‹ Chronique du parlement de Bordeaux (volume 2)Chapitre 15 sur 31 · ANTÉRIEURS A 1462. XXV · texte numérisé non relu

ANTÉRIEURS A 1462. XXV

domino eorum, usum carreriarum, matéarum, usum murorum, fossatorum et aliarum rerum quæ in jure dicuntur universitatis.

Item, usum fluminis ad piscandum, ad navigandum et ad cætera necessaria et utilia eisdem.

Item, dixerunt se habere libertates plurimas quæ tam circa personas quam Circa rem consistunt.

Item, dixerunt se habere majoriam et juratam cum eo quod pertinet ad eamdem.

Item, dixerunt et recognoverunt pro se et universitate de Burgo, quod debent nobis facere deveria et conditiones quæ continentur in privilegio quod nos dedimus et concessimus dictæ universitati de Burgo nostro sigillo sigillato.

Item, dixerunt quod quisque burgensis de Burgo pro omnibus vinis vinearum suarum et redituum parum vel mutum, teneretur nobis et castellanis de Burgo in duobus denariis omnia vina cujuscumque burgenses libera sint sive onerentur sive vendantur ad tabernam, dum tamen de vineis suis vel reditibus sint.

Item, dixerunt quod quæcumque persona emerit vina in villa de Burgo pro revendendo sive pro onerando, debet de quolibet dolio empto unum denarium nobis et castellanis de Burgo.

Item, dixerunt quod aliqui sunt in villa de Burgo, ut carnifices, qui certa deveria reddunt nobis aut dictis castellanis de Burgo.

liem, dixerunt quod alii feudarii et tenentiores in palude de Barba et in villa, qui certa deveria reddunt nobis et castellanis de Burgo quæ omnia veniunt ad manum castellani de Burgo, de quibus ipse castellanus

Page 1