CONTENANT QUELQUES PIÉCES RELATIVES A LA FAMILLE DES VILLE-HARDOIN
Eco Henricus Trecensis comes Palatinus, notum fieri volo presentibus et futuris quód Rocelinus de Villä Harduini molendinos suos quos sub molendinis ecclesie sancti Quintini Trecensis habebat, cum totâ eorumdem molendinorum occupatione tàm in aquis quàm in aliis molendinorum usibus et necessariis, sicut pater ejus et ipse ea tenuerant, predicte ecclesie concessit et dimisit in perpetuum habenda , laudantibus et concedentibus fratribus suis et sororibus suis omnibus, tali videlicet pacto : quód eosdem molendinos tàm ipse quàm successores ejus ecclesie sancti Quintini acquietabunt, et eadem ecclesia singulis annis reddet prefato Rocelino suisque successoribus duos modios frumenti laudabilis. Ipsius Rocelini et fratrum suorum rogatu hoc laudari, et litteris annotatum. sigilli mei impressione firmavi. Affuerunt autem hujus rei testes dom. Haycius de Plancy et multi alii. Actum est hoc Trecis anno incarnationis domini 1170. Data per ma-. num Guillelmi cancellarii. ( Mss. de Ducange.)
421a ' APPENDICE.
Extrait des Arefivas de l'Abbaye de S-Rémy de Rheims.
In nomine sancte et individuæ Trinitaüs amen. Ego Gaufridus de V ill&-Harduini notum esse volo tàm futuris quàm presentibus quód totam partem decima de Longà Villà, quàm possidebam , pro remedio anims: meæ et antecessorum meorum, in elemosynam resignavi Matheo Capellano divina celebrant et altari deservienti in capellà sancti Nicolai de Brandovillario et omnibus successoribus suis in perpetuum possidendam. Dominus veró Henricus d'Arzileriis, ad cujus fedum prefata decima spectabat, hoc laudavit. Ut autem hoc ratum et inconcussum permaneat, presentem cartulam impresslone sigilli mei roboravi. Hujus rei testes sunt dominus Joannes de Villá-Harduini, dominus Gerardus de Hanrue, dominus Guido de Plesseio , dominus Archarius de Caplevis , dominus Auberius de Plesseio. Factum est hoc anno incarnationis 1200. ( Mss. de Ducange.)
Türe de l'Abbaye de Quinty ordre de Cisteaux diocèse de Langres lez Tonnerre.
Notum sit tàm præsentibus quàm futuris quód ego Ganfridus Maresvallus Campanise er Hierosolymitanum æripiens pro remedio anime meæ et uxoris meæ et liberorum meorum dedi in eleemosynam eeclesie Quinciaci quamdam terram quam habebam juxtà puteum de Cha-
.sercio jure perpetuó possidendam. Hoo autem laudavit
uxor mea Joanna et filii mei, 4irardus et Gaufridus. Ut
autem hoc perpetuó ratum habeatur, Ego Gaufridus Marescallus Campania presens scriptum sigilli mei anctoritate munivi. Áctum anno verbi incarnati 1201.
(Mss. de Ducange.)
Ego Gaufridus Marescallus Campanie omnibus tàm presentibus quàm futuris notum volo fieri et ratum haberi quód Guido miles cognomento Labrive frater meus laude et assensu meo dedit in elemosynam pro remedio anime suse Deo et ecclesie B. Marie de Ripatorio dimidium modium bladi annuatim ad mensuram trecensem etc. Actum anno verbi incarnati 1202. Hodierna uxor Guidonis, et Wibors filia eorum. (Mss. de Ducange.)
Extrait de l'original de f Abbaye de Notre-Dame de Troies.
Ego Gaufridus de Villä-Harduini Romaniæ et Champagniæ Mareschallus : notum facio omnibus tàm præsentibus quàm futuris presens scriptum inspecturis , quód dedi et concessi medietatem decimae nostre de Wez ecclesie beate Marie de Fulci et alteram medietatem hujus decime ecclesie beate Marie Trecensis in perpetuum possidendam, tali tamen habità conditione quód filia nostra Aalaiz, et soror mea Emmelina, quamdiu vixerint medietatem hujus decime si voluerimus percipiant. Alteram vero medietatem filia nostra Dameronis et soror mea Haie, quamdiu vixerint teneant et possideant. Et
post decessum suum ad ecclesias prænominatas redeat hec totalis decima in perpetuum possidenda. Quod ut ratum et inconcussuur permaneat, presens scriptum sigilii mei munimine dignum duxi roborandum. Actum anno domini 1207, mense martio. (Mss. de Ducange.)
Scellé d'un sceau de cire jaune avec une croix ancrée, les branchons de la croix brisés du cóté du premier canton, sur lequel est un petit écu. À l'entour sont ces mots : GaurRipi, ManESCALLI CAMPANIE,
Extrait des Archives de l'Abbaye de St- Rémy de Rheims.
