XCI. 6 juillet
Mandement d'Edinrrd II en faveur des marchands de vins de Gascogne.
Archives de la mairie de Londres ; reg. D, fol. 107.
Edwardusj etc., majori et vicecomitibus London salutem.
Gum susceperimus in protectionem et deiensionem nostram, nec non in salvum et secu-
A4 UV SIÈCLE.
rura conductum nostrum, vinetarios et alios mercatores de ducatu predicto in veniendo infra regnum nostrum cum rébus et mercandisis suis ad negociandum de eisdera, ibidem morando et exinde ad propria redeundo, prout in Htteris nostris patentibus eisdem vinetariis et mercatoribus inde confectis plenius continetur ; vobis mandamus, quod ipsis vinetariis et mercatoribus in veniendo infra balliviam vestram cum bonis et mercandisis suis ad negociandum, de eisdem ibidem morando et ex inde redeundo in personis aut rébus suis non inferatis vel quantum in vobis est inferri permittatis injuriam, molestiam, dampnum, impedimentum aliquod seu gravainen. Dum tamen légales mercandisas exerceant et inde faciant consuetudines débitas et usitatas in regno nostro.
Teste me ipso apud Westm. , vi die julii, anno regni nostri tertio. Per ipsum regem.