An supplicandum sit SSmo pro concessione
Emi Patres in Comitiis generalibus diei 14 decembris in palatio Vaticano habitis, audito consultons volo, responderunt :
Ad 1. Ad utrumque négative , exceptis confratribus, quod attinet ad Indulgentias ipsis concessas, pro recitatione integri Rosarii infra hebdomadam.
Ad 2. Ipsi Emi Patres, non obstantibus rationibus P. Consultons, et conditionibus ab eo propositis, sub quibus gratiæ impetratio a SSmo postulari posset, nempe tolerari saltem posse, ut fideles in privato tantum pio exercitio Viæ Crucis, necnon in privata recitatione tertiæ partis SSmi Rosarii, sine amissione Indulgentiarum eisdem piis operibus concessarum, dividere possint in casu tantum legitimæ causæ siationes Yiæ Crucis, et denaria seu vulgo -poste SSmi Rosarii, dummodo adimpleant omnia intra unius diei spatium, necnon cæteras conditiones injunctas, responderunt : Non expedire.
Itaque facta per me subscriptum , S. Congregationis secretarium, SSmo Dno Nostro Pio Papse IX, de his omnibus fideli relatione in audientia diei 22 januarii 1858, Sanctitas Sua resolutiones Sacræ Congregationis confirmavit.
Datum Romæ ex secretaria ejusdem S. Congregationis Indulgentiarum.
F. Gard. Asquinius, Præfectus.
Aloisius Colombo, Secretarius.