Vlantin à Joannes Leodius
(Joannes Leodius ayant proposé à Plantin d'imprimer son livre sur la confession d'Augsbourg, l'imprimeur répond que la chose ne pourrait se faire, sans crainte des censures ecclésiastiques, et qu'il serait plus opportun de le publier en Allemagne. Il se déclare prêt à imprimer les écrits de feu Eckius, et transmet à Leodius les salutations d'un prêtre anversois.)
23 novembris 1569.
Amplissimo doctissimoque viro D. Johanni Leodio S. Theologiae Doctori piissimo et 111"" Ducis Bavarise consiliario prudentissimo.
Quid nominis ego apud exteros et gratîje apud principes viros, maximo vero apud 111" Ducem vestrum Albertum, fidei catholic^ in Germania unicum azylium et propugnaculum, consecutus sim, vir amplissime, hoc totum humanitati et benevolentias tuas tuique similium, hoc est piissime doctorum et candidorum virorum nostris conatibus faventium^ debere me cognosco et libenter fateor.
Quamvis etenim labore maximo et constantia quasi pertinaci reipublicc^e christianas in dies magis ac magis prodesse quam velimus et coneraur, nihil prorsus nos absque favore vestro posse scio et agnosco. Quantum vero mihi immerenti ultro offeras thesaurum non ignoro, ob idque gratias habeo habeboque quoad vixero, maximas, quod et omni data occasione testari conabor.
Verum cum homines harum regionum novis et plerumque vetitis rébus sunt addictissimi, non video qui liber tuus, ob Confessionis Augustan^ binam etsi diversam proinde et vanam descriptionem, absque periculo hic possit imprimi. Iddem judicat etiam R*"*' D"' M. N. Judocus liletanus, cum alliis nonnullis doctissimis et piissimis viris a quibus consilium petii.
Consultum autem crit ut in Geimania, ubi talia plurimum emolumenti et utilitatis reipublicc-e christiana^, nihil vero detrimenti adferre possunt, opus tuum imprimatur. Siquid autem aliud erit, ad quod me non inidoneum judices, indica: efficiam, Deo favente, ut officium meum a vobis nunquam desideretur.
Interea rogo et obsecro ut amplissimum virum D"" Eckium Cancellarium Monacensem nomine meo salutare et me paratum esse ad omnia, quando jusserit pi^ memoriae D. Eckii opéra prœlo nostro committere, significare digneris. D. Henricus Dunghasus te plurimum jubet resalutare. D"' Franciscus Cnobart agit nunc Lovanii.
Dominus Deus optimus maximus te nobis diu incolumem servet et dignitatem tuam pro merito augere dignetur. Antverpi^, 25 novembris 1569.