Ego Erardus Dominus de Fillá-Harduini notum facio universis presentes litteras inspecturis quód dilectus avunculus meus Joannes de Villä-Harduini dedit et concessit pro remedio anime suæ et predecessorum suorum domini de Quercu et fratribus ejusdem domus trium modium frumenti ad mensuram Trecensem in terragio suo de Villà-Harduini annuatim persolvendum : si autem de mensurá modii deficeret, de blado terragii ad Valentiam frumenti laudabilis predicte domui et fratribus mensura integra et perfecta restitueretur. Quia veró predicta eleemosyna frumenti prescripti in meo feodo predicte domui dei assignata est, ego pro remedio anime mez parentumque meorum predictam eleemosynam laudavi et concessi. Quod ut ratum sit et inconcussum permaneat, præsers scriptum sigilli mei munimine roboravi. Actum anno incarnati verbi 1210, mense martio. ( Mss. de Ducange.)
Extrait du cartulaire de Champagne de l'ancienne chambre des Comptes de Paris , intitulé t18ER PRINCIPUM.
Ego Erardus de Villa-Harduini notum facio tàm præsentibus quàm futuris quód ego, laude et assensu Mabille uxoris mee, et Guilelmi filii mei, tale feci excambium sive commutationem cum carissimà dominà meà B. Comitissá Trecensi Palatinà et Th. Comite filio ejus. Quitavi siquidem in perpetuum eisdem quidquid habebam apud Villam Mauri, in hominibus , in justiciá, in furno, et in quádam fide molendini, et quinquaginta septem solidos et tres denarios quos habebam in censibus et consuetudinibus Ville Mauri, quadraginta septem sestarios et sex bichetos avene ad mensuram Ville Mauri, et XXIX gallinarum, et homines remanentes , et quidquid habebam in supradictá villá in omnibus modis et commodis , preter quàm hæreditagium defuncti Th. de Villiaco quod remanet pueris suis. Dicta veró domina mea B. Comitissa Trecensis palatina, laude et assensu Th. Domini mei Comitis filii ejus, donavit mihi et heredibus meis in perpetuum in excambium predictorum omnium, pro hominibus quos habebam apud Villam Mauri, homines quos habebat apud Suillans, et id quod habebat in justicià, et homines domini mei Th. quos habebat apud Villiacum et duos homines quos habebat avenaium. Pro eo autem quod habebam in justicià Ville Mauri, donavit mihi in excambium justiciam de Velleri. Pro furno veró quem habebam apud Villam Mauri, et pro quodam prato pro .sede unius molendini donavit mihi in excambium XXXV lib. Pruvinenses percipiendas singulis per annis in nun-
dinis Trecensibus sancti Remigii..... dagiis et portis Trecarum pro viginti novem gallinis et hominibus remanentibus dedit mihi in escambium XXIV sol. annuatim percipiendos apud Suillans in gestiis. Pro quinquaginta septem solidis et tribus denarüs quos babebam apud Villam Mauri in censibus et consuetudinibus donavit mihi in excambium LVII sol. et tres denarios censuales apud Insulas in festo sancti Remigii. Pro XLVII sextariis et sex bichetis avenæ ad mensuram Ville Maur quos habebam in eádem villá donavit mihi m excambium XXXI sextarios avene ad mensuram Trecensem.. percipiendos in villis sequentibus, videlicet apud Vallem tres minas , apud Villam Lupi quatuor sextarios et tres quarterios , apud Villam Meruli quindecim sextarios et unum quarterium , apud Acenaium duos sextarios , et unam minam , apud Tournaium septem sextarios. Ut autem omnia quee praemissa sunt plenum firmitatis robur obtineant, presentem cartam sigilli mei munimine feci roborari. Áctum anno incarnationis domini 1218, mense maio.
( Mss. de Ducange.)
Ego Erardus dominus de Villá Hardoini notum facio omnibus tàm præsentibus quàm futuris quód cum bone memorie carissumnus pater meus Gaufridus de Villä Hardoini Campani Marescallus dedisset et concessisset ecclesiæ beatæ Mariz Trecensis medietatem decime suse de Wibors, qus scilicet medietas erat quarta pars totius grosse decime ejusdem ville, in perpetuam eleemosynam possidendam , tali conditione adjectà quód 4x filia sua soror mea, dicte ecclesie monialis , eandem decimam in vi suà pacificó possideat im usus suos privatos sicut
voluerit convertendam, et post ejus decessum ad supradictam ecclesiam reversuram, ego, intuitu dei et dictæ sororis meæ precibus inclinatus, predictam eleemosynam de memoratá decimá factam, laudavi, volui, et concessi, ita videlicet quód in ecclesià supra dictà anniversarium patris mei et matris mee singulis annis de cætero fiet , et similiter anniversarium meum et Maói//g uxoris meæ post obitum nostrum. Post decessum autem supradicte sororis mes proventus ejusdem decime in diebus anniversariorum nostrorum conventui ejusdem ecclesie pro pitancis distribuetur omninó. Quód ut ratum et firmum permaneat in futurum in hujus rei testimonium praesentem cartam feci fieri, et sigilli mei munimine roboravi. Anno domini 1218, mense junio. ( Mss. de Ducange.) Scellé en double queue de cire rouge.
