‹ Claude Baduel et la réforme des études au xvie siècleChapitre 35 sur 43 · DEUX LETTRES DE JEAN BOYSSONNE ' A BIGOT · texte numérisé non relu

DEUX LETTRES DE JEAN BOYSSONNE ' A BIGOT

Oui. Bigotio. — Puer tuus Lugdunum proficiscens hac iter fecit, et de tua valetudine percommoda, simul de vehementi et pertinaci tuo studio plurimis mecum egit. Quo nuncio vehementer sum exhilaratus, prsesertim cum intellexi Langayum eo in te esse animo, quo tu eum erga te futurum, cum hic esses, sperabas. At ego nunc te Taurini esse non credebam. Nam Coteraeus nuper, cum Lutetiam venissem, mihi narra vit te tune temporis apud Ligures esse, indeque primo quoque tempore Venetias profecturum. Verum non ita esse, ut ille mihi dixit, et ex tuis litteris ad Vallam, et ex tuo puero intelligo; sed te nunc apud Pedemontios vivere, et in Castrum RîvoUium, quo plus otii ad bona studia tidi compares, secessisse.

Ego nuper ex Aula redii. Per id tempus, quo in ea fui, Rex Lutetias semper moratus est. Quod mihi sane percommodum fuit. Quid ego in Aula egerim, quibuscum vixerim, qui bene me exceperint, qui non, quid intérim accident, neque mihi satis otii est ad scribendum, neque tutum esse puto nostra hac tempestate, qua scripta, malorum homînum improbitate, in aliam partem interpretantur, quam scriptor senserit.

Sed de his omnibus alîquando coram.

Lugduni Doletus mecum cœnavit. Egimus non paucis de te, tuisque studiis. Tandem uterque nostrum in eam convenit sententiam, ut te ad continuanda perficiendaque Medicinse

* Ancien professeur de droit à Toulouse, conseiller au Parlement de Chambéry.

DOCUMENTS SUK BIGOT. 325

studia hortaremur et accenderemus. Tu, si mihi credis, in eam disciplinam remis et velis intendes, ut non jam expectationi, sed plane persuasioni multorum fortiter respondeas.

Ego non ex aliis, sed ex me periculum commonstrabo, qui semel et iterum volui esse in familia unius, atque alterius Cardinalis, quibus studium meum atqne operam omnem aliquando detuli ; née eam fortasse omnino inutilem, aut magis, si non fallor, respuendam, quam multorum, qui apud illos vivunt, prothonotariorum , pexorum et comptorum. Nihil tamen unquam prômovi. Tandena nullam mihi meliorem ad vivendum relictam viam comperi, quam jurisprudentiae sequi studia, in quibus jam a primis annis incubueram , et quibus simul rem et gloriam studiis reperi. Tu autem quantam laudem (omitto pecuni» acervos) ex Medicinsa studiis tibi comparabis, si in eam artem nervos in,tendas tuos, qui tôt ariibus instructus ad eam capessendam accedis? Quse ad te scribo, velim tibi persuadeas ab amico scribi et ab eo, qui tuorum commodorum non minorem rationem, quam suorum, semper est habiturus. Tu si videas aliunde tibi fenestram ad tua commoda tibi apertam meliorem, non est cur meis consiliis auscultes, aut meam sententiam in re tam magna sequaris, quando nec ego ipse mihi satis bene consulo. Sed nosti meum erga te amorem, qui me haec .ad. te scribere non admonet modo, sed etiam jubet et imperat. Langayum meo nomine reverenter saluta, illiusqiïfe erga me voluntatem, quantum potes, mihi diligenter rétine. Vale. Chamberiaci. Cal. Decembribus M. D. XL.

Cum hsec ad te seripsissem, reddita est mihi tua epistola, qua me certiorem de tuis rébus facis. Quod negocium tuum in Aula confiai non potuerit ex animi tui, meique sententia, moleste fero. Coteraeus rem omnem mihi in Aula narravit de Fossano et Rabelgeso, et de litteris e Roma in Aulam perlatis, et est quod uterque reprehendi possit : hic quod de tam magnis, non habite delectu ad quos scribat, et de quibus rébus scribat; ille quod amici litteras passim omnibus ostendat. Intelligis quid dicam. Sed de his alias inter nos. Alardeto tuam salutem non dixi.

Nam ille jam hinc abierat Wormatiam recta, quantum intelligo, suum ducem illuc conventurus. Item illius cognata ad patrem profecta est. Patronus Regius Losergius, cum hue redii, jam sepultus erat. Crassus, Scseva et Taboerus adhuc in Au! a sunt. Praesidem nostrum, item Duguerium, Thomam et Claudium tuo nomine salutavi. Non est autem cur tu mihi tantopere gratiam habeas ob tam levia mea erga te officia. Ego certe longe majora prestare vellem, si in mea esset positum potestate. Intérim tu naeam voluntatem boni consules.

Iterum vale. Chamberiaci II. idus decembr.

Gui. Bigotio. Nuper ad -tuas litteras respondi satis prolixe : eo nunc brevior ero. Gratissimum mihi erit, si intellexero redditas esse tibi meas litteras. Rabelaesus his diebus hac iter fecit, meque invisit. Nescio si per hanc ipsammet viam ad vos redibit. Nam incertus erat quid ageret, cum hinc abiit. Si hue transit, non committam quin ad te scribam de rébus, qusB hic narrantujr. Quamvis si quid est rerum novarum in Gallia, ad nos rarius et tardius commeat, quam ad vos.

Quare de his litteras tuas magis expectare debeo, quam tu meas. Vale. Chamberiaci XIIII. Cal. Januar. M. D. XL.

(Extraites d'une copie du temps qui se trouve à Toulouse, • et communiquées par M. Ch. Pradel.)

Page 1