‹ Correspondance de Christophe Plantin (volume 2)Chapitre 133 sur 204 · Guillaume Tostel à Plantin · texte numérisé non relu

Guillaume Tostel à Plantin

Guilielmus Postellus,. apostolica professione pauper

sacerdos, optimo typographe Christoforo Plantino

S. et summopere Christi regnum promovere.

Vix potest dici,Plantine,de tuafide mihi amantissime, quantum voluptatis sinçera^ et vera; conceperim ex conspcctu quantumvis solius speciminis a te editi de magnorum Bibliorum sive editionis complutensis impressione, quia video rêvera Deum, toto incogitante mundo, sensim in Belgica regione complere nunc, quod statim a creato mundo, aut saltem a tertia creationis die, cum fluctus omnino maximos totius sphern2 aquœ lotam terram undique submergentis removit et terram in sublime propter hominem attollens ad Septentriones, Deus pro primaria gente mundi instituerai. Nam cum homo sit mensura omnium, et inter omnes populos mundi sit necessario unus, a Deo nihil frustra faciente aut permittente, prœordinatus ut ante et super

I. Il existe de cette lettre deux versions, de rédaction sensiblement différente : l'une dans les minutes de Plantin, l'autre, dans les archives de Simancas. Nous nous sommes contenté d'imprimer la dernière, les variantes ne présentant rien d'essentiel.

omnes, Belga id est teiTc^ dominans et vere fortissimus. Opus est nunc ita restitui omnia secundum divinam pra^ordinationem ut et ab operibus cognoscantur, veluti a fructibus arbor, qui rêvera voluntatem Patris cTtheriî fecerint. Nam non ille primus populus aut filius qui fide sola vineas culturam Patri promisit, sed ille qui, licet dixisset verbo se nolle, tamen opéra charitatis ver^e plena vineam laboravit, secundum voluntatem Patris.

Quod itaque, nunc cum est septima et sabbathina maximarum conjunctionum ï) et 4 in capitali signo Arietino fieri solitarum, in Belgio tam insigne opus sub Philippi summi polemarchi et sub Charoli régis primarii tempore incipere velis et absolvere, imo Deus tibi nunc dederit velle qui dabit perficere, idque in Belgio, mihi persuadée fore ut illud tam faustum et felix futurum sit, ut, si id fiet ex consilio Christi intra nos agentis victoriam universi ruundi sit reportaturum et cordibus universi sub hoc "evangelio regni edomitis rationequc vera ex fide vera dependente subactis, fiât unum ovile et unus Pastor. Quod si Gallorum, quorum fortissimi sint Belgs, et Hiberorum gens sit toto in orbe prima, ut certissime demonstro in opère de Authoritate et Ratione summa et in libro de Divinatione sacrarum prophetiarum : sic et Habdias propheta. clare promisit Gallis et Hispanis regni pacifici promotionem. Typographia porro erit lancea et gladius hujus victoria^ et regni. Consilium autem Christi intra nos agentis certissimum est positum esse et patefieri duce ratione certa ex vera vetustissimaque evangelii ipsius Jesu Christi fide illuminata et restituta in nobis, eo quod ipse Christus, qui fidem. habere non poterat ob divinitatem suam, quse mundi paternitas £st, rationem certissiraam semper habuit quîe cordi

naturiE maternitatis et regni dux est, ut per illam nobis imaginem similitudinemque imprimeret, et, cum obscuraretur, restitueret. Anima enim nostra rationalis, qu^e pars Dei infiniti immutabilis esse non potest, rêvera est pars et substantia ipsius imaginis Dei, quie semper unita est imagini Deo qui consubstantialis filius Deus est.

Recta itaque illa ratio et lux vera illuminans absolute omnem hominem venientem in hune mundum nobis dicit debere Deum per sui verbi potentiam sic vincere mundum sicut créât et gubernat mundum. Ratio itaque vult ut cum Dei verbum ex hispanica complutensive editione prodierit idoneum latine, hebraic^e, chaldaicc^ et grœCc'E linguae hominibus instruendis, sic editio Belgica ipsum primum exemplar imitando sic superet, ut etiam et maxima Israaelitis, qui »l cogniti olim orbis sui Corani arabico veneno partem occupant, in sua etiam lingua in eadem editione, saltemquod ad quinque Mosis libros et ad totum Novum Testamentum attinet lumen evangelicum recipiant : eu] us utriusque partis exemplaria fidelissima et in christianorum Syriacorum ^gyptiorum ecclesiis usitata in hanc rem attuli, qu^, si voles attendere tanto operi, sunt in Dei gloriam comparata.

Ut autem tôt sint columnse in Novo quot in Veteri Testamento, S3'Tiaca editio pro orientalibus christianis erit addenda. Nam defectu librorum totus oriens périt. Curandum ea de re non tantum ut Syro charactere habeamus, sed ut propter Juda^os transciibatur fidelissime in avitam et sanctam picturam hebream, sic erit. exemplar in Novo Testamento. Licet autem in editione complutensi non posuerunt Targum nisi super Pentateuchum ob prolixitatem aut alla de causa, opus tamen erit addere

ad coarguendas falsas cum judasorum tum hjereticornm interpretationes, sicut etiam cum inquisitionis hispanic^ judicio Carolus Quintus imperator Belga concesserat Danieli Bombergas cum privilegio. Vide itaque, mi Plantine, ut cum catholico rege per probos viros de re tanti momenti agatur ut summi alioqui sui regni opes honores addat ad eam famœ toto in mundo summ^ magnitudinem, cui et libri et ciiaracteres et matrices typographies sunt paratae,ut nulla unquam toto in orbe major victoria potuerit etiam sine sanguine in Christi Jesu honorem, quem cujus instrumentum Deus te esse voluit, si rerum satagas, si typographi privati nomen tantum est, quanta erit régis summum totius mundi opificium per typographiam cxequentis.

(Sunt multo plura de regum GalHs et Hispanias vocatione deque Jesuitarum ordine scripta in epistola ad Johannem Federicum Lumnium * etc.)

R. D. GabrieH Çays.

Haec festinanti admodum calamo ex epistola Postelli ad me (quam cum Domination! Tuae responderem, révérende Çaya, accepi), excerpere placuit ad verbum, non quod quidem hinc judicare aHquid veHm, sed ut Dominatio Tua examinet et indicet aut ahis judicandum proponat. Is est vero Postellus qui sumptibus invictissimi et serenissimi imperatoris Ferdinand! et jussu ejus-

I. Jean Frédéric Lumnius, né à Lummen, dans le Limbourg, en 1533, curé du Béguinage à Anvers, écrivit plusieurs livres de morale religieuse. Plantin imprima de lui : en 1567, de Extremo Dei judicio et judccorum vocatione lihri duo, peur compte d'Antoine Tilens; en 1568, Evangelica Strena ; en 1588, Thésaurus Christiani hominis ; en 1589, Van een gereformeert christelijck leven te leyden.

deni curavit Viemias Austriiç Novum Testamentum syriaca lingua procudi et typis mandari. Qui vir, etiam si fantasticus habeatur, milita certe ingeniosa neque semper vana tractare videtur in suis operibus.

Vale et perpende pro voto omnia. Sciât vere D. T. me nunquam quid de hac Bibliorura editione aperuisse huic Postelio ; proinde miror quod tam bene judicio D. T. et nostro conveniat de addendo Targum et Novo Testamento syriaca lingua et regi^ majestati catholic^ hoc munus convenire pr^edicet et affirmet. Iterum vale.

D. T. merito addictissimus.

Page 1