X VII
Extrait du cartalaire de Molémes.
Ego Érardus de Villa Harduini notum facio tàm presentibus quàm futuris quód ego et Mabila uxor mea, Willelmo filio nostro volente et laudante, dedimus pro salute animarum nostrarum Deo et Beate Marie et domino Odoni Molismensis ecclesie tunc abbati, nec non et fratribus in eadem ecclesià Deo famulantibus in perpetuam eleemosynam duas partes decime bladi Lisigniarum et medietatem decmre vini, et apud Argentunium similiter duas partes decime bladi, et quidquid jeris habebamus in decimá vini ejasdem ville. Prætereà de-
dimus eidem ecclesie apud Lisignias terram liberam ad construendum in eà domum et granchiam, et unum hominem liberum Joannem videlicet de Puiroy cum uxore suá et heredibus suis; et quicumque ex parte abbatis et ecclesie Molismensis in domo suá apud Lisignias morabitur, habebit usuarium in omnibus aisanciis nostris sicut et h@nines nostri. Nos veró eleemosynam ipsam jam dicte Molismensi ecclesie, sicut de jure debemus,
antire tenemur. In cujus rei testimonium Ego Erardus de Villà Harduini presentes litteras sigillo meo sigillatas dedi Abbati et ecclesie Molismensi penés se reservandas. Actum anno domini 1229, mense decembri, (Mss. de
Ducange.)