OBSERVATION IV
Hypertrophie mammaire se reproduisant. à deux grossesses successives.
Mirum casum vidi bis in eadem muliere. Dum gravida esset, incepit dextra mamma tumere, absque dolore : tumor ille augebatur quotidie, ita ut octavo graviditatis mense mammæ moles femur attingeret et deberet suspensorio sustineri ; aliter incedere non potuisset misera. In vasta illa mamma, poteram distinctissime tangere sex tubera non cohœærentia sibi in vicem, pugnum mole æquantia, satis mobilia.
Dum pessima quæque nutuebam, mirabar, post felicem partum., totam hanc molem minui, tubera solvi, ita ut intra bimestro spatium, mamma rediret fere ad solitam magnitudinem ; nec vel minima durities tactu percipi poterat : magis flaccida et pendula erat tamen quam sinistra. Nullum autem adhibitum remedium fuit. Post biennium denuo gravidæ omnia eadem contigerunt, eodem pariter post partum eventu. (G. V. Swieten, d’après Romec.)