XXIV LISTE DES DOCUMENTS
justitiæ complementum, juxta foros et consuetudines Burdigalenses. Et si aliquis Burgensis ob causam bailii vel acensæ domini vel ejus editi mandati in aliquo tenentur respondeat et stet juri coram domino vel ejus certo mandato absque reclamatione majoris judicis.
Et si aliqui milites, domicelli vel eorum hæredes volunt fieri de communa, non poterunt recipi sine licentia nostra vel seneschalli.
Et in omnibus casibus in quibus burgenses Burgi tenentur comparere et stare juri coram seneschallo vel ejus certo mandato, debent trahi ad judicium apud castrum de Burgo et non alibi, nisi forte ratione baïiliviæ vel acensæ, nam in illo casu si seneschallus vel alius ejus nomine querelaret de eisdem vel de aliquo ipsorum, debent venire coram judice bailliviæ vel acensæ in Vasconia.
Rursus communitas de Burgo debet et tenetur se assimulare et equitationes facere vulgariter cabaugades nuncupatas, sicut communitas Burdigalæ facere consuevit.
Item, et ulterius dixerunt, quod dum veniunt primo in Vascouia juramento prius a nobis præstito aut seneschallo nostro, quod villam et jus custodiet et deffendet et de se et de omni alio et de omni injuria, et quod servabit foros et consuetudines suas, et ipsi jurabunt nobis aut seneschallo nostro fidelitatem.
Item, dixerunt quod dicta villa non habetterras nec possessiones communes, secundum quod habent villæ Lombardiæ et multæ aliæ, ipsi et universitas habeant in feudum. cum secundum nostram consuetudinem non sit feudum nisi sit ibi sporla et investitura.
Item, dixerunt se habere a nobis, tanquam a