‹ Chronique normande du XIVe siècleChapitre 215 sur 315 · Archives nationales, X**, 7, f. |4i v · texte numérisé non relu

Archives nationales, X**, 7, f. |4i v

IV. Cum' Bertrandus Barravi, Petrus de Gamperano, Raimundus de Lananda et Helyas Vigerii de Lananda, mercatores Burdegale, et eorum in bac parte consortes, ad instanciam dilecti et fidelis nostri ducis Acquitanie et Aelipcie, domine de Ornone, adjornati fuissent in curia nostra, visuri taxari quasdam expensas, in quibus per arrestum curie nostre eisdem fuerant condempnati, peterentque procuratores dictorum ducis et heredum dicte Aebpcie, cum dicta Aelipcia decesserit pendente adjornamento predicto, predictasexpensas taxari, fuit per procuratorem dictorum mercatorum propositum, quod relaciones facte super adjornamento predicto non erant sufficientes, nec apparebat per ipsas ipsos mercatores fuisse sufficienter adjornatos ; nam licet senescallo Petragoricensi et Caturcensi mandatum fuisset, ut predictos mercatores adjornari faceret et hoc curie rescriberet, non apparebat per relacionem predicti senescalli velalterius judicis regii ipsos mercatores adjornatos fuisse, sed solum per relacionem quorundam notariorum ducis Acquitanie, quibus hoc commissum non fuerat, nec eisdem super hoc debebat fides aliqua adhiberi. Propter quod petebat dictos ducem et heredes dicte Aelipcie in expensis condempnari, procuratoribus dictorum ducis et heredum in contrarium plures proponentibus rationes. Quibus partibus auditis, visisque relatione et raandato predictis, dictum fuit per arrestum quod dicte relaliones non erant sufficientes, propter quod dicta curia dictos ducem et heredes in expensis dictorum mercatorum condempnavit, earum laxatione pênes curiam reservata. Die XIII* julii [^330.]

47 juillet ^ 337.

Page 1