André Masius
Tuum itaque erit, vir humanissime, exemplaria taa, quandoque voles, mittere. Ego autem tibi bona fide polliceor libentissime quomodo scripsisti impressurura, idque ipso modo et forma qu^e nobis prœscripsisti, nisi (quod mallem) mihi abs tua humanitate concederetur in 4" potius quam in magno folio ea exprimere, ut qui sciam, experientia edoctus, me multo plura exemplaria distracturum hac forma quam alia. C^terum nihil aliud mutari de tua sententia vellem, caractères etenim creteraque omnia pra^scripta perplacent.
Placebit etiam forma si hac in re nihil de tuo jure dimittere velis. Vale, vir doctissime, et Christophorum Plantinum amare perge ut is tibi addictissimus esse cupit. 8 kal septembres [1567].