AD FVTVRAM REI MEMORIAM
Mtemi Pastoris infini tam caritatem animo reputantes, qui proprias oves vocal nominatim (1), ut vitam habeant et abvmdantius habeant (2), quique ipsarum adventum ad sui gremium non modo expectat, sed ipse saepe prsevenit, consilium agitavimus de Apostolicse liberalitatis thesauro recludendo in proximum annum Iubilaei iis etiam, quibus sua conditio non sinit ut prsescriptam peregrinationem ad almam hanc Urbem et ad beatorum
(i) Io. x, 3.
(2) Ibid. 10.
Apostolorum limina suscipiant. Placuit igitur truc tu vacuam non redire multorum fidem ac pielateni, qui luiiusmodi iter sumino cum studio essent aggressuri, nisi eos aut septa monasterii, aut ineluctabilis captivitas, aut corporis intirmitas impediret. Qua3 quidem relaxatio atque benignitas non istorum tantum necessitati aut utilitati prospiciet, sed in communem omnium salutem redundabit. Coniunctis enim tôt hominum precibus et lacriniis, quos vel vitœ innocentia et religionis ardor, vel pœnitentia, vel calamitas segregavit a ceteris, divinse misericordire placandœ spem licebit multo validiorem fovere. Quamobrem vi prsesentium litterarum opportunas rationes descnbere decrevimus, quibus quum viri tu m inulieres in eremis, monasteriis et religiosis domibus assidue vitam degentes, vel custodiis et carceribus detenti, vel morbis aut infirmitatibus impediti quominus veneranda Apo-tolorum sepulcra et Patriarchales Urbis Basilicas adeant, permissarum absolutionum concessique plenarii Iubilaei fieri participes valeant.
Qui autem sub hae providentia comprehenduntur, hi sont :
I. Moniales omnes, quotquot solemnia vota religionis ediderunt et in monastariis desrunt sub claustri perpetui disciplina : item qusB tyrocinium exercent, quasve in monasteriis, aut educationis aut aliade causa légitima, commorantur. Pariter Monasteriorum huiusmodi Moniales, quae stipis colligendas gratia septa religiosa egrediuntur:
II. Oblatae, vitse societate coniunctas, quarum Instituta fuerint ab Apostolica Sede vel ratione stabili, vel ad experimentum probata, una cum suis novitiis atque educandis puellis allisque communi cum ipsis contubernio utentibus, quamcjuam severiori claustri lege non adstringantur :
III. Tertiariae sub uno eodemque tecto communiter viventes cum suis pariter novitiis atque educandis puellis alliisque cum ipsis una degentibus, etsi severiore claustri lege minime teneantur, earumque Institutum nec unquam ad hune diem ab Apostolica Sede approbatum
fuerit, nec ut approbatum in posterum haberi debeat vi prsesentis concessionis :
IV. Puelise ac mulieres in aynaeceis seu Conservatoriis degentes, quamvis nec Moniales, nec Oblatœ, nec Tertiariae, nullisque claustri legibus obnoxise sint. Has omnes, quas diximus, tam in Urbe quam extra, ubique locorum et gentium degentes, prœsentis concessionis gratia et privilegio frui posse decernimus ac declaramus :
V. Idem concedimus Anachoretis atque Eremitis, non quidem eis qui nullis clausurse legibus adstricti vel in collegio et societate, vel solitarii sub Ordinariorum regimine certisque legibus aut regulis obtempérantes vivunt: sed eis qui in continua licet non omnimode perpétua clausura et solitudine deditam contemplationi vitam agunt, etiamsi monasticum aut regularem Ordincm profiteantur, ut Cistercienses aliquot, Chartusienses, Monachi et Eremitae sancti Romualdi soient :
VI. Ad utriusque sexus Christifideles eamdt.m concessionis gratiam extendimus, qui captivi in hostium po testate versantur, ad eosque ubique locorum, qui ex civilibus aut criminalibus causis in carcere detinentur; item qui exilii poenam aut deportati<»nis luunt; qui in triremibus aut alibi ad opus damnati reperiuntur; denique ad religiosos viros qui suis in coenobiis sub custodia retinentur vel qui ex rectorum praecepto certam habent sedem, quasi exilii aut deportationis loco assignatam :
VII. Eamdem concessionem communem esse pari ter volumus utriusque sexus infirmis cuiusvis ordinis et conditionis, vel qui iam extra Urbem in morbum aliquem inciderint, cuius causa, intra Iubilaei annum, Urbem adiré, medici iudicio, non possint, vel qui, licet convaluerint, non sine tamen gravi incommodo romanum iter aggredi possint, velqui omnino dare se in iter imbecilla ex habitu valetudine prohibeantur. Horum denique numéro senes haberi volumus, qui septuagesimum aetatis suae annum excesserint.
