X V ILI
Universis presentes litteras inspecturis Ego JJ illelmus de Villiaco, Campanie Marescallus salutem. Noverint universi quód ego dedi Priori de Randonviller unam fæminarum mearum, videlicet Mariam, filiam Milonis Pelliparie de Villa Harduini defuncti in excambium unius suarum videlicet pro Mari filià Benedicti de Randonviller, quam mihi prior ligié quitavit, ita tamen quód nulla dictarum fœminarum aliquid secum deferret quod ad hereditatem pertineat. Datum anno gratiæ 1231. Mss. de Ducange.)
Extrait des Archives de l'4bbaye de St- Rémy de Rheims.
Ego Joannes de Bosco, Armiger, dominus de Villä Harduini , 'Trecensis diocesis , notum facio tàm præsentibus quàm futuris praesentes litteras mspecturis ; quód
cum predecessores mei domini de Villà-Harduini in perpetuam eleemosynam dederunt et concesserunt pro remedio animarum suarum et predecessorum domui Dei de Quercu, et fratribus ejusdem domüs, unum modium frumenti ad mensuram trecensem percipiendum et habendum annuatim in terragio suo de dictà Villà Harduini, et eidem domui et fratribus ejusdem annuatim et in perpetuum persolvendum; si autem de mensurà modii deficeret , de blado terragii ad valentiam frumenti laudabili predicte domui et fratribus in aliis redditibus et exitibus dicte ville mensura integra et perfecta restitueretur; quia veró predicta eleemosyna modii frumenti prescripti predicte domui Dei assignata est et concessa: Ego Joannes de Bosco dominus de Villà-Harduini predictus, considerans verba apostoli , qui ait: Particeps mercedis efficitur, qui bonis operibus se instituit adjutorem ; pro remedio anime meæ parentumque et predecessorum meorum , prædictam eleemosynam prout à prædecessoribus meis hactenüs data extitit et concessa, pro me et successoribus meis presentibus et futuris laudo, concedo, et approbo, et contra præmissa seu earum aliqua promitto boná fide pro me et successoribus non venire in futurum. Quod ut stabile sit, ratumque et inconcussum permaneat in perpetuum, presentes litteras sigilà mei munimine roboravi in testimonium premissorum.'Áctum et datum anno incarnati verbi 1243, die duodecimá mensis octo-
bris. ( Mss. de Ducange. )
reté et fermeté nos avons mis nos seians en ces présentes letres qui furent faites à Troies en l'an de nostre Signor 1258, ou mois de janvier. ( Mss. de Ducange. )
Matrimonium contractum inter Ferrandum, regis Majoricarum filium, et Isabellam filiam Philippi d' Y bellin senescalli Cypri et Margarete filiæ Guillelmi Achaiæ principis.
In nomine Domini , amen. Anno incarnationis 1313, octavo decimo die mensis februarii, duodecimz indictionis, regnante serenissimo domino nostro domino rege Friderico tertio, regni ejus anno octavo decimo feliciter, Nos Tornellus de Tornellis, judex civitatis Messana, Fermus de Lardeä regius publicus ejusdem civitatis notarius, et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico notum facimus et testamus, quód existentibus nobis in præsentià illustris Domini Ferrandi infantis filii illustris quondam Domini Regig Jacobi regis Majoricarum bone memorie, et nobilis et magnifice domine, domine Margarete, filie quondam domini Guillelmi Ackay Principis domine Matagriffoni, predicti domina Marguarita et dominus . Ferrandus vicissim animo obligandi consentientes, in nos predictos judicem et notarium tamquam in suos, cum scirent ex certá eorum conscientiá nos suos non esse judicem et notarum, pariter sunt confessi, quód cum nuper contractum sit matrimonium inter eumdem illustrem dominum Ferrandum infantem, et dominam Isabellam ejusdem domine Margarite et dicti quondam domini Guillelmi filiam , quam dictus dominus Ferrandus infans secundüm sacrosancte Romane ecclesie et canonum
instituta duxit legitimo matrimonio in.uxorem; contemplatione predicti matrimonii predicta domina Margarita solemniter promisit eidem domino Ferrando infanti assignare in dotem, et nomine dotis hinc usque per to-
tum mensem septembris primó venturum, sequentis ter-.
tie decimae indictionis, nisi justa causa impedimenti superveniret eidem domine Margarite, castrum et terram Mattagriffoni cum omnibus juribus, rationibus , hominibus, vassallis, casalibus , feudis, sive pertinenciis suis, eo salvo quód dicta domina Margarita possit perpetuó concedere unam militiam alicui de quo sibi videbitur, de iis bonis quz sunt in dictà castellanià.
Item omnes terras, casalia, castra, jurisdictiones , villanos, vassallos , et baronias existentes ubicumque extrà castellanum dicti castri Mattagriffoni , tàm que dicta domina Margarita habet, quàm habere sperat, vel habere posset in futurum, retento usufructu et possessione invità dicte domine Margarite predictorum bonorum existentium extrà dictam castellaniam , et eó quod dicta domina Margarita possit in suo servitio habere tot villanos, quod videbitur eidem domino Ferrando infanti ad ejusdem domini Ferrandi infantis arbitrium , excepto casali uno extrà dictam castellaniam, quod dicta domina Margarita debet habere pleno jure ad faciendum de eo quidquid sibi placuerit.
