XX LISTE DES DOCUMENTS
23 juin 1451 ().
Carozus, Dei gratia, Francorum rex, notum facimus universis præsentibus et futuris, nos hurailem supplicationem dilectorum majoris, juratorum et totius communitatis villæ nostræ de castri de Burgo, in ducato nostro Aquitaniæ, recipinmus continentem quod, a Jongo tempore citra, usi sunt privilegiis, libertatibus, franchesiis, quæ sequuntur, quibus fuit primo ordinatum et constitutum quod major et jurati qui de præsenti sunt in castro prædicto, durabunt usque ad festum Sancti-Laurentii, proximè futurum; et futuro tempore majoriæ præsentis jurati, qui de præsenti sunt, facient novos juratos, ut moris est, ac facere consueverunt, et quod jurati prædicti in factione et electione novorum juratorum claudentur, ut est fieri consuetum, eligentque jurati prædicti duos in majores dictæ nostræ ville de Burgo, quos nostro seneschallo Aquitaniæ vel ejus locum tenenti præsentabunt in castro regio Umbreriæ Burdigalæ. Dictus vero seneschallus vel ejus locumtenens facta dicta præsentatione jurabit ad sancta Dei Evangelia, quod bona fide, juxta et secundum suam conscientiam, de illis duobus utiliorem et meliorem pro bono Regis, dictæ villæ nostræ ac patriæ nostræ de Burgo ac communæx ejusdem, recipiet et confirmabit in majorem dictæ villæ, et quod pro receptione et confirmatione hujusmodi, aliquod
(9 Privilèges de Bourg (Gironde). Voy. p. 33, 60, 113, 122.