Æzx transcripto Chartarum ecclesie Molismensis.
Ego £rardus de Villä Hardoini notum facio tàm præsentibus quàm futuris, quód ego, et Mabika uxor mea, Willelmo filio nostro volente et laudante, dedimus dedimus Deo et Beate Marise et domino Odoni Molismensis ecclesie tunc Abbati nec non et fratribus in eadem ecclesiâ Deo famulantibus, in perpetuam Eleemosynam duas partes decime bladi Lisigniarum et medietatem decime vini. Actum anno domini 1219. Mense decembri.
(Mss. de Ducange.)
Ex transcripto chartarum ecclesiae Molismensis.
Ego Erardus dominus de Villä Hardoini notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quód ego laude et assensu filii mei Guillelmi quicquid habebam vel habere poteram in decimà de Chaali in magno et parvo , modis omnibus et commodis quitavi Ecclesie Molismensi. Actum anno gratiz 1220, mense augusto. (Mss. de Ducange.)
Extrait du cartulaire de l' fbbaye de Molémes.
Nos Odo Prior et Agnes priorissa, totusque conventus de Fossiaco , notum facimus presentem paginam inspecturis quód Haya soror domini Gaufridi de Villà Harduini et Damerons fiha ejusdem Gaufridi moniales ecclesie nostre , quiquid habebant in decimà de Chaali in magno et parvo, modis omnibus et commodis, coràm nobis quitaverunt ecclesie Molismensi ; et nos similiter, si quid in eádem decimá nobis et ecclesi: nostre unquam aliquo jure posset competere, omninó quitamus ecclesie memorate quod ut etc. Actum anno domini 1220, mense
augusto. ( Mss. de Ducange.)
Ex chartulario abbat. Molismensis.
Nos Erardus dominus de Villä Harduini notum facio O. P. L. I. quod ego, laude et assensu filii mei Guillelmi, quiquid habebam vel habere poteram in decimà de Chaali modis omnibus et commodis quitavi in perpetuum ecclesie Molismensi. Quod ut notum permaneat etc. Actum anno domini 1220, mense augusto. (Mss. de Ducange.)
Pd
Ez chartulario abbat. Molismensis.
Ego Aelidis abbatissa B. Marie Trecensis notum facio omnibus P. L. I. quód Ædelaïdis soror domini Erardi de Villà Harduini monialis nostra, in præsentià nostrà constituta, quicquid habebat in decimà de Chaali in magno et parvo, modis omnibus et commodis, quitavit ecclesie Molismensi; et nos similiter si quid nobis et ecclesie nostre in eádem decimâ de jure unquam possit competere, quitavimus memorate ecclesie Molismensi, quoniam predicta Adelaidis nihil juris omninó in eádem decimá habebat preterquàm solummodó ad vitam suam. In cujus rei testimonium fecimus presentes litteras et sigilli nostri munimine roboravi. Áctum anno gratie 1220, mense augusto. (Mss. de Ducange.)
Ex chartulario Champanie, bibl. Thuan. fol. 74.
Ego Erardus de Chacenaco notum facio universis quod ego veni ad fidelitatem dominæ meæ ligiæ B. Comitissæ Trecensi Palatinæ , et domini mei ligii Th. nati ejus comitis Campaniæ et Briz Palatini, et eisdem feci hominagium ligium contrà omnem creaturam quæ possit vivere et mori. Promisi etiam et teneor facere et adimplere eisdem Comitissæ et Comiti quidquid mihi dicent vel injunxerint dominus Odo de Granci, dominus Erardus de Villiaco, et dominus Lambertus Bochutus vel duo ipsorum. Et hoc super sacrosancta juravi me facturum et adimpleturum , sicut mihi dicent vel injungent praedicti tres milites vel duo ipsorum. In cujus rei testimonium , etc. Die actum anno domini 1221. nonas martii. ( Mss. de Ducange.)
Extrait dn méme cartulaire de Champagne.
Ego Erardus de Villä Harduini Campanice Marescallus notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego vendidi laude et assensu Margarita: uxoris mes monialibus de Árgenteolis LV libras annui redditus quas percipiebam singulis annis in nundinis sancti Remigii Trecensi, de quibus LV libris XXXV, habebam pro excambio cujusdam furni bannalis quem habere solebam apud Villam Mauri, relique XX libre erant de antiquo
feodo. Quod ut notum permaneat et firmum teneatur litteris annotatum sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gratie 1223, mense maio ( Mss. de Ducange.)