‹ Chemin de la croixChapitre 52 sur 153 · BENEDICTUS PAPA XIV · texte numérisé non relu

BENEDICTUS PAPA XIV

Cum tanta sit passionis, Crucis, et mortis Domini nostri Jesu Christi vis, ut nullum reperiatur tam efficax remedium ad curandum conscientise vulnera, quibus infirmitas humaqa quotidie per peccatum sauciatur, nec non ad purgandam mentis aciem, divinoque amore inflammandam, quam passionis, Crucis, mortis, atque vulnerum ejusdem Redemptoris nostri sedula meditatio ; Ut Christifideles in hac nobis lotius causa beatitudinis occupai quotidie sese alacrius exercèrent, nec Catholicæ Ecclesiæ patres, nec Romani Pontifiees prædecessores nostri unquam destiterunt, quin assiduis monitis, exhortationibusque, et profusis cœlestium thesaurorum elargitionibus persuadèrent, alücerent, ac locupletarent. Sane Tel. rec. Glemens Papa XII prædecessor noster, non solum caetera ad recolendam potissimum tantorum passio-

nis, Crucis, et mortis dominicæ mysteriorum niemoriam, alias ab iisdem prædecessoribus concessa, et impertita Indulgentiarum, ac peccatorum relaxationum, remissionumque munera, quæ et ipse confirmavit, ac de novo elargitus fuit, verum etiam Viam, rationemque in Via Crucis seu Calvarii, ut dicitur, pie peragenda traditam aliis apostolicæ suæ providentiæ regulis ordinavit, disposuitque, prout clarius inteiligitur ex ipsis Clementis prædecessoris in simili forma Brevis litteris tenoris sequentis, videlicet.

Page 1