‹ Claude Baduel et la réforme des études au XVI siècleChapitre 28 sur 36 · DEUX LETTRES DE JEAN BOYSSONNE ' A BIGOT · texte numérisé non relu

DEUX LETTRES DE JEAN BOYSSONNE ' A BIGOT

OuL Bigotio, — Puer tuus Lugdunum proficiscens hac iter fecit, et de tua valetudine percommoda, simul de véhément! et pertinaci tuo studio plurimis mecum egit. Quo nuncio vehementer sum exhilaratus, prœsertim cum Intel lexi Langajum eo in te esse animo^ quo tu eum erga te futurum, cum hic esses, sperabas. At ego nunc te Taurini esse non credebam. Nam Coterseus nuper, cum Lutetiam venissem, mihi narravit te tune temporis apud Ligures esse, indeque primo quoque tempore Venetias pgcofecturum. Verum non ita esse, ut ille mihi dixit, et ex tuis litteris ad Yallam, et ex tuo puero intelligo; sed te nunc apud Pedemontios vivere, et in Gastrum Rivollium, quo plus otii ad bona studia tidi compares, seccssisse.

Ego nuper ex Aula redii. Per id tempus, quo in ea fui, Rex Luteti» semper moratus est. Quod mihi sane percommodum fuit. Quid ego in Aula egerim, quibuscum vixcrim, qui bene me exceperint, qui non, quid intérim acciderit, neque mihi satis otii est ad scribendum, neque tutum esse puto nostra hac tempestate, qua scripta, malorum hominum improbitate, in aliam partem interpretantur, quam scriptor senserit.

Sed de his omnibus aliquando coram.

Lugduni Doletus mecum cœnavit. Egimus non paucis de te, tuisque studiis. Tandem uterque nostrum in eam convenit sententiam, ut te ad continuanda perôciendaque Medicinse

* Ancien professeur de droit à Toulouse, conseiller au Parlement de Chambéry.

studia hortaremur et accenderemus. Tu, si mihi credis, in eam disciplinaxu remis et velis intendes, ut non jam expectationi, sed plane persuasioni multorum fortiter respondeas.

Ego non ex aliis, sed ex me periculum commonstrabo, qui semel et iterum volui esse in familia unius, atque alterius Cardinalis, quibus studium meum atqne operam omnem aliquando detuli : nec eam fartasse omnino inutilem, aut magis, si non fallor, respuendam, quam multorum, qui apud illos vivunt, prothonotariorum , pexorum et comptorum. Nihil tamen unquam promovi. Tandem nullam mihi meliorem ad vivendum relictam viam comperi, quam jurisprudentise sequi studia, in quibus jam a primis annis incubueram , et quibus simul rem et gloriam studiis reperi. Tu autem quantam laudem (omitto pecuniae acervos) ex Medicinœ studiis tibi comparabis, si in eam artem nervos intendas tuos, qui tôt artibus instructus ad eam capessendam accedis? Quae ad te scribo, velim tibi persuadoas ab amico scribi et ab eo, qui tuorum oommodorum non minorem rationem, quam suorum, semper est habiturus. Tu si videas aliunde tibi fenestram ad tua commoda tibi apertam meliorem, non est cur meis consiliis auscultes, aut meam sententiam in re tam magna sequaris, quando nec ego ipse mihi satis bene eonsulo. Sed nosti meum erga te amorem, qui me hsec ad te scriberc non admonet modo, sed etiam jubet et imperat. Langayum meo nominc reverenter saluta, illiusque erga me voluntatem, quantum potes, mihi diligenter rétine. Vale. Chambcriaci. Cal. Decembribus M. D. XL.

Cum haec ad te scripsissem, reddita est mihi tua epistola, qua me certiorem de tuis rébus facis. Quod negocium tuum in Aula eonfici non potuerit ex animi tui, meique sententia, moleste fero. Coterseus rem omnem mihi in Aula narra vit de Fossano et Rabelaeso, et de litteris e Roma in Aulam perlatis, et est quod uterquo rcprehendi possit : hic quod de tam magnis, non habito delectu ad quos scribat, et de quibus rébus 'scribat; ille quod amici litteras passim omnibus ostendat. Intelligis quid dicam. Sed de bis alias inter nos. Alardcto tuam salutem non dixi.

Nam ille jam hinc abierat Wormatiam recta, quantum intelligo, suum ducem illuc conventurus. Item illius cognata ad patrem profecta est. Patronus Regius Losergius, cum hue redii, jam sepultus erat. Crassus, Scœva et Taboerus adhuc in Aula sunt. Prsesidem nostrum, item Duguerium, Thomam et Claudium tuo nomine salutavi. Non est autem cur tu mihi tantopere gratiam habeas ob tam levia mea erga te officia. Ego certe longe majora prestare vellem, si in mea esset positum potestate. Intérim tu meam Yoluntatem boni consules.

Iterum vale. Chamberiaci II. idus decembr.

• Qui, Bigotio. Nuper ad tuas litteras respondi satis prolixe : eo nunc brevior ero. Gratissimum mihi erit, si intellexero redditas esse tibi meas litteras. RabélsBsus his diebus bac iter fecit, meque invisit. Nescio si per banc ipsammet viam ad vosi redibit. Nam incertus erat quid ageret, cum hinc abiit. Si bue transit, non committam quin ad te scribam de rébus, quœ hic narrantur. Quamvis si quid est rerum no- Tarum in Gallia, ad nos rarius et tardius commeat, quam ad vos.

Quare de his litteras tuias magis expectare debeo, quam tu meas. Vale. Chamberiaci XIIII. Cal. Januar. M. D. XL.

(Extraites d*une copie du temps qui se trouve à Toulouse, et communiquées par M. Ch. Pradel.)

Page 1