V. — GRANDE CHARTE DE JEAN SANS TERRE
21. Comités et barones non amercientur nisi per pares suos, et non nisi secundum modum delicti.
22. Nullus clericus amercietur de laico tenemento suo , nisi secundum modum aliorum predictorum, et non secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici.
23. Nec villa ncc homo distringatur facere pontes ad riparias, nisi qui ab antiquo et de jure facere debent.
24. Nullus vicecomes, constabularius, coronatores, vel alii ballivi nostri, teneant placita corone nostre.
25. Omîtes comitatus^ hundredi, wapentakiiy et trethingi^ sint ad antiquas finnas absque ullo incremento , exceptis dominicis maneriis nostris.
26. Si aliquis tenens de nobis laicum feodum moriatur, et vicecomes vel ballivus noster ostendat litteras nostras patentes de summonicione nostra de debito quod defunctus nobis debuit, liceat vicecomiti vel ballivo nostro attachiare et imbreviare catalla defuncti inventa in laico feodo, ad valenciam illius debiti, per visum legalium hominum, ita tamen quod nichil inde amoveatur, donec persolvatur nobis debitum quod clarum fuerit, et résidu uni relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti; et, si nichil nobis debeatur ad ipso, omnia catalla cédant defuncto, salvis uxori ipsius et pueris racionabilibus partibus suis.
27. Si aliquis liber homo intestatus decesserit, catalla sua per manus propinquorum parentum et amicorum suorum , per visum ecclesie distribuantur, salvis unicuique debitis que defunctus ei debebat.
28. Nullus constabularius, vel alius ballivus noster, capiat blada vel alia catalla alicujus, nisi statim inde reddat denarios, aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris.
29. Nullus constabularius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri, si facere voluerit custodiam illam in propria persona sua, vel per alium probum
hominem, si ipse eam facere non possit propter racionabilem causam ; et si nos duxerimus vel miserimus eum in exercitum, erit quietus de custodia, secundum quantitatem temporis quo per nos fuerit in exercitu.
30. Nullus vicecomes, vel ballivus noster, vel aliquis alius , capiat equos vel carettas alicujus liberi hominis pro cariagio faciendo, nisi de voluntate ipsius liberi hominis.
31. Nec nos nec balllvi nostri capiemus alienum boscum ad castra vel alia agenda nostra, nisi per voluntatem ipsius cujus boscus ille fuerit.
32. Nos non tenebimus terras illorum qui convicti fuerînt de felonia, nisi per unum annum et unum diem, et tune reddantur terre dominis feodoruni.
33. Omnes kidelli de cetero deponantur penitus de Tamisia, et de Medew^aye, et per totam Angliam, nisi per costeram maris.
34. Brève quod vocatur ce Precipe » de cetero non fiât alicui de aliquo tenemento unde liber homo amittere possit curiam suam.
35. Una mensura vini sit per totum regnum nostrum, et una mensura cervisie, et una mensura bladi, scilicet quarterium Londoniense, et una latitudo pannorum tinctorum et russetorum et halbergettorum, scilicet due ulne infra listas; de ponderibus autem sit ut de mensuris.
36. Nichil detur vel capiatnr de cetero pro brevi inquisicionis de vita vel membris, set gratis concedatur et non negetur.
37. Si aliquis teneat de nobis per feodifirmam , vel per sokagium, vel per burgagium, et de alio terram teneat per servicium militare, nos non habebimus custodiam heredis nec terre sue que est de feodo alterius, occasione illius feodifirme, vel sokagii, vel burgagii ; nec habebimus custodiam illius feodifirme, vel sokagii, vel burgagii, nisi ipsa feodifirma debeat servicium militare. Nos non habebimus custo-