‹ Chronique d'Antonio Morosini; extraits relatifs à l'histoire de France, pub. pour la Société de l'histoire de France (volume 3)Chapitre 186 sur 198 · D'abord « rumores · texte numérisé non relu

D'abord « rumores

Nam videri aiunt, si hoc ila sit, Deum pene ipsum dignilatis suse majestatisque oblitura et in his quae agantur nullam neque "mentem neque rationem adhibere; nihil enim esse tam ab omni ratione dissonum quam ad constituendam tanti regni tam attritam pessundatamque provinciam indocilem atque inexpertam et sine ulla autoritate puellafm] deligi, contraque disputant si peractandi ordinandique regni illius prsecipuam quandam curam- Deus habeat, non ila indigentem atque inopem illum esse, ut puellae hujusce auxilio indigeat, nec in hac imperatrice tantum esse consilium et gravitatem nec rei militaris disciplinam tantam, ut deferri haec ei res potissimum conficienda debuerit, ridiculumque fore et denuntiatricem futurorum illam existi — mare, et cum tot proceres ac Rex ipse esset, putare in tam magna regione compertum fuisse neminem, nisi quae nondum satis esset femina, qui ad hoc transigendum dignus putarelur. Quibuset similibus multis in eam sententiam pergunt, ut sparsos de puella rumores falsos poli us commentitiosque quam veros arbitrentur. Ac mehercule res est credilu(m) difficillima.- Sive enim exlernis consiliis mundus gubernetur nec humana Deus curet, ut prisci philosophi voluerunt, sive etiam inferiora ista animadvertat, quemadmodum verissima una omnium "sapientissimaque religio nostra intelligit, veri quidem simile non videtur puellam pastoralem a Deo electam esse, quae huic tantse rei praeficeretur. Verumenimvero, cum et antiquissimos libros illos, quos nostri Vêtus, et hosce recentiores, quosNovum vocant Testamentum, fldei religionisque nostrae duo propugnacula, mecum ip[s]e reputo et diligentius intueor, adducor e contra ut longe aliter de tota re ac primo judicem, nec inania penitus arbitrer quae ad nos perferantur. Novum est puellam armentalem eligi quse regnum alteri constituât? Novum multo est magis paslorium adolescentem electum esse qui rex fieret. Id jactum legimus. Nam in v[e]teribus sacris libris aperte planeque scriptum est David, cum pastor esset pecudesque ageret, potentem ac facientem omnia Deum provincia? quae Judaea appell[ar]etur,populiqueejus, quemsibiadoptavisset, caput illum ac regem effecisse. Sed hoc, quia pervetus est, non tantum animadvertimus nec mullum [sic) pendimus : praesentia magis inlueîv 24

mur. Miramur deinde puellam eu m paucis militibus in aciem proveclam tam multos, ut ferunt, profudisse. Id ut taceam, vel loci op[p]ortunitatc, vel improviso adventu, aut hostium inapparatu, vel eorum etiam imbec(c)illitate accidere poluisse, miraculosum haberi volo. Quid hoc? an non mirandum, etiam prope fabulosum visum solum et inermem trecentos insecutum omnes cepisseac morti tradidisse? Hisdem enim in libris legitur Sansonem, intonsum illum, nullis armis aliis quam maxilla asinina frelum, Philisteos insequentem, qui et numero trecenti et armati essent, universos prorsus delevisse. Hec et pleraque istius generis facinora, que ne longior sim preetereo, si tum illis temporibus facta sunt, cur ista quoque fieri nunc non possint ne quidem video, preesertim cum admirationis illa multo plus quam hsec habeant. Quod vero fu[tu]ra praedicereet haberepuella divinandi quandam vi m sensumque dicatur , non tam est hoc quidem mirum , quam perraro factum. Raro enim exortus est aliquis, cui procul cernentem profeticumque spiritum Deus dederit. Sed tamen non solum apud sacras litteras, verum gentiles etiam legimus fuisse nedum viros qui profetœ extiterint, sed feminas quoque quee divinatrices et prophetissœ haberentur. Atque ut prophetas et quae ex nostris prophetissœ habitas sunt non attingam, in quibus mirandum fortasse minus videbitur, floruisse in illis divinationemeum ex populo delecto fuerint, Sibillas certe traditum est, quamquam gentilitise essent feminee, fatidicas tamen futurorum preescias ac cognitrices extitisse. Nam cum de Ghristo multa divini tus deque instituendo cultu et religione nostra longe ante dixerunt, quam Ghristus ad nos venisset, tum multa et varia prsedicta ab illis sunt de casibus et eventis quae super regna atque imperia ventura cognovissent. Eryth[r]aea enim futuram Trojae cladern pronuntiavit; Gumœa Romanorum fataetquee quibusve temporibus accidere deberent, tetigit. Quaproptersivaticiniumin Sibillis fuit gentilici[i]s feminis, usque adeo cunctabundos difficilesque nos preebebimus, ut idem etiam in puella christianigera credere non possimiis ? Sed cum plerique mirentur non feminam, verum pastoralem feminam divinum visum habuisse, tanquam nunquam id accident, ut cum pastoribus aut Deus aut angeli consuesceren t, non modo nunc hoc primum non esse factum

