Plantifi à Ferdinand Mena
(Plantin a dû réimprimer la dédicace du livre du Dr Mena. Il l'a fait aussitôt qu'il a reçu le nouveau texte et du mieux que cela lui a été possible.)
D. Doctori Mena.
Quin jamdudum recepto exemplari uno atque altero tui libri, quem ad me miseras imprimendum, videris quanti apud me fuerit commendatio D. Cay^, non ignoro, vir clarissime. Nam tanta profecto quanta potui in eo, ut petieratis, diligentia usus t\im. Quod vero praster animi sententiam dedicatoria fuerit nobis recudenda, doleo id quidem , sed non tam sumptus aut laboris gratia quam propter causam et rationem indicatam. In quo tamen non potui non approbare prudentissimum tuum judicium : quare accepta prxflitione altéra ilico praslo supponendam curavi. Sed ex animi sententia hoc prsestare non potui, quod non esset tam longa ut folium impleret, neque tam brevis ut magnam litteram in principio admitteret, neque poteramus alia ratione quam fecimus uti. Tuse humanitatis erit œqui boni quod emendare non potuimus consulere et nostrum studium gratum habere. Quod si feceris, obsequentem tuum perpetuum tibi habebis Plantinum. Vale, vir clarissime. Antverpiae, 18 martii 1568.