‹ Circulaires au clergâe du diocáese d'Ottawa, 1874-1909 (volume 2)Chapitre 3 sur 79 · AD PERPETVAM REI MEMORIAM · texte numérisé non relu

AD PERPETVAM REI MEMORIAM

Quod Pontiticum maximorum sanxit auctoritas, ut Anni sacri solemnia Romae potissimum agerentur, id quidem cum provisa divinitus dignitate et grandioribus muneribus almae Urbis est admodum congruens. Haec enim omnium, quotquot ubique sunt, christianorum patria communis : haec sedes sacrae potestatis princeps, eademque traditae a Deo doctrinae custos sempiterna : bine ut ab unico augustissimoque capite in omnes christianae reipublicae venas perenni communicatione vita propagateur. Nihil ergo tam consentaneum, quam catholicos homines vocatu Sedis Apostolicae hue certa per interv;;lla temporum convenire, ut scilicet una simul et remédia expiandis animis in Urbe reperiant et romanam auctoritatem praesenter agnoscant. Quod cum tam salutare ac frugiferum appareat, sane cupimus ut urbs Roma toto anno proximo maiore qua fîeri potest frequentia mortalium celebretur : ob eamque rem peregrinationisromanae cupidis velut stimulosaddituri, admissorum expiandorum privilégia, quae liberalitate indulgentiaque Ecclesiae passim concessa sunt, intermitti volumus : videlicet, quod plures decessores Nostri in caussis similibus consuevere, Indulgentias usitatas apostolica auctoritate ad totum Annum sacrum suspendimus : verumtamen prudenti quadam temperatione modoque adhibito, ut infra scriptum est.

Intégras atque immutatas permanere volumus et decemimus:

Page 1