Item quia dicta domina Margarita asserit se habere jura in principatu Achaiæ vel Moreæ, in toto dicto principatu, vel saltem in ejus quintâ parte, eadem domina Margarita in causam seu ex causá dotis cessit eidem domino Ferrando infanti omnia predicta jura sibi competentia quâcumque ratione, qualiacumque essent, sive in Jurisdictione, sive in terris, vel feudis, constituens eum- ,dem dominum Ferrandum infantem exindé procuratorem "in rem suam, si eum exindè experiri contingeret, promit-
tens de predictis juribus hinc in anteà nulli alteri persone facere aliquam cessionem, vel quietationem, sive remissionem sub pœnà infra scriptà,
Item quia eadem domina Margarita asseruit se debere ex causà mutui, vel alià causá legitimä ab heredibus quondam dominæ Isabelle Principissæ Achaiæ perparos viginti octo millium, predicta domina Margarita ex causà dotis predicte cessit eidem domino Ferrando infant jura predicta, constituens exindé eumdem dominum Ferrandum infantem procuratorem in rem suam, ut possit inde experiri, promittens etiam eadem domina Margarita dicto domino Ferrando infanti de predictis juribus nulle personae in futurum facere aliquam cessionem vel remissionem, nec quód in preteritum de his aliquid alicui faciet sub prædictà infrascriptà poená. Item quia dicte domina Margarita se habere jura in terrá Calamette et in parte provincie Provincie, dicta domina
. Margarita cessit sibi ex prædictà causá prædicta jura.
Iter predicta domina Margarita convenit et promisit
' eidem domino Ferrando infanti dare, et assignare, et tra-
dere ex causà dotis prædictæ perparos quadraginta millium, cemputato perparo pro gillatis quatuor, de quibus perparis domina Margarita assignavit manualiter eidem domino Ferrando infanti in florenis auri perparos decem et septem millium, et reliquos perparos viginti trium millium predicta domina Margarita dare et assignare
. promisit eidem domino Ferrando infanti per totum præ-
dictum mensem septembris primo venturum , dicte sequentis tertiæ decime indictionis primó ventura.
. Item quia predicta domina Margarita asseruit se debere recipere pro comitatu Cephalinie perparos centum millium ex legitimá causá, dicta domina, Margarita cessit eidem domino Ferrando infanti jura predicta ex causá dotis secundum dictam formam. Qua omnia et ipsorum *
quodlibet predicta domina Margarita promisit solemniter domino Ferrando infanti attendere, et observare sub pœnà infrà scriptä.
Quèd si forte predictum matrimonium diseolveretur morte ejusdem domini Ferrandi infantis, vel dicta, domins Isabelle, liberis ex dicto matrimonio susceptis, quód de restitutione dictarum dotium, fiat totum id quod jus et justitia suadebunt.
Quas dotes dictus dominus Ferrandus recepit sub hypothecá et obligatione omnium bonorum suorum mobilium et stabilium, presentium et futurorum.
Quód si dicta domina Margarita contrà fecerit in predicts , vel in aliquo praedictorum, sponte se obligavit ad penam florenorum auri triginta millium eidem domino Ferrando legitimé stipulanti, ab eá solvendorum solemniter promissorum et tenere eidem domino Ferrando ad omnia damna, expensas, et interesse propter facta et facienda in curiá et extrà, rato manente pacto, omnibus et singulis supradictis in eorum robore duraturis, obligando eidem domino Ferrando proindé pignori omnia bona sua mobilia et stabilia, presenta et futura, ubicumque meliüs apparentia, tali pacto quód pœnâ solutä, vel non, liceat eidem domino Ferrando bona ipsius domine Margarite intrare, capere, et vendere quz maluerit, et de pretio pleniüs sibi satisfacere de sorte, pœnâ, expensis, damnis omnibus et interesse, occasione prædictà factis et faciendis, non obstante absentià , præsentià, vel contradictione ipsius domine Margaritee , vel alterius pro eo voluntarié facta, renuntiando expressé in iis omnibus consuetudini civitatis Messanæ super pignoribus edite, privilegio fori, seu legi: 57 convenerit, auxilio Velleiani senatusconsulti quód sit certiorata priüs à nobis judice et notario memoratis , juri hypotliecarum beneficio restitutionis in integrum, et
omnibus et singulis generahter juribus scriptis et non scriptis, quibus contrà predicta, vel aliquod prædictorum venire possit, vel se tueri vel juvare valeret. Undé ad futuram memoriam et dicti domini Ferrandi infantis cautelam, factum est indé presens publicum instrumentum per manus mei predicti notarii Fermi, nostris subscriptionibus roboratum.
Scriptum Messanæ anno, die, mense, et indictione premissis.
Ego Tornellus de Tornellis judex Messane , testor.
Ego Perronus Guereius de Messaná advocatus, testor.
Ego Andreas Guiterii de Turrillis , testor.
Ego Arnaldus de Casano de Majoricis, testor.
Ego frater Raymundus Dons Ordinis fratrum prædicatorum, testor.
Ego,Fermus de Lardeá regius publicus Messanz notarius, rogatus, predicta scripsi. '
1. J'ai tiré cet acte du spicilége de VAcbery tom. III, pag. 704, in-folio.