber homo amittat curiam suam.
25. Si quis fuerit disseisitus vel prolongatus per regem sine juditio de terris, libertatibus , et jure suo, statim- ei restituatur ; et si contentio super hoc orta fuerit, tune inde disponatur per juditium .xxv. baronum, et ut illi qui fuerint dissaisiti per patrem vel fratrem régis, rectum habeant sine dilatione per juditium parium suorum in curia régis ; et si rex debeat habere terminum aliorum cruce signatorum, tune archiepiscopus et episcopi faciant inde juditium ad certum diem, appellatione remota.
rv. - PETITION DES BARONS A JEAN SANS TERRE 19
26. Ne aliquid detur pro brevi inquisitionis de vita vel membris, sed libère concedatur sine pretio et non negetur.
27. Si aliquis tenet de rege per feodi firmam, per sokagium, vel per burgagium, et de alio per servitium militis , dominas rex non habebit custodiam miiitum de feodo alterius, occasione burgagii vel sokagii, nec débet habere custodiam burgagii , sokagii , vel feodi firme ; et quod liber homo non amittat militiam suam occasione parvarum sergantisarum, sicuti de illis qui tenent aliquod tenementum reddendo inde cuttellos vel sagittas vel hujusmodi.
28. Ne aliquis ballivus possit ponere aliquem ad legem simplici loquela sua sine testibus fidelibus.
29. Ne corpus liberi hominis capiatur, nec imprisonetur, nec dissaisietur, nec utlagetur, nec exuletur, nec aliquo modo destruatur, nec rex eat vel mittat super eum vi, nisi per juditium parium suorum vel per legem terre.