sed etiam facLitalum [scimus]? Video enim el in priscis et novis litteris id sœpius accidisse, ut divina pastores consuetudine fruerentur; etenim Jacob, qui pro Rach(i)elis conjugio, Laban filise, annos decem et quatuor pastoris defun[c]tus servitio est, ita familiarem habuisse Deum scribilur, ut et col[l]uctatus cum eo fueril et corani illum praesentemque vidisse sit gloriatus. Moisi vero pastori cum alias, tum in rube[t]is illis igneiscol[l]ocutum Deum accepimus. Quotiens David ! Quotiens aliis plurimis! Exemplorum infinita est copia; pieni sunt enim hujuscemodi rebus libri veteres. Sed, ut antiqua praetermitlam et nova ingrediar, cum Ghristus, salutis, vi taenominisque nostri princeps, dux ac signifer, nasceretur nec induere hominis speciem figuramque dubitasset, ut suscepta humana forma, tanquam legatus ad nos veniens, Consilia et Dei voluntatem nobis patefacere(n)t, vitaeque instituendae ac superioris quaerendae glorise doctrinam ac prœceptiones daret, ex tanta hominum multitudine, quibus primis tam celeberrimus admirabilisque ejus ortus fuit nuntiatus, nonne primi pastores, denuntiantibus significantibusque angelis, hoc habuerunt? Deinde, cum triduo mortuus resur[r]exisset, si uni Magdalenae, quse ut fertur non satis honeste antea vitam traduxis[s]et, principio sese videndum obtulit, mirabimur puellœ et virgini et innocenti, quamvis pascenti, Deum vel ipsum per se vel internuntiis angelis allocutum ? Postea vero quam eo unde ad nos delapsus erat, regressus est, cœlosque, videntibus stupentibusque Apostolis, mirum in modum petiit, difficile est connumerare quot et omnifariam, tum viris, tum feminis, atque saepenumero, et ipse et qui putati sancti sunt apparuerint. Nihil est enim tam crebro factum. Quare non est quod admiremur pastoralem sobolem divinis visis sermonibusque nunc potitam esse, cum apud veteres et noyos libros persaepeid evenisse intelligamus. Acnearbitremur precipiterai Deum hoc fecisse, ut et potissime imprœsentiarum assuetam cum armentis feminam et superio(ri)bus temporibus tantopere pastores delegerit, non ignoramus eos illi maxime caros acceptosque fore, quos esse sciât integerrimos. Quae uero vita ex omni vivendi genere ulla in terris sanctior atque innocentior est, quam pastoralis? Hœc non odit, non aemulatur, con-

tenia suis est, frugalis, temperans, fraudis nescia, simplex, non ambitiosa, omnia patiens, omnia sufferens, cultrix et Dei amatrix. Itaque sic existimo ob banc vitse inlegritatem et David pastorem Deum elegisse, quem gentis suse regem faceret. Et ex ejus familia cum multi postea prodivissent reges, nasci quoque Ghristum voluisse nec solum voluisse ut ab domo pastorali principium haberet generis, sed in prsesepio quoque pastorio nasceretur ejusque ortum primi pastores haberent cognitum. Quod profecto factum non fuisset, nisi multis maximisque mentis pastoralis illa natio niteretur. Non igitur mirandum ex familia tam bene instituta et praedita progressam feminam cum Deo consuevisse. Quod si me quis urgeat et quœsierit cur aut herqi cuipiam aut ipsi Regi vel homini alicui gravissimo non hoc Deus potius delegaverit; respondebo non plus me hoc tempore suscepisse quam ut qui prolali ad nos de puella rumores sint verisimiles probarem. Simul et adjunxerim1 non esse tanto me Ingenio ut confidam, nec temeritate ut audeam occultissima profundissimaque Dei cons(c)ilia perscrutari. Postremo apostolicum illud afferam : non plus sapere quam oportet. Sed cum bis autoritatibus et rationibus movear ut vera credam quse praeferantur, tum phisica quœdam movet ratio. Seepius enim in eis libris, qui de rebus sunt astrologicis scripti, legi accidere nonnunquam virtute ac benefìcio fìxarum stellarmi), ut humillimo loco nati partim summos principatus consequantur, partim divini quidam homines et ab Deo caelitus missi existimenlur, tanta eis fìdes et honos adhibetur! Qua in re permultos colligit -Guido Forliviensis, astronomica? disciplina? peritissimus. Quos ego testes adducere non gravatus essem, nisi commemoran(du)s illos epistolam vererer paulo longius productum iri. Ilaque si me velerum novarumque sacrarum litterarum au[c]toritas destituent, quibusmullum quidem moveor, non peccaturum me existimavero si crediderim motu quodam influxuque cselesti [ductam] agitatamque puellam heec quse dicuntur aggressam esse. Quamobrem quoquo modo se res habeat, ut si ve admonente Deo sive impellente cselo sive etiam causa quadam alia ignotiore puella

Page 1