‹ Correspondance de Christophe Plantin (volume 2)Chapitre 24 sur 204 · Lisez : nmenihres · texte numérisé non relu

Lisez : nmenihres

2. Herman Cruserius, de Kampen, docteur en droit et en médecine, conseiller de Guillaume, duc de Clèves. Il écrivit plusieurs livres de médecine et traduisit en latin les vies et les œuvres morales de Plutarque. Cet ouvrage, dont il s'agit dans la lettre ci-dessus, fut publié à Bâle, en 1573, par Guarinus.

abjicias. Ego namque, quum primum scripsisti, in Gallias ad papyrum emendum me contuleram sperabamque totum tuum exemplum Plutarchi domi me in reditu nostro inventurum illumque Bruxellas illico ad impctrandum privilegium missuriim. Existimabam etenim te non ignorare quod nobis non liceat ab epigrammate solo aut epistelio ad immensum opus usque aliquid pra^lo submitterc antequam universo opère a theologis ad id constitutis pcrlecto, approbato et subsignato, ab aula illud imprimendi privilegium impetraverimus. Quum itaque quartam alteram, ni fallor, partem hic tantum invenissem neque propter nundinas Francofordienses, quo propcrabam, ultra 3 dies adesse possem, statui in reditum meum ex nundinis rem esse differendam. Sperabam enim tune me integruni exemplum domi inventurum. Verum ne nunc quidem habeo , neque quando si m accepturus certiorem me fecisti. Quo lit ut quemadmodum institueram incipere non possim, neque est quod me tarditatis neque infidelitatis accuses, vir integerrime, antequam ea receperim quas mihi omnino sunt habenda priusquam opus aggredi liceat et possim, illisque habitis fidem (quod absit a me) fregerim. Si autem acerbius scripseras quod fortasse alieniori sis a nobis animo et pœniteat misisse qux ex opère tuo fecisti, vel verbo indica, ego scrvata semper amicitia remittam. Si vero in eadem permanes sententia ut imprimamus, necessario reliquum exempli mittendum est antequam né facultatem quidem imprimendi extorquere possimus. Vale. Antverpiae, 22 octobris 1561. Ex ofEcina nostra typographica.

Tuus ad mandata paratissimus.

Plantinus.

12, — Triant in à Herman Cruserius.

(Il a reçu le manuscrit de PluUirque tout entier ; il l'a envoyé au Censeur à Bruxelles, et se dispose à l'imprimer avec toute la diligence possible.)

Prudentissimo simuj, ac doctissimo viro D. Hermanno Cruserio S. P.

Acceptis omnibus qUcT mihi ex Plutarcho tuo deerant, vir integerrime, Bruxellas totum opus ad parochum divie Cudula;, cui librorum cxaminandorum demandata est a D. Cancellario provincia, misi, ut illo a se subsignato et approbato nobis privikgium, quod aiunt, imprimendi ab ipso Cancellario procuret. Quibus rébus confectis ego tanta diligentia et festinatione inter imprimendum usurum me spero ut nunquam de me conqueri merito possis. '

Quod puer autem meus antehac tam obscure ad te scripserit, vir humanissime, ut ex scriptione illius assequi non potueris,quid a nobis expectandum aut a te faciendum esset, id imperitiiE juventutis illius, non malitiiis adscribendum existimo, quod alias fortasse non accidet.

Interea Deum opt, max. precor ut te in rcipublicx literarias commodum nobis diu servet incolumem. Vale vir ornatissime. Ex officina nostra typographica, Idibus novcmb. 1561.

I. Malgré cette promesse Plantin n'imprima point l'ouvrage de Cruserius. Ce fut la crise survenue dans ses affaires, en 15 62, qui l'en empêcha.

Page 1