Itaque istos omnes et singulos monemus, bortamur et obsecramus in Domino, ut peccata sua in amaritudine
animae recolentes, eadeinque intimo anirai sensu détestantes, saluberrimo Poenitentiae sacramento et congruis Batisfactionibus suam quisque conscientiam expiare curent : tum ad caeleste Convivium ea, qua par est, fide, rèverentia, cantate, accédant, Deumque optimum maximum, per Unîgeuitum Filium oins ac per mérita augustissimae Virginis Mariae et beatorum Apostolorum Pétri et Pauli omniumque Sanctorum, iuxta Nostram Ecclesiaeque mentem enixis precibus orent pro sanctae Ecclesiae prosperitate atque incremento, pro extirpandis erroribus, pro catholicorum principum concordia, totiusque christiani populi trinquillitate et salute ; in eumque finem visitationi quatuor Urbis Basilicarum, alia religionis, pietatis, caritatis opéra dévote sufficiant, quum voluntaria, tum praesertim a delectis sacri ordinis viris auctoritate Nostra iniungenda, prout infra edicitur.
Scilicet volumus ac iubemus ut venerabiles fratres Episcopi aliique locorum Ordinarii Monialibus, Oblatis, Tertiariis, âliisque superius memoratis sive puellis, sive mulieribus, Anachoretis, Ëremitis, in carcere detentis, aegrotanfibus et septuagenario maioribus, statuant ac praescribant sive perse, sive per prudentes Confessarios, congrua religionis ac pietatis opéra iuxta singulorum statu m, conditionem et valetudinem ac loci et temporis rationes : quorum perfunctionem operum pro visitatione quatuor Urbis Basilicarum valere volumus ac decemimus. Eamdem commutandorum operum facultatem concedimus Praelatis Kegularibus videlicet utendam erga Instituta et personas sir.gulas quae in ipsorum iurisdictione sint. — Eodem génère personis quae in Urbe degant, désignai opéra sufficienda volumus per dileetum Filium Nostrum S. R. E. Cardinalem Vicarium eiusque vices gerentem, sive per se ipsos sive per prudentes Confessarios.
Itaque Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Apostolorum Pétri et Pauli auct >ritate confiai, iis omnibus et singulïs, quos sùpra memoravimua, vere poenite itibus et intra praesantem Iubilaei annum rite contes ûs ac sacra Communione refectis, Deumque, ut supra dictuni c.-.t, orantibus, omnia denique implentibus alia iniunger:da
opéra in locum visitationum, ac, vel inchoatis tantum iisdem operibus, si morbus periculosus oppre serit, plenissimam omnium peccatorum indulgentiam, veniam et remissionem, etiam duplici vice intra anni sancti decursum si iniuncta opéra iteraverint, haud secus ac si praesçripta communiter ceteris omnibus expleverint, de Apostolicse liberalitatis amplitudine largimur atque concedimus.
Monialibus earumque novitiis licere volumus, at prima dumtaxat vice, sumere sibi ex alterutro Cleri ordine Confessarios, qui tamen sint ad audiendas Monialium confessiones rite approbati. Anachoretis atque Eremitis supra dictis, itemque Oblatis, Tertiariis, puellisac mulieribus in monasteriis piisque domibus vitam communem agentibus, quibus forte ordinario tempore eligendi sibi Confessarii libéra facultas non .-it, similiterque Cbristifidelibus captivitate, carcere aut custodia, intirmitate aut senectute impeditis, fas esse iubemus eligere sibi prima vice dumtaxat Confessarios quoscumque, dummodo ad confessiones personarum ssecularium probati rite sint. Idem eisdem conditionibus liceat viris religiosis ex quolibet Ordine aut Congregatione vel Instituto. — Confessariis sic electis concedimus et tribuimus ut personas supra dictas, auditis earum confessionibus, absolvere a quibusvis peccatis, etiam apostolicas Sedispeciali forma reservatis, excepto casu haeresis formalis et externse, imposita pœnitentia salutari aliisque iuxta canonicas sanctiones rectseque disciplinée régulas iniungendis. Praeterea confessariis, quos moniales sibi elegerint, facultatem facimus dispensandi super vola quselibet ab ipsis post solemnem professionem facta, quae regulari observantiae minime adversentur. Simili modo Confessarios supra memoratos etiam dispensando commutare posse volumus omnia vota, quibus Oblatae Novitiae, Tertiariae, puellae et mulieres in communibus domibus agentes sese obstrinxerint, exceptis iis, quae Nobis et apostolicae Sedi reservata sint : factaque commutatione, a votorum etiam iuratorum observantia absolvere.
Hortamur autem Venerabiles Fratres Episcopos alios-
que locorum Ordinarios, ut, Apostolicae Nostrae benignitatis exempta eligendis ad praesentium eftectum Confessariia impertiri ne récusent facultatem absolvendi a casibus < jui ipsis Ordinàriis reservati sint.
Volunins denique ut praesentium transumptis sive exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici et sigiilo viri in sacri ordinis dignitate constituti muni* tis, eadeui ab omnibus adiungatur fides, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si exhibitae forent vel ostensae. Ceterum h arum décréta et iussa Litterarum rata, valida, firma in omnes partes esse et fore decernimus, contrariis non obstantibus quibuscumque.
Xulli ergo omnino hominum liceat paginam liane Nosfcrae declarationis, hortationis, concessionis, derogationis, decreti et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Pétri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo nono Calend. Novembris, Pontificatus Nostri anno vicesimo secundo.