ajoute : omnia bona et
Vïl. — GRANDE CHARTE DE HENRI HI 53
num, itatamen quod nichil inde* amoveatur donec persolvatur nobis debitum quod clarum fuerit, et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti; et si nichil nobis debeatur ab ipso, omnia catalla cédant defuncto, salvis uxori ipsius et pueris suis^ rationabilibus partibus suis.
19 (28). Nullus constabularius vel ejus ballivus capiat blada vel alia catalla alicujus qui non sit de villa ubi cas^ trum situm^ esty nisi statim inde^ reddat denarios aut respectum inde habere possit de voluntate veuditoris; si autem de villa ipsa fuerit y infra quadraginta dies precium reddat ^,
20 (29). Nullus constabularius distringat aliquem mil!tem ad dandum denarios pro custodia castri, si ipse^ eam facere voluerit in propria persona sua, vel per aliumprobum hominem'^, si ipse eam facere non possit propter rationabilem causam et, si nos duxerimus^ eum vel miserimus in exercitum, erit^ quietus de custodia secundum quantitatem temporis quo per nos fuerit in exercitu de feodo pro quo fecit servicium in exercitu *^.
21 (30). Nullus vicecomes, vel ballivus noster, vel alius capiat equos vel carettas alicujus pro cariagio faciendo, nisi reddat liber ationem antiquitus statutam, scilicet pro^^ caretta ad duos equos decem denarios per diem , et pro caretta ad très equos quatuordecim denarios per diem, Nulla caretta dominica alicujus ecclesiastice persone çel militis çel alicujus domine capiatur per ballivos predictos^^.